Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Putsch, Christoph Wilhelm; 1542-1572 (1542-1572) [1568], Brevis et indubitata assertio de iis principibus, qui a Christi nativitate ad haec nostra usque tempora dominio integre potiti sunt civitatis Tridentinae, versio electronica (), 16 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [putsch-c-brevis].
Previous Section

Next Section

VI

(1) Post Hludovicum igitur Regem multi intercesserunt

-- --

Principes, qui Provinciam Tirolensem, eique incorporatam civitatem Tridentinam plena potestate moderati sunt, Episcopis in Republica Tridentina nihil iuris, excoepta Ecclesiastica Iurisdictione habentibus; nam circa annum Dominicae incarnationis millesimum, ducentesimum et septuagesimum Illustrissimus Princeps foelicissimae recordationis Meinhardus Dux Carinthiae, Princeps Comitatuum Goriciae et Tirolis, Alberti primi Regis Romanorum Semper Augusti, Ducisque suae Serenissimae Domus Austriae primi socer, civitatem Tridentinam sub suo imperio habuisse legitur.

(2) Is autem et Ius Ecclesiasticum Episcopi eius Ecclesiae injuriis motus ad se pertrahere conatus est; qua de causa ab Episcopo apud summum Pontificem graviter delatus instigantibus Mystis excommunicatus est, a Coelestino tamen Papa quinto re exacte cognita in Ecclesiae gremium recoeptus. Qui sibi iniuriam fieri a Sanctissimis illis Patribus vociferatur, edicto publico obnunciat crimina objecta tali oratione (ùt erat Vir sapientia singulari praeditus, pacisque studiosus) diluit.

(3) Equidem (ita me Deus amet!) bellum sponte non infero, sed propulsare contendo, nihil unquam mihi magis cordi fuit, quàm pacem cum quovis hominum maxime cum Episcopis inviolabiliter conservare, nisi boni Patres ùt coeteri mortalium, copia rerum cor

-- --

rupti nobis immeritissimis ultrò arma prava libidine dominandi intulissent, nosque terris avitis spoliare conati fuissent. Arma sumpsi, castella hostibus Patriae ademi, quo mihi ac popularibus subditisque meis otio frui absque armis liceat. Quodsi quispiam uas atque Praes fuerit, ne metuere perfidiam et lupos habeam nevè de caetero huiuscemodi nobis a fastuosis illis Archisinagogis (nam Pastoribus dicere religio est) contingam actutum omnia reddam: Aliter nunquam committam, ut tam stultus videar, ut e manu manubrium mihi eripi patiar, aut memet ultrò atque meos ludibrio effoeminatis Antichristis atque prodigiosis Eunuchis esse sinam. Nemo magis concordiam christianam labefactat, non sacris literis interpretandis, aut ediscendis sed liberis dant operam, Liberum amant, divitias congregant, regna, gloriam, dominationem avidissime appetunt. Pro hisce nobiscum sanguine ovium decertant, Christi paupertatem, comitum eius et discipulorum simplicitatem non solum non aemulant sed irrident quoque, atque antiquare conantur. Si Antichristi non sunt, quid aliud obsecrò sunt? Estne isthuc pascere oves? amare gregem? regna, opes, aliena appetere, pro gloria, dignitate degladiari, oviculas opprimere, occidere, belligerari, Christi praeceptum invertunt, donanti tunicam et pallium

-- --

vi auferunt. Quis tam ferreus, ut verius dicam, tam stolidum peius fuerit, ut superbiam, fastum, perfidiam, fraudem, flagitia, scelera, luxum, avaritiam nebulonum aequo animo ferat? Peiores Turcis, Saracenis, Tartaris, Iudeis sunt, plus his omnibus Christianae simplicitati officiunt, libertatem Christi sanguine partam excindere conantur; dominationem modestiae episcopalis obliti arripiunt. Cum nostri servi sint, ipsi dominari contra ius gentium, adversus leges, auspicia et oracula divina, Dominos et Principes sibi servire volunt. Scitum est vulgi proverbium: Sacerdotes superstitionum praestigiis caliginem oculis offundere mortalium et ceremonijs, carminibusque cassis, veluti Mandragoro soporifero poculo mentem mutare, et humanis animis atque sensibus stuporem propinare. Numquid Pastor aut oves tondet aut mulget; nonnè nuncius rem Domini atque eorum, ob quorum utilitatem mittitur, agere debet? Proinde a saevo et nobis iniquo Pontifice ad aequum Pastorem, pientissimumque Patrem, qui in coelis est, Deum Optimum Maximum provoco.

