Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Stafilic, IvanIoannes Staphileus (1472-1528) [1528, Roma]: Oratio ad Rotae auditores excidii Vrbis Romae, sub annum Christi 1527. causas continens, 4294 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - oratio] [numerus verborum] [stafilic-i-oratio-roma.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Etsi intelligebam eos qui hoc loco pro more scholae fictas fabulas agunt, multo minus oneris sustinere, quam qui ueras causas tractandas suscipiunt: tamen me, non fiducia ingenii, quod sentio, quam sit exiguum, sed magnitudo doloris perpulit, ut hunc in locum non fictum argumentum ex ueteri aliqua tragędia, sed historiam adferrem nimis quam ueram. Sum enim dicturus de crudelissima urbis Romae direptione, et deploraturus indignissimum casum ciuitatis, omnium reginę atque dominę. Etenim cum nemo tam ferus sit, tamque prorsus ab hominis sensu alienus, qui non acerbissime ferat indignam patriae, quae genuit, quaeque educauit, fortunam, [ERROR: no reftable :]Direptio Vrbis Romae. quo tandem animo nos accipere urbis Romae interitum atque excidium decet, cum ea urbs una in terris fuerit omnium gentium communis patriae? Ego profecto non minus illius calamitate commoueor, quam eius ipsius oppidi, quo me primum nascentem excepit, aduersis rebus perturbarer. Cum igitur esset hoc in loco mihi pro more dicendum, non potui, cum esset animus dolore occupatus alia de re orationem instituere. Vbi dolet, inquiunt, ibi manum habet. Quare cum assidue aduersaretur ob oculos eius urbis direptio atque incendium, [ERROR: no reftable :]Romana beneficia. quae nobis leges, quae religiones, quae omnes honestas disciplinas tradidit, denique a qua plura beneficia, quam ab ipsa patria, in qua quisque genitus est, omnes accepimus: Coegit me magnitudo doloris de fortuna urbis, deque miserrimis temporibus quaeri, praesertim in hoc caetu, apud homines doctissimos, qui intelligunt quantum huic urbi, ex qua
Stafilic, IvanIoannes Staphileus (1472-1528) [1528, Roma]: Oratio ad Rotae auditores excidii Vrbis Romae, sub annum Christi 1527. causas continens, 4294 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - oratio] [numerus verborum] [stafilic-i-oratio-roma.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.