Putsch, Christoph Wilhelm; 1542-1572 (1542-1572) [1568], Brevis et indubitata assertio de iis principibus, qui a Christi nativitate ad haec nostra usque tempora dominio integre potiti sunt civitatis Tridentinae, versio electronica (), 16 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [putsch-c-brevis].
(1) Per idem namque tempus fortissimus Princeps Utilo (quem
alij Antitionem nuncupare solent) Dux totius Baioariae Tirolensisque Provinciae
Princeps, Vallem Athesinam infesto aggressus est bello, cujus rei mentionem non
incelebrem celeberrimus ille Historiographus Principum Bavaricorum piae memoriae
Ioannes Aventinus Annalium Boiorum libro tertio, ita nominatim scribens:
Utilo regulus Boiorum Vallem Athesinam, Venustiae vallem alij
vocitant, Maias, Pisonium colonias Boiorum et reliqua castella, quae Litobrandus
Rex Longobardorum Boijs abstulerat vi et armis recuperat: Tridentum insuper
invadit ac occupat, quod posthac semper Noricorum (hoc est, Ducatus
Bavarici et postea Comitatus Tirolensis) Principibus divulsum
Italia paruit.

|