Welcome to PhiloLogic |
home | the ARTFL project | download | documentation | sample databases | |
Putsch, Christoph Wilhelm; 1542-1572 (1542-1572) [1568], Brevis et indubitata assertio de iis principibus, qui a Christi nativitate ad haec nostra usque tempora dominio integre potiti sunt civitatis Tridentinae, versio electronica (), 16 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [putsch-c-brevis].
V
(1) Per idem namque tempus fortissimus Princeps Utilo (quem
alij Antitionem nuncupare solent) Dux totius Baioariae Tirolensisque Provinciae
Princeps, Vallem Athesinam infesto aggressus est bello, cujus rei mentionem non
incelebrem celeberrimus ille Historiographus Principum Bavaricorum piae memoriae
Ioannes Aventinus Annalium Boiorum libro tertio, ita nominatim scribens:
(2) Et in Germanico exemplari clarius aliquomodo eandem rem his
verbis compraehendit atque perstringit. es nam auch darzue Hertzog Hutel
ein die Stadt Triendt, hett vor zue dem Lombardischen Königreich gehörett, ist
ein Hertzogthuemb gewesen, nach diser zeit aber hatts allweg zum Deutschlandt
und dem Königreich Bayern gehörtt, ietzt aber zue der Grafschaft Tirol (3) Ex quibus verbis aperte constat, a temporibus huius Utilonis ad nostra usque tempora civitatem Tridentinam a Principibus Tirolensibus (quemadmodum etiam re ipsa est) semper gubernatam fuisse. Porro Aventino sacrosancta est adhibenda fides, ille enim haec omnia cùm ex publicis tùm quoque privatis Instrumentis quae fallere non possunt diplomatibusque totius Baioariae iussu Principum suorum summa religione atque fide excerpsit. (4) Utilo igitur primus fuit, qui iure belli Tridentinam civitatem ejusque omnem agrum Langobardis (non dico Episcopis ejus Urbis, quia illam nunquam possederunt) ademptum Provinciae Tirolensi integrè incorporavit. (5) Eius filius et Successor in regimine fuit Tassilo, qui Divi Valentini primi episcopi Pataviensis et Confessoris Christi corpus Tridento Bathaviam transtulit: quod etiam evidens argumentum, Thessalonem Ducem, et non Episcopum Tridentinae civitatis clavem tenuisse. (6) Post quae tempora Pontificis Tridentini spreta humilitate, neglectàque paulatim animarum cura, falcem in alienam segetem extendere coeperunt, quod vel hoc exemplo cognoscere licebit, siquidem anno redemptionis humanae octingentesimo quinquagesimo et quinto Hildeschalius sive Adeschalius eius Ecclesiae in ordine quadragesimus septimus Antistes vineas Annonis Episcopi Frisingensis apud Bausanum, celebre Tirolensis Provinciae oppidum, ad Isaci et Athesis Talveraeque confluentes violentes occupare praesumpsit. Qua insigni injuria motus Anno Episcopus fruxinensis rem ad Ludovicum Regem tanquam utriusque ordinarium Magistratum, legitimumque Principem deferre coactus est. Is Pontificibus diem dixit apud Aibeling in publico Boiorum conventu, vico superioris Boiorum in ripa Mangvvalda iure disceptare jubet, qui causam cognovère Iudicis, vineas Frisingensi templo addixêre et sic Tridentinus Praesul avaritiae nota infamis et dignam repulsam passus est. Hinc etiam haud difficulter colligitur, Episcopum Tridentinum Ludovico non solum ùt Regi Germaniae et Baioariae, verum etiam ùt legitimo Tirolensis Provinciae Principi adeòque civitatis Tridentinae Domino subiectum fuisse. Ea enim regio, quae hodie Tirolensis nuncupatur, olim pars regni Bavarici fuit, ab ipsisque Baioariae regibus et ducibus ad tempora usque Friderici Barbarossae Caesaris Augusti administrata est. (7) Porro ratio, ordoque temporum iam exigere adeòque a nobis postulare videtur ut continua serie ad nostra propius tempora instituta decurrat oratio.
Putsch, Christoph Wilhelm; 1542-1572 (1542-1572) [1568], Brevis et indubitata assertio de iis principibus, qui a Christi nativitate ad haec nostra usque tempora dominio integre potiti sunt civitatis Tridentinae, versio electronica (), 16 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [putsch-c-brevis]. |