Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Stafilic, IvanIoannes Staphileus (1472-1528) [1528, Roma]: Oratio ad Rotae auditores excidii Vrbis Romae, sub annum Christi 1527. causas continens, 4294 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - oratio] [numerus verborum] [stafilic-i-oratio-roma.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

ORATIO DE CAPTA ET DIREPTA VRBE ROMA, ANNO 1527.

Etsi intelligebam eos qui hoc loco pro more scholae fictas fabulas agunt, multo minus oneris sustinere, quam qui ueras causas tractandas suscipiunt: tamen me, non fiducia ingenii, quod sentio, quam sit exiguum, sed magnitudo doloris perpulit, ut hunc in locum non fictum argumentum ex ueteri aliqua tragędia, sed historiam adferrem nimis quam ueram. Sum enim dicturus de crudelissima urbis Romae direptione, et deploraturus indignissimum casum ciuitatis, omnium reginę atque dominę. Etenim cum nemo tam ferus sit, tamque prorsus ab hominis sensu alienus, qui non acerbissime ferat indignam patriae, quae genuit, quaeque educauit, fortunam, [ERROR: no reftable :]Direptio Vrbis Romae. quo tandem animo nos accipere urbis Romae interitum atque excidium decet, cum ea urbs una in terris fuerit omnium gentium communis patriae? Ego profecto non minus illius

-- 1861 --

calamitate commoueor, quam eius ipsius oppidi, quo me primum nascentem excepit, aduersis rebus perturbarer. Cum igitur esset hoc in loco mihi pro more dicendum, non potui, cum esset animus dolore occupatus alia de re orationem instituere. Vbi dolet, inquiunt, ibi manum habet. Quare cum assidue aduersaretur ob oculos eius urbis direptio atque incendium, [ERROR: no reftable :]Romana beneficia. quae nobis leges, quae religiones, quae omnes honestas disciplinas tradidit, denique a qua plura beneficia, quam ab ipsa patria, in qua quisque genitus est, omnes accepimus: Coegit me magnitudo doloris de fortuna urbis, deque miserrimis temporibus quaeri, praesertim in hoc caetu, apud homines doctissimos, qui intelligunt quantum huic urbi, ex qua literae et humanitas huc importata est, omnes gentes debeant. Quod autem de capta Troia Vergilius praefatur.
Quis cladem illius noctis, quis funera fando
Explicet, aut possit lachrymis aequare labores?
[ERROR: no reftable :] [ERROR: no reftable :]Verg. A. 2, 361 Ego multo iustius usurpem. Nulla est enim tanta eloquentia, quae atrocitatem huius rei pro merito exponere possit, quaeue explicare queat, quantam ruinam omnium optimarum rerum, huius unius urbis euersio, secum trahat. [ERROR: no reftable :]Exercitus Caesaris indignitas. Quid ullo seculo accidit indignius, quam quod ille ipse exercitus, qui a Caesare in Italia ad salutem omnium bonorum, ad custodiendam urbem, Imperii arcem, collocatus erat, illi ipsi urbi nefariam uim, contra optimi [ERROR: no reftable :]Carolus 5. Principis Caroli uoluntatem, contra disciplinae militaris leges, contra auspicia, contra maiorum exempla, intulit. Est enim liberandus culpa Caesar, qui etiamsi iustis de causis Romano Pontifici irascitur, tamen hoc exitu uictoriae minime delectatur. Neque enim obscurum est, eum natura ad clementiam moderationemque duci, et a crudelitate abhorrere. Et cum maiores suos nomen ac titulum Imperii in hanc nationem a seruata urbe Roma intulisse uideat, dubitari non debet, quin in illorum intuens exempla, intelligat omnes Imperii opes ac uires ad huius urbis salutem, defensionemque maxime conuertendas esse, et ab illa uim atque uastitatem depellendam. Quam multos numerare potest, cum imagines auitas aspexerit, qui turbulentissimis tempestatibus urbem Romam maximis terroribus liberauerint, qui quanquam periculosissimis bellis domi impliciti, tamen uelut ad patriam defendendam huc summa uirtute accurrerint, quia in huius unius urbis periculo periclitari omnium gentium salutem existimabant. Huc adde, quod nullius regiae familiae, si quis omnes numeret, plura clementer aut pie facta recenseri possunt, quam Austriacae. [ERROR: no reftable :]Caroli 5. clementia. Et maiorum suorum adeo non dissimilis est Carolus, ut quantum omnes Imperii magnitudine antecedit, tantum etiam uincat clementia. Quod enim in illa historia factum clementius legitur, quam quod inimicissimum Regem, a quo bellum contra ius gentium motum erat, captum in acie, non modo dimisit incolumem, sed etiam deuictum affinitate, in regnum restituit? Tantam clementiam ac bonitatem nulla humana uox pro dignitate praedicare atque ornare potest.

