Welcome to PhiloLogic |
home | the ARTFL project | download | documentation | sample databases | |
Putsch, Christoph Wilhelm; 1542-1572 (1542-1572) [1568], Brevis et indubitata assertio de iis principibus, qui a Christi nativitate ad haec nostra usque tempora dominio integre potiti sunt civitatis Tridentinae, versio electronica (), 16 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [putsch-c-brevis].
VI
(1) Post Hludovicum igitur Regem multi intercesserunt Principes, qui Provinciam Tirolensem, eique incorporatam civitatem Tridentinam plena potestate moderati sunt, Episcopis in Republica Tridentina nihil iuris, excoepta Ecclesiastica Iurisdictione habentibus; nam circa annum Dominicae incarnationis millesimum, ducentesimum et septuagesimum Illustrissimus Princeps foelicissimae recordationis Meinhardus Dux Carinthiae, Princeps Comitatuum Goriciae et Tirolis, Alberti primi Regis Romanorum Semper Augusti, Ducisque suae Serenissimae Domus Austriae primi socer, civitatem Tridentinam sub suo imperio habuisse legitur. (2) Is autem et Ius Ecclesiasticum Episcopi eius Ecclesiae injuriis motus ad se pertrahere conatus est; qua de causa ab Episcopo apud summum Pontificem graviter delatus instigantibus Mystis excommunicatus est, a Coelestino tamen Papa quinto re exacte cognita in Ecclesiae gremium recoeptus. Qui sibi iniuriam fieri a Sanctissimis illis Patribus vociferatur, edicto publico obnunciat crimina objecta tali oratione (ùt erat Vir sapientia singulari praeditus, pacisque studiosus) diluit. (3) rupti nobis
immeritissimis ultrò arma prava libidine dominandi intulissent, nosque terris
avitis spoliare conati fuissent. Arma sumpsi, castella hostibus Patriae ademi,
quo mihi ac popularibus subditisque meis otio frui absque armis liceat. Quodsi
quispiam uas atque Praes fuerit, ne metuere perfidiam et lupos habeam nevè de
caetero huiuscemodi nobis a fastuosis illis Archisinagogis (nam Pastoribus
dicere religio est) contingam actutum omnia reddam: Aliter nunquam committam, ut
tam stultus videar, ut e manu manubrium mihi eripi patiar, aut memet ultrò atque
meos ludibrio effoeminatis Antichristis atque prodigiosis Eunuchis esse sinam.
Nemo magis concordiam christianam labefactat, non sacris literis interpretandis,
aut ediscendis sed liberis dant operam, Liberum amant, divitias congregant,
regna, gloriam, dominationem avidissime appetunt. Pro hisce nobiscum sanguine
ovium decertant, Christi paupertatem, comitum eius et discipulorum simplicitatem
non solum non aemulant sed irrident quoque, atque antiquare conantur. Si
Antichristi non sunt, quid aliud obsecrò sunt? Estne isthuc pascere oves? amare
gregem? regna, opes, aliena appetere, pro gloria, dignitate degladiari, oviculas
opprimere, occidere, belligerari, Christi praeceptum invertunt, donanti tunicam
et pallium vi auferunt. Quis tam ferreus, ut verius
dicam, tam stolidum peius fuerit, ut superbiam, fastum, perfidiam, fraudem,
flagitia, scelera, luxum, avaritiam nebulonum aequo animo ferat? Peiores Turcis,
Saracenis, Tartaris, Iudeis sunt, plus his omnibus Christianae simplicitati
officiunt, libertatem Christi sanguine partam excindere conantur; dominationem
modestiae episcopalis obliti arripiunt. Cum nostri servi sint, ipsi dominari
contra ius gentium, adversus leges, auspicia et oracula divina, Dominos et
Principes sibi servire volunt. Scitum est vulgi proverbium: Sacerdotes
superstitionum praestigiis caliginem oculis offundere mortalium et ceremonijs,
carminibusque cassis, veluti Mandragoro soporifero poculo mentem mutare, et
humanis animis atque sensibus stuporem propinare. Numquid Pastor aut oves tondet
aut mulget; nonnè nuncius rem Domini atque eorum, ob quorum utilitatem mittitur,
agere debet? Proinde a saevo et nobis iniquo Pontifice ad aequum Pastorem,
pientissimumque Patrem, qui in coelis est, Deum Optimum Maximum
