Putsch, Christoph Wilhelm; 1542-1572 (1542-1572) [1568], Brevis et indubitata assertio de iis principibus, qui a Christi nativitate ad haec nostra usque tempora dominio integre potiti sunt civitatis Tridentinae, versio electronica (), 16 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [putsch-c-brevis].
(6) Post quae tempora Pontificis Tridentini spreta
humilitate, neglectàque paulatim animarum cura, falcem in alienam segetem extendere
coeperunt, quod vel hoc exemplo cognoscere licebit, siquidem anno redemptionis
humanae -- -- octingentesimo quinquagesimo et quinto Hildeschalius sive Adeschalius
eius Ecclesiae in ordine quadragesimus septimus Antistes vineas Annonis Episcopi
Frisingensis apud Bausanum, celebre Tirolensis Provinciae oppidum, ad Isaci et
Athesis Talveraeque confluentes violentes occupare praesumpsit. Qua insigni injuria
motus Anno Episcopus fruxinensis rem ad Ludovicum Regem tanquam utriusque ordinarium
Magistratum, legitimumque Principem deferre coactus est. Is Pontificibus diem dixit
apud Aibeling in publico Boiorum conventu, vico superioris Boiorum in ripa
Mangvvalda iure disceptare jubet, qui causam cognovère Iudicis, vineas Frisingensi
templo addixêre et sic Tridentinus Praesul avaritiae nota infamis et dignam repulsam
passus est. Hinc etiam haud difficulter colligitur, Episcopum Tridentinum Ludovico
non solum ùt Regi Germaniae et Baioariae, verum etiam ùt legitimo Tirolensis
Provinciae Principi adeòque civitatis Tridentinae Domino subiectum fuisse. Ea enim
regio, quae hodie Tirolensis nuncupatur, olim pars regni Bavarici fuit, ab ipsisque
Baioariae regibus et ducibus ad tempora usque Friderici Barbarossae Caesaris Augusti
administrata est.

|