Longe igitur fallitur, si quis tale ingenium tantam iracundiam cadere existimat, ut ullas quamuis magnas iniurias hoc modo ulcisse uoluisse uideatur. Ille uero priuatim dolorem, uel urbi ipsi, a qua imperii nomen habet, uel tot sanctissimis aris, uel aliarum gentium quae suas Respublicas sine huius urbis consilio tenere non possunt, utilitati condonassent, quamuis iratus, si licuisset ei praesenti, rem subitam minimeque expectatam regere ac gubernare. Quare Caesar nullo modo in hac oratione accusandus est, qui exercitum in Italia ad custodiam tranquillitatis publicae habuit, non ad latrocinium exercendum, non ad euertendam urbem imperii arcem, non ad prophananda templa, non ad diripiendas bibliothecas, non ad trucidandos sacerdotes, non ad uirgines, et honestas matronas rapiendas. [ERROR: no reftable :]Exercitus Caesariani in urbe Roma saeuitia. Haec cum omnia tegi suis armis, suoque exercitu Imperator uellet, exercitus (ut saepe alias accidit) contra

-- 1862 --

disciplinam militarem, contra fidem Imperatori datam, auaritia, ad diripiendam urbem opulentissimam, quam sine praesidio esse animaduerterat, incitatus, omnia diuina atque humana iura uiolauit. Hos latrones optimo iure accuso, qui iniussu Imperatoris sine legitimis ducibus urbem Romam inuaserunt. Finge iustam causam fuisse Romae inuadendae, tamen seditio est, sine legitimo Imperio impetum in quenquam facere. Quid autem tam contrarium militiae est, quam seditio, quia hanc unam ob causam, iure gentium bella geruntur, ut coerceantur hi, qui per seditionem, sine Magistratuum autoritate, arma capiunt. Non igitur milites uocandi sunt, qui in iussu Imperatoris urbem expugnauerunt, sed quoniam ius gentium commune uiolauerunt, hostes non modo Imperii, sed uniuersae societatis hominum. [ERROR: no reftable :]Romanorum antiquorum militaris disciplina. Romani aliquot Imperatores alii in filios, alii in Principes ciues capitaliter animaduerterunt, quia iniussu Imperatorum, cum legitimis hostibus prouocati pugnassent, fuitque tanta disciplinae seueritas, ut hostium loco haberentur, qui praeter Imperatoris edictum gladium strinxisset. Quanto iustius hostium loco ducendi sunt isti Cares, qui inauditam crudelitatem iniussu Imperatoris aduersus inermes exercuerunt? At quam tandem ob causam saeuitum est in urbem? [ERROR: no reftable :]Romae urbis tentatae Causa, auaritia. Quia pecuniam non numerauit auaro atque crudeli exercitui. Quid aliud causae latro dicat, cur uiatorem occiderit? Olim Gallos propemodum iusta ira pertraxit ad urbem: Nam legatus Romanus contra ius gentium in acie pugnauerat. Isti latrones nihil causantur aliud, quam pecuniam non esse datam, quam flagitarunt. Non igitur tentata urbs est, quia Gallis et Venetis esset alieno animo erga Caesarem, quia Gallis et Venetis esset aequior. Nihil in gratiam Caroli susceptum est. Auaritia et amplissimae praedae spes perpulerunt, ut transgressi Apenninum, maximis itineribus summa celeritate confectis ad urbem properarint. Nec dierum aliquot inedia, nec hostis a tergo, et a lateribus remoratus est iter, sic accenderat omnium animos praedae cupiditas. Haec si iusta causa oppugnationis uideri potest, non intelligo, cur non omnes latrones excuset praedae cupiditas. Si haec iusta bellandi causa in terris est, nihil obstat iam quo minus in urbibus unusquisque inuadat aedes locupletiorum, siquidem ex praeda ius existimandum erit.

