Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Brodaric, Stjepan (1490-1539) [1527]: De conflictu Hungarorum cum Solymano Turcarum imperatore ad Mohach historia verissima, versio electronica., Verborum 959, ed. Arnold Ipolyi [genus: prosa oratio - epistula; prosa oratio - historia] [numerus verborum] [brodaric-s-mohach.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Nocte et die, quae pugnam insequuta est, hostes in omnes partes propinquas cursu effusi obvia quaeque vastaverunt et combusserunt nulli mortalium parcentes, non sexui, non aetati, non religioni, omnia foeda et crudelia in miseram gentem exercentes. Neque est mearum virium cladem illius noctis et sequentium dierum deplorare, quae tanta fuit per omnem illam Hungariae citerioris partem, ut non possim mihi persuadere ab ullo unquam hoste crudelius esse saevitum. Illud inter alia contigit nunquam fortasse antea auditum ut infantuli vivi, ne vagitu proderentur, fuerint ab infelicissimis matribus in terram defossi, ibidem aere terra incluso matribus inde aufugientibus misere suffocati. Processit hostis usque ad Balathum lacum Quinqueecclesiensi civitate insigni combusta, cuius tamen arx et nobilissimum templum, quod in arce est, remansit intactum. Dum haec agerentur, iam wayvoda circa Zegedinum erat cum copiis Transsylvanis, quae cum ita cito subsequi non possent, ipse conscensis levibus rhedis cum paucis ad regem properabat ut vel solus praelio, quod intellexerat minime dilatum iri, interesset. Comes Christophorus Zagrabiam pervenerat, Bohemorum aliqua pars eorum, qui in auxilium regi veniebant, partim non longe ab Alba Regali partim circa Iaurinum erat, et circa eadem loca Georgius marchio Brandeburgensis et cancellarius Bohemiae Adam de Nova Domo. Regina hac clade audita cum episcopo Vesprimiensi et Alexio Thurzone et oratore pontificio incerta adhuc de regis interitu trepide Posonium confugit rerum suarum magna parte per Danubium subvecta, in quibus et in his, quae civium Budensium erant, licet Andreas Orbonasz, qui arci Strigoniensi praeerat, nonnulla damna fecerit, tamen in huius rei commemoratione longe a veritate recessit ille, qui militibus nostris levis armaturae, quos vero nomine huzarones appellat, eam culpam impingit, quod puellas reginales inhonestius habuerint et in earum soleis per ludibrium saltaverint. Caesar paucis diebus circa ea loca, ubi praelium fuit, commoratus omnibus deinde, quos praedatum dimiserat, ad se revocatis inde Budam versus movit, ad quam sextis aut septimis castris ripam Danubii legens cum pervenisset oppidis et villis obviis omnibus exustis, eam sine omni praesidio relictam reperit et combussit arce sola cum stabulo regio ac vivario ferarum servata. Inde dimissis in omnes Hungariae citerioris partes praedatoribus, quicquid inter Danubium et lacum Balatum iacet usque ad Iaurinum, omnia ferro et flamma vastavit. Strigonii tamen arx per eum, quem superius nominavimus, Andream Orbanasz deserta per hominem humillimae sortis, et qui paulo ante peditum illius capituli ductor fuerat, Mathaeum cognomento Nagh, qui illuc cum paucis confugerat, arx vero Wissegradi coronae regiae conservatorium per rusticos et monachos fuerunt servatae. Tantus terror invaserat animos nostrorum audito caesaris Budam adventu, quae quidem arces et cum his Thata et Comarom atque etiam Alba Regalis propterea etiam ab hoste non fuerant captae, quod is, nescimus quo consilio, regnum vastare tantum contentus de arcium et locorum munitiorum expugnatione nihil habuit pensi. Nusquam est hosti sic in Hungariam saevienti magis repugnatum quam in loco, cui Maroth est nomen, non procul a Strigonio. Secessus est archiepiscopatus Strigoniensis non inamoenus inter eas sylvas, quas nos Wiertesias appellamus, sylvis et nemore undique cinctus. Huc se aliquot millia nostrorum receperant cum coniugibus et liberis locorum angustiis freti, cum his hosti fuit non semel acerrimum certamen magna hostium strage, postremo cum nullo modo castra nostrorum, quae curribus circumduxerant, expugnari ab hoste possent, coactus est hostis tormenta quoque bellica illuc adducere et ita demum et castra disiecta et omnes fere ad unum caesi fuerunt. Ingentes cadaverum cumuli, qui nunc quoque eo in loco visuntur, facile magnitudinem caedis declarant; fuere, ut hi, qui pauci inde effugerunt, referunt, usque ad viginti quinque millia nostrorum. Omnium vero ubique tam caesorum quam captorum numerum in unam summam colligendo affirmare ausim ex his, quae cognoscere potui, periisse hac clade prope ducenta hominum millia. Citeriore Hungaria in hunc, quem diximus, modum a Dravi ostio ad Iaurinum usque vexata terrore non modico etiam his, qui procul erant, ac Viennensibus quoque iniecto, ponte super Danubio ad Pestum facto decimo quarto, quam Budam venerat, die caesar in ulteriorem Hungariam transiit, dimissus inde quoque ad omnes partes, quae inter Danubium et Tibiscum sunt, omnia similiter vastat et comburit, sicut in citeriore Hungaria fecerat, multitudinem omnem, quae Tibiscum non transierat, partim gladio interimit, partim in servitutem rapit. Ipse satis iam in miseram Hungariam debacchatus, domesticis, quae interim in Asia Minore (quam Natoliam vocant) exorta fuerant, dissidiis eum revocantibus, omnibus, quae intra Dravum et Danubium occupaverat, locis atque ipsa etiam arce et civitate Budensi sine ullo praesidio relictis, domum est reversus.

Vade retro


Brodaric, Stjepan (1490-1539) [1527]: De conflictu Hungarorum cum Solymano Turcarum imperatore ad Mohach historia verissima, versio electronica., Verborum 959, ed. Arnold Ipolyi [genus: prosa oratio - epistula; prosa oratio - historia] [numerus verborum] [brodaric-s-mohach.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.