(4) Ex hac expurgatoria Principis invicti oratione luce meridiana clarius apparet, quanta insolentia Pontifices Tridentini superioribus annis Serenissimis nostris Principibus temeraria herculè audacia sese opposuerunt, ita ut omni posthabita animorum cura atque salute

-- --

saecularium Principum more dominia aliena avidissimè appetere non erubuerint. Meinhardus tamen infracti animi Princeps nihil minus etsi fulmine Pontificis petitus, civitatem ipsam Tridentinam, omnemque eius saecularem Iurisdictionem (sicut etiam de jure potuit) constanter retinuit:

(5) quemadmodum quoque et filius eius successor, illustrissimus Princeps Henricus Rex Bohemiae et Poloniae, Dux Carinthiae, Sacri Romani Imperii Princeps, Elector ac Archiprinceps qui crebrò Tridenti cum Aula sua vixit: quem etiam ibidem postremum clausisse diem volunt. Iohannes Aventinus inprimis quidem fidelis Historicus (cuius suprà paulò meminimus) eius Mausolaeum in cathedrali ecclesia Tridentina superesse testatur. Sub eius gubernatione anno Christi 1313. Capitaneum egit Tridentinae civitatis nobilis vir D. Nicolaus de Metis frater germanus Henrici episcopi Tridentini.

(6) Post hos anno incarnati Urbi millesimo trecentesimo quadragesimo secundo Principatum Tirolensem omnium Provincialium petitione et consensu regendum suscepit Potentissimus Princeps Hludovicus Comes Palatinus Rheni, Dux Bavariae et Carinthiae Marchio Brandenburgensis et Lusatiae, Princeps Elector et Sacri Romani Imperii Archicamerarius Comesque Goriciae. Sub eius gubernatione Nicolaus Bruna Moravus Pontifex Tridentinus in ordine

-- --

octuagesimus quartus Tridentinae civitatis civilem administrationem sibi suisque successoribus episcopis Tridentinis arroganter vendicare voluit, (adeò tetra dominandi libido mortalium animos excaecat ad imaque demergit) civesque Tridentinos invitos sibi sacramenta dicere, oboedientiaeque iuramentum prostare ilicò praecoepit. Hludovicus autem Marchio, Princepsque Tirolensis et legitimus civitatis Tridentinae Dominus, hoc cognito, talique Episcopi lacessitus Injuria, bilem collegit, iustaque ira accensus infesto exercitu Rempublicam Tridentinam invasit inique et armis repentè superavit pervastatisque agris oppida atque arces hostiliter dejecit, iura et causas, sicuti et ante factum erat, ad se suosque tanquam legitimos magistratus referri voluit, et per eos expedire; sciebat enim Reipublicae curam a Sacerdotio alienam esse debere, non decere, ajebat Presbyterum (eo enim nomine ipse utebatur) rerum et armorum imperitum cruento praelio interesse, quem uni Dei intentum esse convenit; indecorum et ridiculum esse vulgo exclamabat, abrasum caput hostili gladio feriendum abjici: ea ageret Praesul Tridentinus, quae divini cultus sunt, quod reliquum est, et domi et foris gerant magni Principes, quorum est urbes ac provincias administrare et pro majestate imperare, cives tueri, copias educere, et si opus sit, confligere; quam ob rem ea commotus sententia suoque iure fretus, quam armis subegerat Tridentinorum civitatem decem et septem annos plenè obtinuit.

