Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Stafilic, IvanIoannes Staphileus (1472-1528) [1528, Roma]: Oratio ad Rotae auditores excidii Vrbis Romae, sub annum Christi 1527. causas continens, 4294 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - oratio] [numerus verborum] [stafilic-i-oratio-roma.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade porro

Etsi intelligebam eos qui hoc loco pro more scholae fictas fabulas agunt, multo minus oneris sustinere, quam qui ueras causas tractandas suscipiunt: tamen me, non fiducia ingenii, quod sentio, quam sit exiguum, sed magnitudo doloris perpulit, ut hunc in locum non fictum argumentum ex ueteri aliqua tragędia, sed historiam adferrem nimis quam ueram. Sum enim dicturus de crudelissima urbis Romae direptione, et deploraturus indignissimum casum ciuitatis, omnium reginę atque dominę. Etenim cum nemo tam ferus sit, tamque prorsus ab hominis sensu alienus, qui non acerbissime ferat indignam patriae, quae genuit, quaeque educauit, fortunam, [ERROR: no reftable :]Direptio Vrbis Romae. quo tandem animo nos accipere urbis Romae interitum atque excidium decet, cum ea urbs una in terris fuerit omnium gentium communis patriae? Ego profecto non minus illius

-- 1861 --

calamitate commoueor, quam eius ipsius oppidi, quo me primum nascentem excepit, aduersis rebus perturbarer. Cum igitur esset hoc in loco mihi pro more dicendum, non potui, cum esset animus dolore occupatus alia de re orationem instituere. Vbi dolet, inquiunt, ibi manum habet. Quare cum assidue aduersaretur ob oculos eius urbis direptio atque incendium, [ERROR: no reftable :]Romana beneficia. quae nobis leges, quae religiones, quae omnes honestas disciplinas tradidit, denique a qua plura beneficia, quam ab ipsa patria, in qua quisque genitus est, omnes accepimus: Coegit me magnitudo doloris de fortuna urbis, deque miserrimis temporibus quaeri, praesertim in hoc caetu, apud homines doctissimos, qui intelligunt quantum huic urbi, ex qua literae et humanitas huc importata est, omnes gentes debeant. Quod autem de capta Troia Vergilius praefatur.
Quis cladem illius noctis, quis funera fando
Explicet, aut possit lachrymis aequare labores?
[ERROR: no reftable :] [ERROR: no reftable :]Verg. A. 2, 361 Ego multo iustius usurpem. Nulla est enim tanta eloquentia, quae atrocitatem huius rei pro merito exponere possit, quaeue explicare queat, quantam ruinam omnium optimarum rerum, huius unius urbis euersio, secum trahat. [ERROR: no reftable :]Exercitus Caesaris indignitas. Quid ullo seculo accidit indignius, quam quod ille ipse exercitus, qui a Caesare in Italia ad salutem omnium bonorum, ad custodiendam urbem, Imperii arcem, collocatus erat, illi ipsi urbi nefariam uim, contra optimi [ERROR: no reftable :]Carolus 5. Principis Caroli uoluntatem, contra disciplinae militaris leges, contra auspicia, contra maiorum exempla, intulit. Est enim liberandus culpa Caesar, qui etiamsi iustis de causis Romano Pontifici irascitur, tamen hoc exitu uictoriae minime delectatur. Neque enim obscurum est, eum natura ad clementiam moderationemque duci, et a crudelitate abhorrere. Et cum maiores suos nomen ac titulum Imperii in hanc nationem a seruata urbe Roma intulisse uideat, dubitari non debet, quin in illorum intuens exempla, intelligat omnes Imperii opes ac uires ad huius urbis salutem, defensionemque maxime conuertendas esse, et ab illa uim atque uastitatem depellendam. Quam multos numerare potest, cum imagines auitas aspexerit, qui turbulentissimis tempestatibus urbem Romam maximis terroribus liberauerint, qui quanquam periculosissimis bellis domi impliciti, tamen uelut ad patriam defendendam huc summa uirtute accurrerint, quia in huius unius urbis periculo periclitari omnium gentium salutem existimabant. Huc adde, quod nullius regiae familiae, si quis omnes numeret, plura clementer aut pie facta recenseri possunt, quam Austriacae. [ERROR: no reftable :]Caroli 5. clementia. Et maiorum suorum adeo non dissimilis est Carolus, ut quantum omnes Imperii magnitudine antecedit, tantum etiam uincat clementia. Quod enim in illa historia factum clementius legitur, quam quod inimicissimum Regem, a quo bellum contra ius gentium motum erat, captum in acie, non modo dimisit incolumem, sed etiam deuictum affinitate, in regnum restituit? Tantam clementiam ac bonitatem nulla humana uox pro dignitate praedicare atque ornare potest.

Vade porro


Stafilic, IvanIoannes Staphileus (1472-1528) [1528, Roma]: Oratio ad Rotae auditores excidii Vrbis Romae, sub annum Christi 1527. causas continens, 4294 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - oratio] [numerus verborum] [stafilic-i-oratio-roma.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.