Sed non disputabo subtiliter de causa, nec patrocinabor Pontifici, in quem culpa confertur. Nulla ne igitur in uictoria moderatione utendum fuit? Nullum ne discrimen sacrarum ac prophanarum rerum habendum? Quis tam crudelis unquam uictor fuit, etiam apud Ethnicos, qui non abstineret uim a templis? [ERROR: no reftable :]Gotthos sacris pepercisse. Augustinus scribit Gotthos, cum caepissent urbem, non modo a Christianorum templis uim abstinuisse, sed etiam his donasse uitam, qui eo profugerant. Tanta nominis Christiani reuerentia apud barbaros illos fuit, qui doctrinae coelestis ignari, nomen tantum Christianorum audierant. At isti sacrilegi quas aras, quod sacellum reliquerint intactum? Et accepimus non tantum omnia fana spoliata esse, monumenta sanctorum uirorum praetiosiora, et thesauros ad publicam utilitatem totius Italiae ibi conditos, direptos esse, sed etiam caede et aliis sceleribus prophanata esse, decantatae sunt per ludibrium sacrae cantiones. Ita nulla non contumelia effecta est religio Christiana. Quid Turcae aliud faciunt expugnatis Christianorum urbibus? O ueram uocem Poetae, qui dixit.
[ERROR: no reftable perseus:]Nulla fides pietasque uiris qui castra sequuntur.
Qua uox si unquam alias, nunc maxime usurpari potest. Nunquam enim antea captis urbibus perinde polluta sunt, ac prophanata omnia sacra. Nunquam ante in Germanico milite notata est tanta auaritia, nunquam sacrarum ac diuinarum

-- 1863 --

rerum similis contemptus fuit: sed cum aliis in rebus continentior caeterarum nationum militibus hactenus fuit, tum singulari religione uim a sacris rebus abstinuit. Nunc autem, o dii immortales, quam dissimilis hic exercitus maiorum nostrorum fuit? Quam longe degenerauit a ueterum modestia? Maiores nostri nihil praeter uictoriae laudem cupiebant domum reportare. Itaque nec priuatorum fortunas diripiebant, tantum abest, ut attingerint res sacras. Nec procul exempla continentiae requirenda sunt. Quis toto Veneto bello a Maximiliani exercitu unum oppidum audiuit direptum esse? Nemo profecto. Et Maximilianus ipse cum esset in puniendis delictis lenissimus, tamen in uindicanda auaritia militum acerrimus fuit. Etenim cum in eo bello capta Vincentia, Maximilianus in uindicanda auaritia acerrimus, quidam iniussu suo in aliquot ciuium aedes praedandi causa impetum fecissent, statim totam illam cohortem oppressit, et plures ducentis securi percuti iussit: Vt eo exemplo ostenderet, non omnia uictoribus in uictos licere. Habes Carole Caesar auitum exemplum, quid de exercitu iudicare te oporteat, qui auaritia corruptus, omnia diuina atque humana iura uiolauit. Et haud scio an noceat nostris hominibus contagio Hispanorum: hos, ut uereor, nouae disciplinae magistros habent. Ab his tanquam lanistis auariciam crudelitatemque discunt.