(7) Defuncto Mar

-- --

chione Hludovico Illustrissimus, pariterque religiosissimus Princeps Rudolphus cognomento magnanimus et fundator a tot positis Basilicis, Archidux Austriae, Stiriae, Carinthiae primus Serenissimae suae familiae Comitatum Tirolensem donationis sive traditionis iure gubernare coepit. Cuius inclyta posteritas in hunc usque diem per annos iam quinque supra ducentos Comitatus Tirolensis dominio foeliciter potitur. Deus optimus Maximus perenne illis atque tranquillum in terris Dominium pro sua in nos benignitate elargiri dignetur. Amen. Rudolphum Mediolani mortuum excipiunt fratres eius duo germani Albertus cum Trica et Leopoldus Probus. Hic filios reliquit quatuor Vvilhelmum Honorificum, Leopoldum Iuniorem, Ernestum ferreum, patrem Imperatoris Caesaris Friderici Quarti Pij felicis semper Augusti, et Fridericum Seniorem patrem Sigismundi liberalissimi illius Austriae Archiducis, qui post obitum Patris communibus aliquandiu auspiciis omnes Austriae ditiones simul gubernaverunt.

(8) Sub eorum regimine anno post natum Christum millesimo et septimo[ERROR: no reftable :]septimo: Abschrift hat septuagesimo supra quadringentesimum foedus quoddam erectum est in decennium usque a plerisque Nobilitatis Tirolensis proceribus, civitatibus et Iudicijs adversus quosdam, qui eos in provincia Tirolensi contra ius fasque armis aggredi praesumpserant, idque cùm consensu Friderici Ducis Austriae Principisque Tirolensis factum est. Huius foederis decennalis supremus author fuit magnificus Vir Dominus

-- --

Henricus à Rottenburg, Aulae Tirolensis Praefectus, et tunc temporis Gubernator sive Capitaneus Athesini tractus et Urbis Tridentinae. Ad hoc foedus decennale peculiariter se etiam obligavit Civitas ipsa Tridentina.

(9) Sequenti tempore, anno nimirum salutis humanae millesimo quadringentesimo decimo quinto, Serenissimus et invictus Princeps Ernestus cognomento ferreus Archidux Austriae etc. graviter se devinxit atque obligavit erga Provinciales suos Tirolenses eisque omnia sua et singula privilegia, quae ab antiquo habuerunt de novo gratiose confirmavit, quum frater eius interea germanus Dux Fridericus sub potestate et imperio Sigismundi Caesaris detentus esset atque in ea obligatione Episcopus Brixinensis inter caeteros comprovinciales, tanquàm concivis (vulgo ein Insässer) annumeratur et appellatur. Sed libet hoc maximè hoc loco Illustrissimi Principis Ernesti Archiducis Austriae etc. diploma quoddam ex Germanica in Linguam latinam conversum proponere, quo civitati Tridentinae privilegia corroborat atque confirmat, et ex quo facile dici potest, ipsum civitatis Tridentinae (secluso Episcopo) dominio tanquam legitimum ejus urbis totiusque Provinciae Tirolensis Principem potitum fuisse. Id autem in haec verba sonat, quàm fidelissimè fieri potuit translatum.

(10) Nos Ernestus Dei gratia Archidux Austriae, Stiriae, Carinthiae et Carnioliae Comes Tirolis etc. Notum facimus, quod ad nos venerint Honorabiles et prudentes nostri fideles dilecti Senatus cives et universa Communio Civitatis

-- --

Tridentinae, ut supplicarint nobis, ùt dignaremur eis confirmare statuta, ordinationes, iura, gratias, immunitates et laudabiles consuetudines, quibus a praedecessoribus nostris piae memoriae Comitibus Tirolensibus privilegiati et donati essent. Nos itaque attendentes eorum petitiones iustas esse et honestas et in memoriam revocantes eorum fidelia servitia, quae praedecessoribus nostris, nobis atque illustri principi Duci Friderico fratri nostro dilecto hactenus spontè et impigrè exhibuerunt, atque praestiterunt, quae in futurum nobis et nostris haeredibus et successoribus Comitibus Tirolensibus exhibere possunt et debent, ideò ex nostra gratia accedente consilio nostrorum consiliariorum omnia statuta eorum, iura, gratias, privilegia et consuetudines, quae hactenus ipsis civibus et civitati Tridentinae a nostris praedecessoribus Comitibus Tirolensibus bonae memoriae concessa sunt, gratiose tanquam Advocatus et Defensor dicti Episcopatus Tridentinensis confirmavimus, atque approbavimus, et confirmamus, approbamus et ratificamus ea omnia ipsis auctoritate nostra et per praesentes, quae de iure ipsis confirmare et approbare possumus, eo modo et statuimus, ut ipsi nunc in perpetuum eis gaudere et frui sine impedimento et contradicto possint et valeant, et praesertim confirmamus et approbamus eis veterem illorum consuetudinem ut ipsi eligere habeant saecularem Vicarium, sive potestatem Doctorem Juris civilis, natum extra Episcopatum

