Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Kozicic Benja, Simun (c. 1460 - 1536.) [1528, Zadar]: Elogium... in Etymon reuerendissimi patris magistri Dominici Buchiae, versio electronica, Verborum 293, ed. Bratislav Lucin [genus: prosa oratio - epistula; prosa oratio - ad lectorem] [numerus verborum] [begnius-s-elogium.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Quoniam laus uirtutis est premium, illa uera laus est que Domini et Seruatoris nostri uoce commendatur; is autem minimum in celorum regno eum uocandum dixit qui minimum unum de mandatis eius soluerit et docuerit sic homines.[ERROR: no reftable :]Cf. Mt 5,19 Cuius rei gratia uenerandus pater frater Dominicus Buchia Catharensis ordinis predicatorum, sacre theologie magister, sciensque se ad reddendam rationem de credito sibi talento teneri, ne tanquam malus seruus defodisse illud a suo domino coarguatur,[ERROR: no reftable :]Cf. Mt 25,26 uigiliarum et studiorum suorum participes eos esse omnes uoluit qui libenter que uera sunt audiunt, ideoque Etymon scripsit in septem psalmos qui penitentiales appellantur, opus eruditum sane et Christianis auribus dignum. Quod si quis iniustior fortassis arbiter illud obiiciat: "In syluam ne ligna feras"[ERROR: no reftable :]Cf. Hor. Serm. 1,10,34 et bone mentis hominem calumnietur quod tot et sanctissimis et doctissimis uiris qui psalmos sunt interpretati inserere se se non dubitauerit, sciat illud opusculum hoc ideo composuisse ut animi sui testimonium exhiberet, ne uacuus scilicet ad aream redeat,[ERROR: no reftable :]"ne… redeat" cf. Greg. Magn. Hom. 22,1 memineritque et pauperculam illam a Seruatore nostro commendatam que duo era minuta misit in gazophilacium.[ERROR: no reftable :]Cf. Mc 12,42; Lc 21,1 Nobis quod talem uirum habeamus letandum est non immerito, quando quidem futurum speramus ut simpliciores quoque et doctiores etiam non modicam ex hac lectione commoditatem assequantur, si modo opus ipsum in lucem prodeat. Quod ut fieri debeat, et magistrum Dominicum et reuerendum patrem priorem prouincialem prouincie nostre Dalmatie hortamur et rogamus. Erit enim proculdubio ut multis et prosit et placeat.

Vade retro

Vade porro


Kozicic Benja, Simun (c. 1460 - 1536.) [1528, Zadar]: Elogium... in Etymon reuerendissimi patris magistri Dominici Buchiae, versio electronica, Verborum 293, ed. Bratislav Lucin [genus: prosa oratio - epistula; prosa oratio - ad lectorem] [numerus verborum] [begnius-s-elogium.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.