Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Putsch, Christoph Wilhelm; 1542-1572 (1542-1572) [1568], Brevis et indubitata assertio de iis principibus, qui a Christi nativitate ad haec nostra usque tempora dominio integre potiti sunt civitatis Tridentinae, versio electronica (), 16 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [putsch-c-brevis].
Previous Section

Next Section

II

(1) Placet autem hoc loco Antistitum Tridentinorum memorias intertexere, et quid iuris in civitate atque Republica Tridentina (non dico Ecclesia) ab antiquo habuerint, obiter recensere. Ecclesiae quidem Tridentinae Pastores cum adhuc pauperes cum Christo essent, modestiores fuere, nec dominia saecularia appetebant, sed unica illis cura erat, oves sibi commissas verbo Christi moderari, atque pascere, saecularibus negotiis Principibus terrarum relictis; imperioque mundano penitus abstinebant. Quando autem animarum curatores Episcopi dominijs saecularibus inhiare eaque arripere tentarint, in sequentibus paulatim (ut spero) elucescet.

(2) Iovinum igitur quendam primum Episcoporum ponunt et sub Nerone Caesare vixisse fabulantur, eique statim subiungunt Abundantium Episcopum ordine Secundum quem ego primum Sacrosancta Conciliorum auctoritate

-- --

edoctus circiter annum Christi trecentesimum octuagesimum primum vixisse certum habeo, in quod tempus ipsi fabulose Divum Vigilium decimum octavum Antistitem collocant, qui suo ipsius testimonio centum et decem plus minus annis posterius vixit: nam Divus Vigilius circa annum Christi Quingentesimum et vigesimum claruit.

(3) Ex hoc apparet, quàm sine omni fundamento Tridentinae Ecclesiae proceres in suis rebus astruendis sibi constent. Simili quoque vasticie sibi civitatis Tridentinae Dominium, saecularemque administrationem a multis iam annis vendicare prosumpserunt.

(4) Principes tamen nostri tanquam legitimi eius Civitatis gubernatores, et Domini, eorum frivolis conatibus fortiter adversati hactenus in eadem Urbe potestatem civilem suumque ius magnanimiter obtinuerunt, peculiaremque eò semper Praefectum, sive Capitaneum, qui principis (non dico Tridentini sed Tirolensis) nomine ius diceret, audiret causas, easque decerneret, direxerunt: etiamsi superioribus annis ea de causa Principes nostri Tirolenses ab Episcopis eius urbis multoties in Ius Ecclesiasticum vocati fuerunt, tamen quoad civilem Rempublicam ibidem gubernandam Principibus nihil derogatum aut detractum est, imò pleno civili iure, ordine haereditario sibi invicèm succedentes Civitatem Tridentinam uti Principatui Tirolensi incorporatam rexerunt: quod ex sequentibus palam

-- --

fiet.

(5) Quum ergo Abundantius secundus Episcopus in ordine Tridentinam Ecclesiam regeret, quod anno Christi trecentesimo octuagesimo primo factum est, Romanorum Imperio praeerant Gratianus et Valentinianus iunior Caesares Augusti, à quo pariter anno occasum Romani Imperii enumerant et Rufinus et Divus Hieronymus.

Previous Section

Next Section


Putsch, Christoph Wilhelm; 1542-1572 (1542-1572) [1568], Brevis et indubitata assertio de iis principibus, qui a Christi nativitate ad haec nostra usque tempora dominio integre potiti sunt civitatis Tridentinae, versio electronica (), 16 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [putsch-c-brevis].
Powered by PhiloLogic