Non autem minus sacrilegium est, Bibliothecas, quam phana diripere. Non enim inter sacras res, aut diuinas recensenda sunt aurea uasa, quibus in ceremoniis nostris utimur? Et non recensendi sunt libri, qui coelestia oracula, qui doctrinam religionis, alias honestas artes diuinitus ostentas generi humano, continent? [ERROR: no reftable :]Bibliothecae Romanae Neque uero usquam Bibliothecae locupletiores sunt ullae, quam fuerunt Romanae. Huc omnis generis Scriptores ex toto orbe terrarum magna cura Pontificum conuecti sunt. Huc nuper adeo, quicquid reliquum fuit literariae suppellectilis in tota Graecia, importatum est. Haec monumenta, cum aeterna esse debuerint, tamen furore militum aliqua ex parte corrupta dicuntur. Et haud scio an impia flamma per urbem uagata, Bibliothecas etiam attigerit. O iacturam nullo unquam seculo reparabilem. Quot religionis nostrae interpraetes, qui praeterea nusquam extant, quot aliarum optimarum artium authores amissos arbitremur? Quis non uehementer doleat tot seculorum labores, tot noctium uigilias a doctis hominibus ad utilitatem posteritatis lucubratas, in hanc fortunam incidisse. Statuas aut picturas elegantes magnorum uirorum magno cum dolore amittimus, quas, uel propter artis bonitatem, uel propter memoriam eorum, quos repraesentabant, si fieri posset aeternas esse optamus.

Quanto magis dolere debemus tot ingeniorum interitum, quae non modo propter scriptorum pulchritudinem miramur, sed etiam propter utilitatem amamus. Neque enim retineri Respublicae sine honestarum artium cognitione et sine libris possunt. Cum igitur arma geri debeant ad tegendas omnes pacis artes, uidete quantum scelus isti latrones admiserint. Qui quae armis defendi inprimis opportuit, ea noua et inaudita amentia dissiparunt atque euerterunt. Haec cum in urbibus bello captis, non aliter atque templa, sacra symbola, aras, boni imperatores semper conseruari iusserint: isti odio, credo religionis Christianae, non ueriti sunt impiis manibus lacerare ac perdere. Non est autem obscurum, quantum detrimenti acceperit Respublica Bibliothecis illis dissipatis, quae in Ecclesiasticis dissensionibus tanquam oraculum consuli solebant: ex quibus publici legum libri, praeterea omnium bonarum artium emendabantur. Neque uero studia literarum sine literis ac libris emendatis florere possunt. Quae si extincta fuerint, quae barbaries, quae

-- 1864 --

religionum confusio, quae ciuitatum perturbatio apud omnes gentes secutura est? Non igitur ad unam urbem haec calamitas pertinet, sed ad omnes gentes, quae retinere religiones, ac studia bonarum artium sine Romanis Bibliothecis non possunt. Neque uero impune erit istis latronibus, tot scelera in unius expugnatione urbis perpetrasse. Videt haec Deus, inspector atque arbiter omnium humanorum consiliorum atque factorum. [ERROR: no reftable :]Daniel cap. 5. Hic ulciscetur contumeliam templis, libris et similibus monumentis religionis illatam, non aliter atque de Rege Assirio supplicium sumpsit, qui sacra uasa Hierosolymis allata prophanauit. [ERROR: no reftable :]Baptista Neque illa uox Baptistae cuiusdam, quem Romae aiunt, et antea ciuibus hanc cladem, et postea uictoribus minatum esse, sine numine emissa uidetur. Legistis enim, ut opinor, dixisse Baptistam illum, futurum, ut rapta undique spolia breui reuomant. Neque enim diu tolerare Deus sui contemptum superbiam in rebus secundis, crudelitatem in imbecilliores, potest. Non enim possum hic dicere, qualem carnificinam in tota urbe exercuerint. Nec libet commemorare raptas a complexu parentum uirgines, non abstractas a maritis honestas matronas, non mactatos senes ac sacerdotes. Quanta enim fuerit in urbe licentia audacissimorum hominum, inde aestimari potest, quod duodecim diebus, nullos habuit exercitus militari more Magistratus. [ERROR: no reftable :] ᾿Αναρχίαμ exercitus et licentia In tot dierum ἀναρχία, tranquilla alioqui ciuitas, nihil non mali ab urbana multitudine pertulisset. Quanto atrociora necesse fuit accidere ab armatis et uictoribus? Est enim uerissimum illud, quod apud Euripidem Rex quispiam dicit: Nullo non incendio saeuiorem ἀναρχίαμ exercitus esse. Nusquam audiuimus, aut legimus, in ulla ciuitate capta, tantam licentiam exercitus uictoris fuisse, ut tot diebus nullis Magistratibus regeretur, aut coerceretur.

