Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Putsch, Christoph Wilhelm; 1542-1572 (1542-1572) [1568], Brevis et indubitata assertio de iis principibus, qui a Christi nativitate ad haec nostra usque tempora dominio integre potiti sunt civitatis Tridentinae, versio electronica (), 16 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [putsch-c-brevis].
Previous Section

Next Section

IV

(1) Postquam autem Gothi Italia pulsi sunt, quod anno redemptionis humanae Quingentesimo quinquagesimo et tertio factum esse historica fides edocet, Longobardi, gens Germanica, in Italiam irrupit, ut eam sibi vindicaret, et omnibus Italiae Urbibus praeter Romam et Ravenam intra triennij tempus sub eorum ditionem redactis, regiam sedem Ticinum collocarunt.

(2) Inter eas autem Urbes, quas coeperunt non postrema fuit Tridentum, Paulo Diacono in Libris rerum Langobardicarum idoneo auctore. Irruptio autem haec Langobardica contigit anno Christianorum Quingentesimo sexagesimo octavo, primusque Langobardorum in Italia Rex Alboinus appellatus fuit, tenueruntque Italiam ducentis et sex annis:

(3) quo temporis intervallo Reges ipsi interdum ex mero placido Duces saepe crearunt et unicuique Urbem unam in fidem, tutelamque commiserunt, suprema tamen potestas penes Regem ipsum semper fuit, ipsique Langobardicarum Civitatum Duces Regi per omnia subiecti erant, qui prò arbitrio ipsos

-- --

creare, aut ab officio revocare integram potestatem habebat. Fuerunt autem hoc temporum cursu hi Duces, quorum memoriam extare intelleximus.

(4) Comus Tridentinae civitatis Dux anno virginei partus Quingentesimo septuagesimo tertio creatus est. Post Comum Euinus sequitur Dux, rerum gestarum gloria clarissimus, qui Divum Agnellum Episcopum Tridentinum in ordine vigesimum quintum anno salutis Christianae quingentesimo nonagesimo quinto ex mandato Flavij Agilulphi Langobardorum Regis in Galliam Legatum misit. Habuit autem hic Euinus Garibaldi, Baioariorum Regis Principisque Provinciae Tirolensis filiam in matrimonio. Euino defuncto Ducem reperio Gaidoaldum virum bonum ac religiosum. Post Gaidoaldum sceptrum capit Ducale Alachis sive Alagisus, iniqui filius appellatus, qui suo proprio Regi Cuniberto perfide sese opposuit et rebellavit, ast tandem circa annum Christi septingentesimum praelio victus occisus est et meritas suae perfidiae poenas dedit. Post hunc nulli Duces amplius sed Reges Langobardici per se Rempublicam Tridentinam administrarunt.

(5) Porro hoc loco obiter notandum est, quod Tridentini fabulose adseverant, adeòque Typis excudendum dedere: Theodosium nempe Caesarem Augustum Episcopo Tridentino Vallem Lagarinam cum Ursinico pietatis ergò

-- --

dono dedisse: iactitant Sacratissimum Caesarem motum multiplicium Divi Vigilii Martyris miraculorum copia; hoc autem quàm falsum et a veritate alienum sit vel hinc patet. Caesaris enim Theodosij obitus multis annis antecessit Divi Vigilij aetatem; obiit namque Mediolani anno Christi trecentesimo nonagesimo quinto. Divus autem Vigilius passus est anno gratiae Quingentesimo et vigesimo, quùm viginti annis Episcopatui Tridentinae Ecclesiae magna sanctitatis opinione praefuisset. Ecce quàm accurate Tridentini Mystae temporum supputationem observare soleant. Fingunt ineruditè Theodosium Caesarem Divi Vigilij miraculis commotum haec loca Episcopis dono dedisse, quùm eo tempore nondum hominem induerit Divus Vigilius, quo Caesar ille imperavit.

(6) Similes plures ineptias Archivis suis religiosè (ut sunt religiosuli) infarciunt, atque adeò in templis publicè decantari faciunt. Deprehendi ego Ecclesiasticos, ut originem principiaque templorum suorum augustiora vili plebeiulae faciant, animos vulgi imperiti huiuscemodi fabulis ad quaestum confictis, allicere, et oblectare solere.

(7) Sed iam tempus est referre, quàm diu civitas Tridentina sub administratione Regum Langobardicorum extitèrit, et qua ratione eadem civitas ex illorum potestate iurisdictioneque ad Duces Bavariae tanquam ejus temporis legitimos Provinciae Tirolensis Principes devenerit. Anno igitur post natum Christum humani generis

-- --

Salvatorem octavo et sexagesimo supra quingentesimum (ut rerum Scriptores tradunt) Langobardi Civitatem Tridentinam in potestatem suam redegerant, eaque per annos fere ducentos quiete obtinuerunt, post hoc tempus amiserunt illam primùm circa annum Christi septingentesimum et quinquagesimum.

Previous Section

Next Section


Putsch, Christoph Wilhelm; 1542-1572 (1542-1572) [1568], Brevis et indubitata assertio de iis principibus, qui a Christi nativitate ad haec nostra usque tempora dominio integre potiti sunt civitatis Tridentinae, versio electronica (), 16 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [putsch-c-brevis].
Powered by PhiloLogic