Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Brodaric, Stjepan (1490-1539) [1527]: De conflictu Hungarorum cum Solymano Turcarum imperatore ad Mohach historia verissima, versio electronica., Verborum 959, ed. Arnold Ipolyi [genus: prosa oratio - epistula; prosa oratio - historia] [numerus verborum] [brodaric-s-mohach.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Pugna igitur in hunc modum decreta, ea, quae ad pugnam pertinebant, curantur. Ante omnia Thomory in castra sua, quae in proximo fuisse diximus, proficiscitur, ibi aegre a suis impetrat, ut retro aliquantulum concedant et se cum exercitu regio coniungi patiantur. Ita sequenti die castra nostra cum castris illorum medio fere milliario infra Mohachium coniuncta fuerunt sic tamen, ut et ibi nostri illis non miscerentur, sed esset parvum intervallum inter nostra et illorum castra relictum. Eodem tempore venerunt ex Buda naves tormentis bellicis maioribus et minoribus, pulvere item bombardico et quibusdam aliis ad pugnam necessariis plenae, novem etiam machinas a Viennensibus missas advehentes. Venerunt et Alexii Thurzonis ducenti fere pedites cum aliquot machinis, nam ipse cum episcopo Vesprimiensi Budae relictus erat apud reginam; hi duo ad eius custodiam et obsequia deputati fuerant fugae etiam eius postea comites, qui in hanc usque diem in reginae obsequiis permanserunt. Affuit et banus Croatiae die dominico, qui pugnam praecessit, cum elegantissimis copiis, fuere ad tria millia equitum ac non ita multi pedites, venerant cum eo Ioannes Tahy, Ioannes Banffy et nonnulli alii ex regni Sclavoniae proceribus. Venit postridie eius diei mane rege aciem instruente (nam eo etiam die creditus est hostis in praelium descensurus) Simon de Erdewd episcopus Zagrabiensis cum fratre Petro Erdewdy cum septingentis amplius equitibus viris equis, armis decenter instructis. Advenit eodem fere temporis momento Stephanus Aczel cum trecentis ferme equitibus, quos Ioannes Bornemyzza regi in subsidium miserat cum aliquot millibus aureorum, supremum a patre filio alumno munus. Venit circa serum eiusdem diei Ioannes Zerechen supra duo millia peditum eorum, qui circa Dravum colunt et insignes sagittarii habentur, ducens partim in suis partim in capituli Quinqueecclesiensis possessionibus collectorum, venerunt et alii quamplures intra illud triduum, illi praecipue, qui propinqui erant, et in his Philippus More episcopus Quinqueecclesiensis et frater eius Ladislaus More. Quibus omnibus simul congregatis fuere ad viginti quatuor vel viginti quinque hominum millia, nam navalium copiarum, quae et ipsae eodem in loco erant, nullus in eo bello fuit usus caesare cum illo suo tam numeroso et potenti trecentorum millium hominum exercitu non nisi per duo milliaria distante. Consumpti sunt illi tres dies, qui pugnam antecesserant, partim in pugnae praeludiis, quae assidue fiebant maiori semper hostium quam nostrorum damno, partim in consultando quo pacto et in quo loco cum hoste congrediendum, quem in modum acies esset struenda, ubi rex in acie stare, ubi eques, ubi pedes, ubi bombardae poni deberent, quas ad octuaginta habebamus cum hostilibus minime conferendas. Disputatum fuerat ante illud tempus diligenter de regis persona; fuerant, qui censerent eum cum aliquot hominum millibus selectis procul ab acie stare debere, quod cum nullo pacto exercitus laturus esse videretur, qui regem de more volebant praelio interesse. Agitatum est illud, ut regis loco armis regiis alius indueretur, sed id quoque visum est sine ingenti exercitus reclamatione ac consternatione fieri non posse. Decretum igitur postremo est, cum satis anceps pugna imminere videretur, ut essent, qui regis servandi curam haberent, si quid gravius accidisset et regem simul ac aciem ita, ut restitui posse amplius non speraretur, inclinare viderent, ex media acie ereptum abducerent. Demandata fuit haec cura Casparo Raskay, Valentino Thörök et Ioanni Kallay, tribus praestantibus viris et regi sine ulla controversia fidissimis, dispositis etiam ad id equis velocioribus, quibus rex, si ita necessitas postulasset, in evadendo uteretur. Sed