-- --

Tridentinum, sed id non aliter, quam si noster aut nostri Capitanei ibidem consensus accessivit. Qui Vicarius nobis aut Capitaneo, qui tunc temporis fuerit, nostro nomine corporale iuramentum ad sancta Evangelia iurare debet, quod nobis fidelis et obediens esse et recte iudicare velit, quo facto habebit potestatem ius dicendi idque exequendi iuxta statuta et ordinationes et consuetudines et secundum ius commune, pauperibus atque divitibus aequaliter iusticiam administrando: et siquis a dicto Vicario ad nos aut nostrum Capitaneum ibidem intra certum terminum appellare voluerit, id liberum esse debebit cuilibet, et dictus Vicarius, qui ex voluntate et consensu nostro aut Capitanei nostri fuerit electus, non longius in officio residere, sed elapso anno syndicari debet. Statuimus praeterea, quod cives Tridentini minus Vectigal habere debent et exinde vias, muros, pontes atque alia incumbentia restaurare, quemadmodum hactenus ex vetere consuetudine est servatum dolo malo semoto. Sed in praedicta confirmatione reservamus nobis et fratri nostro Friderico Duci, omnibus nostris haeredibus et successoribus Comitibus Tirolensibus omnem potestatem, iura et consuetudines, quae ad nos spectare dignoscuntur, et mandamus ob hoc Capitaneo nostro nunc existenti, et omnibus sequentibus temporis tractu, praeterea omnibus Capitanibus, Baronibus, Equitibus, Nobilibus, Praefectis, Iudicibus

-- --

atque alijs omnibus nostris officialibus subditis et fidelibus, quibus hae literae ostensae fuerint, ut praedictis civibus totique communioni civitatis Tridentinae in dicta nostra confirmatione nullo modo violetur, nec ullum impedimentum eis in ea fiat, aut per alios fieri admittatur, sed eos manuteneant, nostroque nomine defendant, haecque est nostra certa voluntas per praesentes. Dato Bolzani die Jovis ante festum Simonis et Iudae Apostolorum, anno Christi nato millesimo quadringentesimo decimo quinto. Et haec quidem sunt verba huius diplomatis fideliter translata.

(11) Caeterum defuncto Ernesto Cives Tridentini ultrò se Friderico Duci Austriae tanquam legitimo suo Principi in fidem commiserunt, licet Episcopus mirum in modum ipsi Friderico ea de causa adversarius fuerit praesertim in Concilio Constantiensi; nihilominus tamen Dux Fridericus integram possessionem obtinuit.

(12) Fridericus ubi decessit, quod Oeniponti anno Christi millesimo trigesimo nono supra quadringentesimum factum est, successorem in regimine Tirolensi habuit filium Sigismundum fortissimum Principem. Sub eius administratione anno Virginis Matris millesimo quadringentesimo quadragesimo tertio in in absentia principis Sigismundi, Athesini tractus accolae Episcopi Tridentini injuriis quibusdam commoti civitatem Tridentinam subitanea et tumultuaria obsidione cinxerunt

-- --

eamque de novo in potestatem suam redegerunt: erant autem Tirolensium quùm Urbem oppugnare adorti essent, ad tria millia; illis etiam complures in obsidione a Tridentinis interfecti sunt, graviterque vulnerati, cruenta tamen victoria potiti civitatem ipsam profligato Pontifice sub sua potestate constanter retinerunt,

