Putsch, Christoph Wilhelm; 1542-1572 (1542-1572) [1568], Brevis et indubitata assertio de iis principibus, qui a Christi nativitate ad haec nostra usque tempora dominio integre potiti sunt civitatis Tridentinae, versio electronica (), 16 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [putsch-c-brevis].
(6) Post hos anno
incarnati Urbi millesimo trecentesimo quadragesimo secundo Principatum Tirolensem
omnium Provincialium petitione et consensu regendum suscepit Potentissimus Princeps
Hludovicus Comes Palatinus Rheni, Dux Bavariae et Carinthiae Marchio
Brandenburgensis et Lusatiae, Princeps Elector et Sacri Romani Imperii
Archicamerarius Comesque Goriciae. Sub eius gubernatione Nicolaus Bruna Moravus
Pontifex Tridentinus in ordine -- -- octuagesimus quartus Tridentinae civitatis
civilem administrationem sibi suisque successoribus episcopis Tridentinis arroganter
vendicare voluit, (adeò tetra dominandi libido mortalium animos excaecat ad imaque
demergit) civesque Tridentinos invitos sibi sacramenta dicere, oboedientiaeque
iuramentum prostare ilicò praecoepit. Hludovicus autem Marchio, Princepsque
Tirolensis et legitimus civitatis Tridentinae Dominus, hoc cognito, talique Episcopi
lacessitus Injuria, bilem collegit, iustaque ira accensus infesto exercitu
Rempublicam Tridentinam invasit inique et armis repentè superavit pervastatisque
agris oppida atque arces hostiliter dejecit, iura et causas, sicuti et ante factum
erat, ad se suosque tanquam legitimos magistratus referri voluit, et per eos
expedire; sciebat enim Reipublicae curam a Sacerdotio alienam esse debere, non
decere, ajebat Presbyterum (eo enim nomine ipse utebatur) rerum et armorum imperitum
cruento praelio interesse, quem uni Dei intentum esse convenit; indecorum et
ridiculum esse vulgo exclamabat, abrasum caput hostili gladio feriendum abjici: ea
ageret Praesul Tridentinus, quae divini cultus sunt, quod reliquum est, et domi et
foris gerant magni Principes, quorum est urbes ac provincias administrare et pro
majestate imperare, cives tueri, copias educere, et si opus sit, confligere; quam ob
rem ea commotus sententia suoque iure fretus, quam armis subegerat Tridentinorum
civitatem decem et septem annos plenè obtinuit.
Putsch, Christoph Wilhelm; 1542-1572 (1542-1572) [1568], Brevis et indubitata assertio de iis principibus, qui a Christi nativitate ad haec nostra usque tempora dominio integre potiti sunt civitatis Tridentinae, versio electronica (), 16 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [putsch-c-brevis].
|