ut ad rationem disponendae aciei redeamus, erant non pauci et in his Gnoynsky, qui consultissimum censerent si curribus, quibus rex maxime abundabat, acies undique cingeretur, ac sic quasi intra septa ac munimenta certamen fieret, hoc enim pacto futurum dicebant, ut hostis non ita facile nos posset, quod magnopere erat timendum, circumvenire. Approbant hanc struendae aciei formam Radicz Bosicz et Paulus Bakicz, ex quibus posterior tribus legitimis praeliis a Solymano cum hoste commissis interfuisse se dicebat. Itum est igitur pedibus in hanc sententiam demandataque ea cura Gnoynsky et quibusdam aliis, serius tamen, quam oportebat, et eo demum vesperi, quo in sequentem diem est cum hoste pugnatum, itaque haec quoque res sicuti alia multa fuit neglecta. Aciem eo die, quo est pugnatum, qui fuit vigesimus nonus dies mensis Augusti divo Ioanni Baptistae decollato sacer, ex sententia eorum, quos paulo ante nominavimus, ita extruere placuit, ut, quanto latius extendi posset, extenderetur, in quo illud est potissimum spectatum, ne ab hoste circumveniremur. Deinde divisus est universus exercitus in duo agmina. In primo agmine duces belli erant nullo certo loco, sed ubi res postulasset, dextrum eius cornu banus Croatiae cum Ioanne Tahy, sinistrum, quod wayvodae Transsylvaniae, si adesse potuisset, designatum fuerat, Petrus Pereni curabat. Erant in hoc priori agmine plures ex primoribus, in quibus Antonius Palochy, Franciscus Homonnay, Gabriel Pereni, Thomas Zechy, Andreas Bathory, Emericus Czibak et plures alii. Tormenta bellica statim post principia posita erant. Secundum agmen sive illa acies, quam nos statariam appellamus, in qua rex erat, ex equite magis constabat, paucos admodum pedites e lateribus habebat. Inter hanc aciem et primam non intercedebat nisi spatium lapidis iactus. In eo agmine ante eum ordinem, in quo rex erat, triplex erat ordo magna ex parte ex cubiculariis regiis et baronibus conflatus, quorum dux erat Nicolaus Tharczay vir et manu promtus et singulari in regem fide, ibidem erat uterque aulae regiae praefectus, Petrus Korlatkeöy et Andreas Trepka Polonus, erat et Stephanus Slyk Bohemus cum aliis Bohemis et Moravis, et hi ante regem regi proximi erant. Tres illos ordines subsequebatur ordo regius et in eius ordinis medio rex ipse, nempe
Ingenio, specie virtuteque numinis instar,
Spes patriae regumque decus, si fata tulissent.

Ad regis dexteram erant antistites Strigoniensis et Zagrabiensis, nam Agriensis adhuc ex Batha Budam fuerat missus, post Zagrabiensem, Varadiensem Quinqueecclesiensis, Sirmiensis, duo enim ex praelatis, Iauriensis et Vaciensis ad laevam positi erant, post cancellarium Nitriensis, Boznensis, praepositus Albensis et post hunc secretarii ac cubicularii regii. In parte sinistra penes regem locus erat relictus comiti palatino, qui licet aeger pedibus et vix equo insidens tamen modo in primo modo in secundo agmine diligentissime versabatur. In laeva igitur parte, cum palatinus a loco suo abesset, erant penes regem aliquot barones et illi duo, quos diximus, antistites, regi a tergo adhaerebant Czetricz, Maylath et Horvath stabuli regii magister. Post proceres simili modo erant hi, quos quisque sibi magis fidos et strenuos pro tutela corporis sui delegerat, his erat coniunctus post regem ac proceres equitum cataphractorum pulcherrimus globus mille vel paulo amplius cataphractos continens, nam alii huius generis equites per primum agmen sparsi erant. In medio huius globi erat vexillum regis, quod Ioannes Draghffy iudex curiae, quae tertia est inter seculares a rege dignitas, sustinebat. Hanc statariam aciem cingebant undique equites levis armaturae et pedites quoque a lateribus, quod superius diximus. In latere eius dextro post antistites et secretarios erant illi tres, quibus tutelam regii corporis commissam fuisse diximus. Locus, ubi acies fuit instructa, recesserat a Mohachio milliario uno, a Danubio praeterfluente milliario medio. Erat, quod et superius dictum est, in eo loco ingens et lata planicies nullis neque sylvis neque virgultis neque aquis neque collibus impedita, nisi quod ad laevam inter