Accepimus et ante Romam captam esse, primum a Gallis, deinde post multa secula a Gotthis: Verum multo grauius hoc tempore afflicta uidetur. [ERROR: no reftable :]Galli quomodo gesserint in urbis Romae expugnatione. Galli tantum in desertas aedes sęuierunt. Ciues partim in Capitolium se receperant, partim Veos profugerant, intenti in occasionem rei bene gerendae. Nam arcem urbs, non Imperium, non Magistratus, non sacra, non caetera ornamenta amisit. [ERROR: no reftable :]Gotthorum clementia ergo uictos. Postea Gotthos, quanquam ex longinqua obsidione irati uehementius essent, legimus ita moderatos esse in uictoria iram, ut edictum etiam propositum pacis, ut parceretur his, qui in templa Christianorum confugissent, et ut urbs sine caede diriperetur. Atqui hoc tempore tantum abfuit, ut a sacris rebus abstinuerint uictores, ut non cupidius aliunde praedati sint. [ERROR: no reftable :]Hispanorum et Germanorum dira auaritia. Caedes factae tota urbe miserorum ciuium: bona ciuitatis pars incendio deleta: studia omnium honestarum rerum, quae ibi floruerunt, armis conterrita, obmutuerunt. Abolita sunt et haec, quae si mansissent, instaurare collapsam urbem potuissent, ueteres Magistratus, leges, forma iuditiorum.

Iustius igitur hic dies, qui fuit pridie nonas Maii: eo enim proximo anno urbs capta est, inter atros, quam Alliensis numeretur. Ac uereor futurum, ut ad posteros hic dies multo uerius Alliensis uideatur illi urbi fuisse, quam ullus alius: Neque enim facile se ex tanta calamitate urbs recreabit.

Ac uidete quantum distet ab exemplis ueterum Germanorum huius exercitus facinus. [ERROR: no reftable :]Germanorum ueterum exempla. Carolus primus, depulsis ab urbe Longobardis, a uastitate urbem atque Italiam prohibuit. Ottho primus liberauit eam Berengarii tyrannide. Et ut multa omittam, fortissimus ac sapientissimus Princeps, auus, Carole, tuus Maximilianus, quanto consilio Gallum ducentem Maximum ac fortissimum exercitum ad urbem, irritatum atque accensum odio Iulii Pontificis, inde usque a Rauenna, ubi maxima pugna exercitum Pontificium uicerat, atque fugauerat, ad ultimam Galliae oram, in Belgicum retraxit, ne qua clade urbs ab irato uictore afficeretur. Nunc autem, o temporum labem, ille ipse exercitus, quem Caesar uniuersae Italiae praesidio esse uoluit, inauditam

