Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Putsch, Christoph Wilhelm; 1542-1572 (1542-1572) [1568], Brevis et indubitata assertio de iis principibus, qui a Christi nativitate ad haec nostra usque tempora dominio integre potiti sunt civitatis Tridentinae, versio electronica (), 16 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [putsch-c-brevis].
Previous paragraph

Next paragraph

(6) Post quae tempora Pontificis Tridentini spreta humilitate, neglectàque paulatim animarum cura, falcem in alienam segetem extendere coeperunt, quod vel hoc exemplo cognoscere licebit, siquidem anno redemptionis humanae

-- --

octingentesimo quinquagesimo et quinto Hildeschalius sive Adeschalius eius Ecclesiae in ordine quadragesimus septimus Antistes vineas Annonis Episcopi Frisingensis apud Bausanum, celebre Tirolensis Provinciae oppidum, ad Isaci et Athesis Talveraeque confluentes violentes occupare praesumpsit. Qua insigni injuria motus Anno Episcopus fruxinensis rem ad Ludovicum Regem tanquam utriusque ordinarium Magistratum, legitimumque Principem deferre coactus est. Is Pontificibus diem dixit apud Aibeling in publico Boiorum conventu, vico superioris Boiorum in ripa Mangvvalda iure disceptare jubet, qui causam cognovère Iudicis, vineas Frisingensi templo addixêre et sic Tridentinus Praesul avaritiae nota infamis et dignam repulsam passus est. Hinc etiam haud difficulter colligitur, Episcopum Tridentinum Ludovico non solum ùt Regi Germaniae et Baioariae, verum etiam ùt legitimo Tirolensis Provinciae Principi adeòque civitatis Tridentinae Domino subiectum fuisse. Ea enim regio, quae hodie Tirolensis nuncupatur, olim pars regni Bavarici fuit, ab ipsisque Baioariae regibus et ducibus ad tempora usque Friderici Barbarossae Caesaris Augusti administrata est.

Previous paragraph

Next paragraph


Putsch, Christoph Wilhelm; 1542-1572 (1542-1572) [1568], Brevis et indubitata assertio de iis principibus, qui a Christi nativitate ad haec nostra usque tempora dominio integre potiti sunt civitatis Tridentinae, versio electronica (), 16 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [putsch-c-brevis].
Powered by PhiloLogic