eum locum ac Danubium erat aqua palustris et limosa, crebra arundine plena, ubi postea multi mortales perierunt. Contra nos collis erat in longum protensus in theatri quodammodo formam, ultra quem caesar Turcarum castra habebat, in collis imo descensu pagus modicus cum templo, Földwar ei pago est nomen, ibi fuerunt positae machinae hostiles. Eum locum oculis nos postea circa extremum certaminis tempus conspeximus hostibus fuisse oppletum, maxime ianiczaris, quos vocant, qui, quicquid erat ultra illius pagi casulas, omnia longo ordine occupabant, inter quos fuisse caesarem postea fuit cognitum. Tormenta ita erant ibi posita quasi in quadam valle, propter quod nostris longe minus, quam si in plano fuissent, nocere potuerunt, et plus terroris quam damni intulerunt. Acie in hoc, quem diximus, loco, eo, quem diximus, modo et die paulo post solis exortum instructa (erat autem dies clara et multum serena) palatinus regem ex eo loco, quem ei designatum fuisse diximus, eductum, quod et triduo ante fecerat, per universum exercitum circumducit, ibi eum praesentem, de quo aliqui dubitaverant, omnibus manu ostentans paratum dicebat omnia extrema et mortem etiam subire pro patria, pro sacra Christi Dei optimi maximi religione, pro coniugibus et liberis eorum. Agerent itaque ipsi quoque viri fortissimi, Hungaros se esse meminissent et eos, qui et ipsi saepe et eorum olim maiores inclyti illi heroes et fortissimi Christianae rei publicae propugnatores tot clara trophaea ex eodem illo, cum quo pugnaturi essent, hoste retulissent; nec esse quod hostium multitudine terrerentur, non enim in multitudine sed in robore militum sitam esse victoriam; Deum etiam ipsum ex alto pro sua sancta religione pugnaturis affuturum, in manu ipsorum positam esse dicebat non patriae solum, quam hostis occupare venisset, sed totius Christianae rei publicae salutem. Haec et alia talia cum palatinus et simul etiam rex omnibus ordinibus obequitatis commemorassent, rex locum et ordinem suum repetivit.

Consumpsimus postea maiorem diei partem in hoste expectando, qui se haud ita multis, qui levia cum nostris certamina ac belli praeludia exercebant, praemissis adhuc post colles illos continebat, dubium, nostrosne ut ad illas locorum angustias pertraheret, an ut pugna in sequentem diem dilata nos ea nocte in castris ex improviso aggressus opprimeret, quod pro ea militum et tormentorum copia, qua abundabat, non erat ei difficile factu, an ut potius nos longa praelii expectatione fatigaret. Quicquid in hoc hostis fuerit sequutus, nam mihi de hoc nihil est compertum, tenuit certe nos tota fere illa die suspensos. Sic suspensis et expectantibus apparuit iam sole in vesperam inclinante agmen hostium per vallem, quae nobis ad dextram subiecta collibus erat, tacite incedens sola hastarum summitate illud prodente. Monachus igitur ratus, id quod erat, illos vel ad castra nostra diripienda, vel, ut nos circumveniret, tendere, de prima acie ad regem advolans iubet Casparum Raskay cum duobus aliis, quos ad custodiam regii corporis deputatos fuisse diximus, ire exploratum, quidnam illi molirentur, et ut eos, si possent, ab incepto itinere avertant. Ille non immemor, quid ei antea fuerat de regis custodia mandatum, recusata, quantum honeste poterat, ea provincia, demum cum et monachum instare videret et regem monachi imperio non contradicere, ne, quod non sine magna causa faciebat, id ei in ignaviam vel timiditatem verteretur, subdit equo calcaria et illuc, quo mittebatur, cum sociis et tota equitum qui ei parebant, cohorte festinat ea etiam spe, quod non videbatur ullo modo dubitandum, eum ad tempus, quo regi eius opera esset necessaria, inde facile reverti posse. His eo, quo diximus, profectis adhuc incertum erat utrum hostis facturus esset eo die pugnandi potestatem, et erat post meridiem hora fere tertia. Nec deerant ex primoribus, qui tam longam expectationem pertaesi signa receptui canenda et in castra redeundum censerent. Quod cum monachus sensisset, repente ad regem advolat, pugnam nullo modo differendam esse monet, minus esse periculi nunc cum parte copiarum hostilium quam in