Putsch, Christoph Wilhelm; 1542-1572 (1542-1572) [1568], Brevis et indubitata assertio de iis principibus, qui a Christi nativitate ad haec nostra usque tempora dominio integre potiti sunt civitatis Tridentinae, versio electronica (), 16 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [putsch-c-brevis].
(5) quemadmodum quoque et filius eius successor,
illustrissimus Princeps Henricus Rex Bohemiae et Poloniae, Dux Carinthiae, Sacri
Romani Imperii Princeps, Elector ac Archiprinceps qui crebrò Tridenti cum Aula sua
vixit: quem etiam ibidem postremum clausisse diem volunt. Iohannes Aventinus
inprimis quidem fidelis Historicus (cuius suprà paulò meminimus) eius Mausolaeum in
cathedrali ecclesia Tridentina superesse testatur. Sub eius gubernatione anno
Christi 1313. Capitaneum egit Tridentinae civitatis nobilis vir D. Nicolaus de Metis
frater germanus Henrici episcopi Tridentini.

|