provoco. (4) Ex hac expurgatoria Principis invicti oratione luce meridiana clarius apparet, quanta insolentia Pontifices Tridentini superioribus annis Serenissimis nostris Principibus temeraria herculè audacia sese opposuerunt, ita ut omni posthabita animorum cura atque salute saecularium Principum more dominia aliena avidissimè appetere non erubuerint. Meinhardus tamen infracti animi Princeps nihil minus etsi fulmine Pontificis petitus, civitatem ipsam Tridentinam, omnemque eius saecularem Iurisdictionem (sicut etiam de jure potuit) constanter retinuit: (5) quemadmodum quoque et filius eius successor, illustrissimus Princeps Henricus Rex Bohemiae et Poloniae, Dux Carinthiae, Sacri Romani Imperii Princeps, Elector ac Archiprinceps qui crebrò Tridenti cum Aula sua vixit: quem etiam ibidem postremum clausisse diem volunt. Iohannes Aventinus inprimis quidem fidelis Historicus (cuius suprà paulò meminimus) eius Mausolaeum in cathedrali ecclesia Tridentina superesse testatur. Sub eius gubernatione anno Christi 1313. Capitaneum egit Tridentinae civitatis nobilis vir D. Nicolaus de Metis frater germanus Henrici episcopi Tridentini. (6) Post hos anno incarnati Urbi millesimo trecentesimo quadragesimo secundo Principatum Tirolensem omnium Provincialium petitione et consensu regendum suscepit Potentissimus Princeps Hludovicus Comes Palatinus Rheni, Dux Bavariae et Carinthiae Marchio Brandenburgensis et Lusatiae, Princeps Elector et Sacri Romani Imperii Archicamerarius Comesque Goriciae. Sub eius gubernatione Nicolaus Bruna Moravus Pontifex Tridentinus in ordine octuagesimus quartus Tridentinae civitatis civilem administrationem sibi suisque successoribus episcopis Tridentinis arroganter vendicare voluit, (adeò tetra dominandi libido mortalium animos excaecat ad imaque demergit) civesque Tridentinos invitos sibi sacramenta dicere, oboedientiaeque iuramentum prostare ilicò praecoepit. Hludovicus autem Marchio, Princepsque Tirolensis et legitimus civitatis Tridentinae Dominus, hoc cognito, talique Episcopi lacessitus Injuria, bilem collegit, iustaque ira accensus infesto exercitu Rempublicam Tridentinam invasit inique et armis repentè superavit pervastatisque agris oppida atque arces hostiliter dejecit, iura et causas, sicuti et ante factum erat, ad se suosque tanquam legitimos magistratus referri voluit, et per eos expedire; sciebat enim Reipublicae curam a Sacerdotio alienam esse debere, non decere, ajebat Presbyterum (eo enim nomine ipse utebatur) rerum et armorum imperitum cruento praelio interesse, quem uni Dei intentum esse convenit; indecorum et ridiculum esse vulgo exclamabat, abrasum caput hostili gladio feriendum abjici: ea ageret Praesul Tridentinus, quae divini cultus sunt, quod reliquum est, et domi et foris gerant magni Principes, quorum est urbes ac provincias administrare et pro majestate imperare, cives tueri, copias educere, et si opus sit, confligere; quam ob rem ea commotus sententia suoque iure fretus, quam armis subegerat Tridentinorum civitatem decem et septem annos plenè obtinuit. (7) Defuncto Mar chione Hludovico Illustrissimus, pariterque religiosissimus Princeps Rudolphus cognomento magnanimus et fundator a tot positis Basilicis, Archidux Austriae, Stiriae, Carinthiae primus Serenissimae suae familiae Comitatum Tirolensem donationis sive traditionis iure gubernare coepit. Cuius inclyta posteritas in hunc usque diem per annos iam quinque supra ducentos Comitatus Tirolensis dominio foeliciter potitur. Deus optimus Maximus perenne illis atque tranquillum in terris Dominium pro sua in nos benignitate elargiri dignetur. Amen. Rudolphum Mediolani mortuum excipiunt fratres eius duo germani Albertus cum Trica et Leopoldus Probus. Hic filios reliquit quatuor Vvilhelmum Honorificum, Leopoldum Iuniorem, Ernestum ferreum, patrem Imperatoris Caesaris Friderici Quarti Pij felicis semper Augusti, et Fridericum Seniorem patrem Sigismundi liberalissimi illius Austriae Archiducis, qui post obitum Patris communibus aliquandiu auspiciis omnes Austriae ditiones simul gubernaverunt. (8) Sub eorum regimine anno post natum Christum millesimo