posterum diem cum toto exercitu congredi, non esse de victoria dubitandum. Ad quam vocem rex statim signa canere iubet, et simul cum tubarum clangore et tympanorum sonitu exoritur clamor vel cantus potius nostrorum Iesu salvatoris nomen de more invocantium. Et eodem tempore vidimus ingentem copiarum hostilium vim de colle illo, qui nobis oppositus erat, sese sensim demittentium, ubi caesar etiam Turcarum erat. Tum demum regis capiti galea est imposita, quo tempore magnus in eius ore pallor apparuit quasi futuri mali praescius. Signo belli dato viriliter cum hoste concurrere hii, qui in prima acie erant, bombardae quoque nostrae omnes fuerunt emissae parvo tamen hostium damno. Fit certamen multo acrius quam pro numero nostrorum; plures ex hostibus quam ex nostris cadunt, donec nostris fortissime pugnantibus hostis cedere coepit sive nostrorum impressione coactus, sive ut nos ad tormentorum loca pertraheret. Et repente advolat ad regem Andreas Bathory hostes terga dare, victoriam esse nostram, promovendum esse gradum et nostros hostem fugientem persequentes adiuvandos. Properamus igitur per aequa et iniqua, verum ubi ad eum locum ventum est, in quo paulo ante fuerat certatum, ibi vero multa nostrorum, plura hostium cadavera per campos iacentia vidisses et quosdam semivivos et adhuc spirantes. Interim nostris hosti instantibus et fortiter cum eo pugnantibus agmine regio eodem, quantum a cataphracto milite properari poterat, properante inclinare cornu dextrum coepit, et plerique ex eo cornu fugam capessere tormentis, credo, quae hostis tunc primum iaculari coeperat, exterriti, quae res et globorum iam nostris etiam, qui penes regem eramus, capitibus supervolantium crebri ictus non parum terroris omnibus incusserunt. Et eo ipso tempore rex in ordine nostro non comparuit, sive priores illos ordines, quos ante ipsum fuisse diximus, progressus (quod antea ita erat statutum, ne rex eodem in loco staret), sive sublatus ex acie ab hiis, quos ei post tergum fuisse diximus, nam utrumque fieri potuit. Nec desunt, qui dicunt eum priores sui agminis ordines transgressum usque ad principia processisse atque ibi viriliter cum hoste pugnasse, quod ego neque affirmare ausim neque aperte inficiari. Illud mihi certo constat eum tunc a nostro ordine et a suo loco abfuisse, quando tormenta hostilia tonare coeperunt, et quando ex cornu dextro fuga fieri coepit. Secundum ex eodem ordine pene eodem tempore, quo regem, sensimus abfuisse archiepiscopum Strigoniensem et nonnullos alios regi propinquos. Ego regis amissi culpam neque in eos ausim conferre, qui ei custodes fuerunt adhibiti, neque in eos, qui eum fortasse intempestive ex acie subduxerunt, sed infelici cuidam nostro fato, ut rege etiam amisso non solum pateremur ea, quae ab externo hoste passi sumus, sed domesticis etiam dissidiis ac factionibus ob alium regem in locum demortui substituendum agitaremur nostris flagitiis his etiam graviora merentibus. Illos enim utrosque scimus regi fidissimos fuisse et regiae salutis studiosissimos. Nam quod ad tres illos attinet ad custodiam regii corporis deputatos, constat eos ab hoste, ad quem reprimendum missi fuerant, non prius redire potuisse, quam fuerit tota acies nostra in fugam conversa, capto etiam uno ex eis et eodem in loco liberato. Quo molestiore animo ferendum censeo, quod ausus sit quidam oratione etiam de hoc publicata, si oratio illa vocari debet, nostros sui regis desertores falso vocare. An deseruisse regem sint censendi, qui omnia illi officia bonorum ac fidelissimorum subditorum praebuerunt, qui omnes fere in eodem, in quo rex iacuit, campo iacuerunt testati morte etiam, quam fidi suo regi, quam amantes patriae fuerunt? Sed idem ille egregius historiarum scriptor, qui haec scribit, et qui tot convicia in gentem nostram ingerit, huius etiam cladis historiam ita scripsit, ut me pudeat eum ita impudenter rem sibi ignotam in vulgus prodere fuisse ausum. Sed nos ad institutum redeamus. Regis exercitu per ea, quae diximus, vehementer turbato et ad fugam spectante diu tamen etiam postea est pugnatum iam non in latiore illa planicie sed ante ipsa