-- 1865 --

crudelitatem in urbe principe totius Italiae, imo totius orbis exercuit, non exempla ueterum Germanorum, non dignitas urbis, non ingentia beneficia collata in omnes gentes, flexerunt eos ad misericordiam. Quis non doleat adeo deformatam esse eam urbem, quae olim [ERROR: no reftable perseus:]rerum, ut inquit Vergilius, pulcherrima. [ERROR: no reftable :]Roma princeps Imperii sacri. Princeps Imperii omnium gentium fuit, quae una exempla plura uirtutum protulit, quam omnes ubique aliae ciuitates: quae nobis leges, quae literas, quae religiones, quae humanitatem, quae omnes honestas disciplinas, quae denique omnem bene uiuendi rationem tradidit, ut hanc urbem semper tanquam communem patriam omnium gentium homines coluerint. Non ne tot urbis meritis, etiamsi quid peccasset Pontifex, condonari debuit? Nunc Pontificis peccatum furiosus exercitus parricidio uindicat, dum sceleratas manus ei urbi iniicit quae nobis omnibus pro patria esse debuit. Longe enim plura beneficia ab ea unusquisque nostrum accepit, quam ab eo loco, quaeri nascentem primum accepit. Ad hanc urbem omnes controuersiae omnium gentium delatae sunt. Haec tanquam in excubiis semper fuit ad retinendam religionem. Semper in terris doctissimorum hominum domicilium fuit. Haec fugientes omnes honestas artes ex Graecia exulantes excepit. Hic nuper omnes bonae disciplinae, tanquam renatae sunt. Hinc in omnes terras propagatae sunt, non aliter atque semina frugum in totum terrarum orbem, a Triptolemo sparsa sunt. O ingratos homines, qui si haec beneficia intelligunt, nullam putant se sic merenti ciuitati gratiam debere. O amentes si non intelligunt. [ERROR: no reftable :]Romae urbis uitia odiose colligi. Nonnulli odiose colligunt urbis uitia et incommoda, quae inde ad alias gentes peruenerunt. Sed est astuti hominis quod dolet meminisse, quod placet obliuisci. Hoc erat humanius, commoda agnoscere, et tam multis benefactis incommoda condonare. Quae, qualiacunque sunt, talibus certe remediis corripi non potuerunt. Nemo dubitet parricidii esse reum, qui patri leuiter deliranti oculos effodiat, aut praedicat manus? Quid igitur hoc aliud est, quam parricidium, tam atroces poena de patria, propter nescio quae errata sumere. Itaque miseret me non modo fortunae urbis, sed etiam aliarum gentium, magnam enim bonarum rerum apud omnes nationes, hic urbis casus, ut uereor, trahet, nisi respexerit nos Deus pro sua summa bonitate, et horum malorum, quae impendent remedia ostenderet. Vos quoque existimo cum interitum nobilissimae urbis dolere, tum impendentium malorum metu, perturbari. [ERROR: no reftable :]Roma patriae honoribus colenda. Etenim cum coli patriae honoribus ab omnibus debuerit, tamen a nobis maxime, qui lingua ciuitatis utimur, quique plura quam uulgus, beneficia ab illa accepimus, id fieri debet. Ius nobis cum uulgo commune est, studia optimarum artium non sunt communia, quae longe antecellunt aliis omnibus humanis rebus. Vos igitur uere Quirites, quoties tam funestam luctuosamque patriae direptionem recordamini, expendite quae a uobis officia tali tempore requirantur. Bona uulgi pars ridet Sardonium risum in aliena calamitate, et triumphat, quasi re bene gesta, a quorum opinione longissime uos abesse conuenit. Neque enim intelligunt, quid illi urbi debuerint, aut quid detrimenti ex eius interitu Respublica acceperit. Deinde cum in hoc misero casu uidentur etiam studia literarum in quoddam discrimen uenisse, uos quod bonos ciues decet, magis in hęc studia incumbite, quae si conseruauerimus, non desperandum est, quin urbs ipsa rursus in pristinum statum et dignitatem restitui possit.

DIXI.
Vade retro


Stafilic, IvanIoannes Staphileus (1472-1528) [1528, Roma]: Oratio ad Rotae auditores excidii Vrbis Romae, sub annum Christi 1527. causas continens, 4294 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - oratio] [numerus verborum] [stafilic-i-oratio-roma.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.