Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Putsch, Christoph Wilhelm; 1542-1572 (1542-1572) [1568], Brevis et indubitata assertio de iis principibus, qui a Christi nativitate ad haec nostra usque tempora dominio integre potiti sunt civitatis Tridentinae, versio electronica (), 16 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [putsch-c-brevis].
Previous Section

Next Section

I

(1) Iam primum igitur constat Trogo Pompeio, eiusque Abbreviatore Iustino autoribus Civitatem Tridentinam a Gallis Senonibus, qui postea Romam coeperunt unà cum Mediolano Verona reliquisque vicinis et circumiacentibus oppidis extructam esse. Gallos autem Senones, Germanos, Suevosque fuisse, inter illustres constat auctores. Hi ergò Galli, eorumque posteritas harum novarum Urbium a se conditarum dominio integrè potiti sunt ad Monarchiam usque Caij Iulij Caesaris, Tridento tamen diutius imperitaverunt.

(2) Operae pretium igitur videtur breviter fide historica quomodo aut quando Civitas agerque Tridentinus in Romanorum potestatem devenerit, commemorare: prius tamen quid Strabo et Ptolemaeus celebres et pervetusti Geographi de huius Urbis situ scripserint, aperire decrevi. Ptolemaeus igitur Civitatem hanc Venetiae Mediterraneae attribuisse videtur, è contra Strabo hoc longe antiquior illam Rhaetis hoc est Germanis adscribit, cui tamquam vetustiores scriptores omnes nostro et superioris memoriae Viri antiquitatum peritissimi adstipulantur.

(3) De subactione igitur Norici et Rhaetiae Tridentinaeque Civitatis per Caesarem Augustum factae gravissimus rerum Romanarum autor, Dion Cassius, Nicaeus Romanae Historiae libro quinquagesimo quarto sic scribit: Mario Livio Livij filio Druso Libone et Lucio Calpurnio Livij filio Lucij Nepote Pisone Caesonio consulibus, hoc est anno ab Urbe condita septingentesimo trigesimo nono, ante Christi vero nativitatem anno quarto

-- --

decimo, a Druso et Tiberio Augusti Caesaris privignis hae res sunt gestae.

(4) Rhaeti inter Noricum et Galliam Cisalpinam ad Alpes Italiae finitimas (per hoc etiam constat Rhaetos esse Germanos), quas Tridentinas nominant, sedes suas habent: hi vicinam Galliam frequenter populati, ex Italiae finibus praedas egerant, Romanosque et eorum socios iter per ipsorum terras facientes investigaverant: id quidem iam consuetudine recoeptum erat, ut in eos, qui nullo sunt foedere iuncti, ita statuerent: sed praeter hoc omnis masculos quos compraehendissent, etiam in utero adhuc matrum (id enim quibusdam divinationibus investigabant) morantes necabant.

(5) Ea propter Augustus principio Drusum contra eos cum exercitu misit, isque Rhaetos apud Alpes sibi Tridentinas obviam factos, praelio congressus haud magno certamine fudit, eiusque Victoriae ergò Praetorios honores adeptus est.

(6) Deinde cum ab Italia reiecti Rhaeti nihilominus Galliam urgerent, Tiberium quoque contra eos misit. Proinde Drusus ac Tiberius simul multis locis in Rhaetiam irrumpentes Legatorum opera ac ipse etiam Tiberius per Lacum navigijs subvectus, exterruerunt ea re barbaros, dissipatosque aggressi, haud difficulter multis exiguis proelijs dispersas eorum copias deleverunt, reliquaeque infirmiores exinde, ac animis collapsos in suam potestatem redegerunt. Quia vero populosa erat gens Rhaetorum, videbanturque bellum retentaturi, maximam ejus, et aetate validissimam partem inde abduxerunt, ijs relictis, qui et colendo ei regioni sufficerent, et ad rebellandum non satis

-- --

virium haberent. Hactenus Dio loco iam citato.

(7) Idem scribunt Velleius Paterculus, Lucius Florus, Suetonius Tranquillus, Sextus Aurelius Victor, Eutropius, Eusebius Caesariensis, Sextus Rufus, Paulus Orosius et reliqui, apud quos plura conquiri poterunt. Ex supra adductis compertum esse reor, quomodo Tridentum sub Romanorum iugum venerit. Romani ergo Caesares Tridentina civitate, omnique circumiacenti agro potiti, illum per Praesides ad inclinationem usque Romani Imperii gubernaverunt.

Previous Section

Next Section


Putsch, Christoph Wilhelm; 1542-1572 (1542-1572) [1568], Brevis et indubitata assertio de iis principibus, qui a Christi nativitate ad haec nostra usque tempora dominio integre potiti sunt civitatis Tridentinae, versio electronica (), 16 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [putsch-c-brevis].
Powered by PhiloLogic