(13) et paucis intervenientibus annis Serenissimus Archidux Sigismundus tanquam Princeps Tirolensis cum Aula sua in eadem sua civitate aliquamdiù commoratus est et feuda concessit. Legi diplomata, quae in primis regiminis sui annis elargitus fuerit, in quibus tali usus est titulo: Nos Sigismundus Dei gratia Dux Austriae, Stiriae, Carinthiae et Carniolae, Comes Tirolis etc; Et in fine Literarum sic: Datum in civitate nostra Tridentina sexta die mensis Iunij anno Domini millesimo quadringentesimo quadragesimo sexto. Per id tempus civitatis Tridentinae Capitaneus Archiducalis fuit Nobilis et Strenuus Vir Dominus Henricus a Mörsperg Eques Auratus, postea anno Christi millesimo quadringentesimo septuagesimo quinto, quùm Beatus Simon puer Tridentinus a Judaeis sceleratissimis horrendo supplicij genere martyrio coronatus est, Praefectum sive Capitaneum nomine Archiducis Sigismundi in civitate Tridentina egit Nobilis Vir Dominus Jacobus a Spaur, haereditarius Principatus Tirolensis Pincerna.

(14) Porro Sigismundus senio iam confectus mortique vicinus

-- --

quùm nullos liberos relinqueret, Serenissimum Principem Maximilianum Romanorum Regem Semper Augustum suarum ditionum haeredem instituit, qui Comitatum hunc nostrum Tirolensem summa animi moderatione et prudentia singulari ad obitum usque suum administravit, civitatem Tridentinam suo subjectam Dominio habuit; nam ùt semper aliàs ita etiam anno Christi millesimo quingentesimo octavo Cives Tridentini tanquam Principatui Tirolensi plenè incorporati ab ipso Caesare in conventum publicum convocati sunt, eisque tali titulo Maximilianus Caesar Comesque Tirolensis lingua vernacula scribere solebat : Den Ersamen Unseren getrewen lieben IC den Räthen und Verwesern zue Triendt etc. – Erat autem ea tempestate Caesaris Maximiliani eius nominis primi sacratissimae memoriae, tanquam Principis Tirolensi in civitate Tridentina Praefectus sive Capitaneus nobilis Vir Dominus Adamus a Vveinegck, Caesarea Maiestate Consiliarius et Praefectus Castri Sigmundskron.

(15) Caeterum ne omninò quis dubitet, civitatem Tridentinam non Episcopo eius Urbis, sed cuivis legitimo Comitatus Tirolensis Principi subiectam esse, placet unas ipsius sacratissimi Caesaris literas testimoniales in medium producere, quarum principium et finem fideliter subtexo : Maximilianus divina favente clementia Electus Romanorum Imperator semper Augustus ac Germaniae, Hungariae, Dalmatiae, Croatiae etc. Rex

-- --

Archidux Austriae, Dux Burgundiae, Brabantiae, etc. Comes Palatinus etc. Et in fine huius diplomatis haec verba leguntur : Datae in civitate nostra Tridentina die vigesimo octavo Aprilis, Anno Domini millesimo quingentesimo decimo sexto, Regni nostri Romani tricesimo primo, Hungariae verò vigesimo septimo.

(16) Divo Maximiliano Caesare viam universae carnis ingresso Invictissimus longèque potentissimus Princeps sanctissimae recordationis Carolus Quintus Caesar Augustus eius ex filio Philippo, Hispaniarum et Utriusque Siciliae Rege nepos, ditissimum, pariterque foecundissimum Comitatum Tirolensem in fidem accepit, quem deinde fratri suo Germano Ferdinando Augustissimo Romanorum Regi gubernandum commisit. Hoc temporum tractu Capitaneus Civitatis Tridentinae extitit Nobilis et Strenuus Vir Dominus Christophorus a Thunn in Künigsberg, Eques Auratus, haereditarius Episcopatus Tridentini Pincerna. Porro quomodo Archidux Ferdinandus postea Romanorum Rex, electusque Imperator semper Augustus religiosissimae memoriae cum Episcopis Tridentinae Ecclesiae convenerit, aut quas inter se contractiones, quae pacta conventionesque habuerint, Cancellariae Tirolensis alumnis investigandum relinquo. Sed hic orationi nostrae finem tandem imponere remque concludere decrevi.

Previous Section

Next Section


Putsch, Christoph Wilhelm; 1542-1572 (1542-1572) [1568], Brevis et indubitata assertio de iis principibus, qui a Christi nativitate ad haec nostra usque tempora dominio integre potiti sunt civitatis Tridentinae, versio electronica (), 16 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [putsch-c-brevis].
Powered by PhiloLogic