et septimo[ERROR: no reftable :]septimo: Abschrift hat septuagesimo supra quadringentesimum foedus quoddam erectum est in decennium usque a plerisque Nobilitatis Tirolensis proceribus, civitatibus et Iudicijs adversus quosdam, qui eos in provincia Tirolensi contra ius fasque armis aggredi praesumpserant, idque cùm consensu Friderici Ducis Austriae Principisque Tirolensis factum est. Huius foederis decennalis supremus author fuit magnificus Vir Dominus Henricus à Rottenburg, Aulae Tirolensis Praefectus, et tunc temporis Gubernator sive Capitaneus Athesini tractus et Urbis Tridentinae. Ad hoc foedus decennale peculiariter se etiam obligavit Civitas ipsa Tridentina. (9) Sequenti tempore, anno nimirum salutis humanae millesimo quadringentesimo decimo quinto, Serenissimus et invictus Princeps Ernestus cognomento ferreus Archidux Austriae etc. graviter se devinxit atque obligavit erga Provinciales suos Tirolenses eisque omnia sua et singula privilegia, quae ab antiquo habuerunt de novo gratiose confirmavit, quum frater eius interea germanus Dux Fridericus sub potestate et imperio Sigismundi Caesaris detentus esset atque in ea obligatione Episcopus Brixinensis inter caeteros comprovinciales, tanquàm concivis (vulgo ein Insässer) annumeratur et appellatur. Sed libet hoc maximè hoc loco Illustrissimi Principis Ernesti Archiducis Austriae etc. diploma quoddam ex Germanica in Linguam latinam conversum proponere, quo civitati Tridentinae privilegia corroborat atque confirmat, et ex quo facile dici potest, ipsum civitatis Tridentinae (secluso Episcopo) dominio tanquam legitimum ejus urbis totiusque Provinciae Tirolensis Principem potitum fuisse. Id autem in haec verba sonat, quàm fidelissimè fieri potuit translatum. (10)
Tridentinae, ut supplicarint nobis, ùt
dignaremur eis confirmare statuta, ordinationes, iura, gratias, immunitates et
laudabiles consuetudines, quibus a praedecessoribus nostris piae memoriae
Comitibus Tirolensibus privilegiati et donati essent. Nos itaque attendentes
eorum petitiones iustas esse et honestas et in memoriam revocantes eorum fidelia
servitia, quae praedecessoribus nostris, nobis atque illustri principi Duci
Friderico fratri nostro dilecto hactenus spontè et impigrè exhibuerunt, atque
praestiterunt, quae in futurum nobis et nostris haeredibus et successoribus
Comitibus Tirolensibus exhibere possunt et debent, ideò ex nostra gratia
accedente consilio nostrorum consiliariorum omnia statuta eorum, iura, gratias,
privilegia et consuetudines, quae hactenus ipsis civibus et civitati Tridentinae
a nostris praedecessoribus Comitibus Tirolensibus bonae memoriae concessa sunt,
gratiose tanquam Advocatus et Defensor dicti Episcopatus Tridentinensis
confirmavimus, atque approbavimus, et confirmamus, approbamus et ratificamus ea
omnia ipsis auctoritate nostra et per praesentes, quae de iure ipsis confirmare
et approbare possumus, eo modo et statuimus, ut ipsi nunc in perpetuum eis
gaudere et frui sine impedimento et contradicto possint et valeant, et
praesertim confirmamus et approbamus eis veterem illorum consuetudinem ut ipsi
eligere habeant saecularem Vicarium, sive potestatem Doctorem Juris civilis,
natum extra Episcopatum Tridentinum, sed id non
aliter, quam si noster aut nostri Capitanei ibidem consensus accessivit. Qui
Vicarius nobis aut Capitaneo, qui tunc temporis fuerit, nostro nomine corporale
iuramentum ad sancta Evangelia iurare debet, quod nobis fidelis et obediens esse
et recte iudicare velit, quo facto habebit potestatem ius dicendi idque
exequendi iuxta statuta et ordinationes et consuetudines et secundum ius
commune, pauperibus atque divitibus aequaliter iusticiam administrando: et
siquis a dicto Vicario ad nos aut nostrum Capitaneum ibidem intra certum
terminum appellare voluerit, id liberum esse debebit cuilibet, et dictus
Vicarius, qui ex voluntate et consensu nostro aut Capitanei nostri fuerit
electus, non longius in officio residere, sed elapso anno syndicari debet.
