Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Putsch, Christoph Wilhelm; 1542-1572 (1542-1572) [1568], Brevis et indubitata assertio de iis principibus, qui a Christi nativitate ad haec nostra usque tempora dominio integre potiti sunt civitatis Tridentinae, versio electronica (), 16 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [putsch-c-brevis].

Next paragraph

(1) Per idem namque tempus fortissimus Princeps Utilo (quem alij Antitionem nuncupare solent) Dux totius Baioariae Tirolensisque Provinciae Princeps, Vallem Athesinam infesto aggressus est bello, cujus rei mentionem non incelebrem celeberrimus ille Historiographus Principum Bavaricorum piae memoriae Ioannes Aventinus Annalium Boiorum libro tertio, ita nominatim scribens: Utilo regulus Boiorum Vallem Athesinam, Venustiae vallem alij vocitant, Maias, Pisonium colonias Boiorum et reliqua castella, quae Litobrandus Rex Longobardorum Boijs abstulerat vi et armis recuperat: Tridentum insuper invadit ac occupat, quod posthac semper Noricorum (hoc est, Ducatus Bavarici et postea Comitatus Tirolensis) Principibus divulsum Italia paruit.

Next paragraph


Putsch, Christoph Wilhelm; 1542-1572 (1542-1572) [1568], Brevis et indubitata assertio de iis principibus, qui a Christi nativitate ad haec nostra usque tempora dominio integre potiti sunt civitatis Tridentinae, versio electronica (), 16 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [putsch-c-brevis].
Powered by PhiloLogic