Statuimus praeterea, quod cives Tridentini minus Vectigal habere debent et
exinde vias, muros, pontes atque alia incumbentia restaurare, quemadmodum
hactenus ex vetere consuetudine est servatum dolo malo semoto. Sed in praedicta
confirmatione reservamus nobis et fratri nostro Friderico Duci, omnibus nostris
haeredibus et successoribus Comitibus Tirolensibus omnem potestatem, iura et
consuetudines, quae ad nos spectare dignoscuntur, et mandamus ob hoc Capitaneo
nostro nunc existenti, et omnibus sequentibus temporis tractu, praeterea omnibus
Capitanibus, Baronibus, Equitibus, Nobilibus, Praefectis, Iudicibus
atque alijs omnibus nostris officialibus subditis et
fidelibus, quibus hae literae ostensae fuerint, ut praedictis civibus totique
communioni civitatis Tridentinae in dicta nostra confirmatione nullo modo
violetur, nec ullum impedimentum eis in ea fiat, aut per alios fieri admittatur,
sed eos manuteneant, nostroque nomine defendant, haecque est nostra certa
voluntas per praesentes. Dato Bolzani die Jovis ante festum Simonis et Iudae
Apostolorum, anno Christi nato millesimo quadringentesimo decimo
quinto. (11) Caeterum defuncto Ernesto Cives Tridentini ultrò se Friderico Duci Austriae tanquam legitimo suo Principi in fidem commiserunt, licet Episcopus mirum in modum ipsi Friderico ea de causa adversarius fuerit praesertim in Concilio Constantiensi; nihilominus tamen Dux Fridericus integram possessionem obtinuit. (12) Fridericus ubi decessit, quod Oeniponti anno Christi millesimo trigesimo nono supra quadringentesimum factum est, successorem in regimine Tirolensi habuit filium Sigismundum fortissimum Principem. Sub eius administratione anno Virginis Matris millesimo quadringentesimo quadragesimo tertio in in absentia principis Sigismundi, Athesini tractus accolae Episcopi Tridentini injuriis quibusdam commoti civitatem Tridentinam subitanea et tumultuaria obsidione cinxerunt eamque de novo in potestatem suam redegerunt: erant autem Tirolensium quùm Urbem oppugnare adorti essent, ad tria millia; illis etiam complures in obsidione a Tridentinis interfecti sunt, graviterque vulnerati, cruenta tamen victoria potiti civitatem ipsam profligato Pontifice sub sua potestate constanter retinerunt, (13) et paucis intervenientibus annis Serenissimus Archidux
Sigismundus tanquam Princeps Tirolensis cum Aula sua in eadem sua civitate
aliquamdiù commoratus est et feuda concessit. Legi diplomata, quae in primis
regiminis sui annis elargitus fuerit, in quibus tali usus est titulo:
(14) Porro Sigismundus senio iam confectus mortique vicinus quùm nullos liberos
relinqueret, Serenissimum Principem Maximilianum Romanorum Regem Semper Augustum
suarum ditionum haeredem instituit, qui Comitatum hunc nostrum Tirolensem summa
animi moderatione et prudentia singulari ad obitum usque suum administravit,
civitatem Tridentinam suo subjectam Dominio habuit; nam ùt semper aliàs ita etiam
anno Christi millesimo quingentesimo octavo Cives Tridentini tanquam Principatui
Tirolensi plenè incorporati ab ipso Caesare in conventum publicum convocati sunt,
eisque tali titulo Maximilianus Caesar Comesque Tirolensis lingua vernacula scribere
solebat : (15) Caeterum ne omninò quis dubitet, civitatem Tridentinam non
Episcopo eius Urbis, sed cuivis legitimo Comitatus Tirolensis Principi subiectam
esse, placet unas ipsius sacratissimi Caesaris literas testimoniales in medium
producere, quarum principium et finem fideliter subtexo :
Archidux Austriae, Dux Burgundiae, Brabantiae, etc. Comes
Palatinus etc. (16) Divo Maximiliano Caesare viam universae carnis ingresso Invictissimus longèque potentissimus Princeps sanctissimae recordationis Carolus Quintus Caesar Augustus eius ex filio Philippo, Hispaniarum et Utriusque Siciliae Rege nepos, ditissimum, pariterque foecundissimum Comitatum Tirolensem in fidem accepit, quem deinde fratri suo Germano Ferdinando Augustissimo Romanorum Regi gubernandum commisit. Hoc temporum tractu Capitaneus Civitatis Tridentinae extitit Nobilis et Strenuus Vir Dominus Christophorus a Thunn in Künigsberg, Eques Auratus, haereditarius Episcopatus Tridentini Pincerna. Porro quomodo Archidux Ferdinandus postea Romanorum Rex, electusque Imperator semper Augustus religiosissimae memoriae cum Episcopis Tridentinae Ecclesiae convenerit, aut quas inter se contractiones, quae pacta conventionesque habuerint, Cancellariae Tirolensis alumnis investigandum relinquo. Sed hic orationi nostrae finem tandem imponere remque concludere decrevi.
Putsch, Christoph Wilhelm; 1542-1572 (1542-1572) [1568], Brevis et indubitata assertio de iis principibus, qui a Christi nativitate ad haec nostra usque tempora dominio integre potiti sunt civitatis Tridentinae, versio electronica (), 16 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [putsch-c-brevis]. |