tormenta, quae nobis adeo erant propinqua ut non fuerint a nobis decem passibus remota, donec non solum terrore sed et fumo tormentorum omnia replente ac visum etiam prohibente coacta fuit magna exercitus pars in vallem, quae aquis illis palustribus iuncta erat, descendere reliquis adhuc ante tormenta viriliter pugnantibus. Ceterum cum hii quoque, qui se in vallem receperant, rursus in pugnam restaurandam rediissent, neque iam ulterius vis tormentorum et fumi sustineri posse ullo modo videretur, magna exercitus parte in fugam dilapsa ipsi etiam sunt fugere coacti. Fugam igitur ad unum omnes, qua cuique proximum erat, capessunt ac per ea potissimum loca, per quae paulo ante ovantes et spe victoriae pleni veneramus, et per castrorum loca, quae fuerant antea ita per hostes direpta ac disiecta, ut vestigia tantum eorum superessent, et plena essent omnia eorum, qui in castris remanserant, cadaveribus. Hostes visa nostrorum fuga vel fraudem subesse rati vel pugna fatigati diu se intra aciem suam continuerunt, et nisi tenebris noctis insequentis sese intendentibus nequaquam nostros sunt insequuti. Quae res et quod nox paulo post cum imbribus effusissimis est subsequuta, multis mortalibus saluti fuit. Duravit iustum certamen per unam fere et mediam horam. Sunt non pauci et illa palustri voragine absumpti, nam regis corpus, quem et ipsum ibi periisse nonnulli dicebant, fuit postea repertum in hiatu quodam terrae praerupto supra Mohachium milliario medio sub pago, quem Chiele vocamus, qui locus tunc Danubii inundatione aquam solito maiorem habebat, ibi simul cum equo ita, ut erat, armatus ab aquis fuit suffocatus, quo in loco plures etiam alii perierunt, atque ab eo loco non procul repertum est corpus Andreae Trepka et Stephani Aczel. Monachus in prima acie fertur cecidisse fortiter pugnans, eius caput a trunco abscissum postero die per castra hostium loco triumphi fuit circumlatum longae hastae affixum quod postea ante tabernaculum caesaris stetisse aiunt. Eo die, qui pugnam est insequutus, mille et quingenti ex his, qui capti fuerant, et inter hos magna primorum nobilium pars in coronam positi coram exercitu victore capite sunt truncati caesare sanguinem illorum diis suis libante, pauci ex captivis servati, ut essent, a quibus possent caesar et Himbraim bassa ea, quae opus erant, sciscitari. Inter hos Nicolaus cognomine Herczegh, quod lingua nostra ducem significat, dux re vera et thesaurarius regius existimatus, item Ioannes Prylezky et Ioannes Maczeyowzky Poloni omnes cubiculi regii ministri, a quibus postea ad reginam reversis multa cognovimus, quae brevitas historica commemorare nunc non permittit. Servatus fuit et Michael Fekethe ac Bartholomaeus Maytiny, qui postea magno aere fuerunt inde redempti. Perierunt in eo praelio et in fuga praeter regem ex antistitibus Ladislaus Zalkanus archiepiscopus Strigoniensis, Paulus Thomory Colocensis dux belli, Franciscus de Peren Varadiensis, Philippus More Quinqueecclesiensis, Blasius Paxy Iauriensis, Franciscus Chaholy Chanadiensis, Georgius de Palyna Boznensis episcopi, ex baronibus Georgius de Zapolia comes Scepusiensis alter belli dux, Ioannes Dragffy iudex curiae, Franciscus Orzagh cubiculariorum, Petrus Korlatkeöy et Andreas Trepka ianitorum, Simon Horvath pincernarum regalium magistri, Thomas Zechy, Gabriel Pereni, Ambrosius Zarkan, Antonius Palochy, Mathias Zetchiny, comes de Frangepanibus, Sigismundus Banffy, Franciscus Hampo, Ioannes de Batthyan, Stephanus Slyk Bohemus et nonnulli alii Bohemi et Moravi; ex nobilioribus et potioribus regni Franciscus Balassa, Nicolaus Tharczay, Ioannes Paxy, Ioannes Istwanffy, Emericus Warday, Michael Podmaniczky, Gregorius Orlowchich capitaneus Segniensis, Stephanus Aczel castellanus Posoniensis, Sigismundus Pogan, Ioannes Tornaly, Ioannes et Stephanus Kalnay, Nicolaus Forgach; praeter hos nobiles potiores usque ad quingentos, equitum praeterea tria vel quatuor millia. Pedites paucissimi evaserunt, fuerunt autem usque ad duodecim vel tredecim millia peditum, ex quorum ducibus vix evasit quisquam alius praeter Hannibalem Cyprium. Tormenta bellica omnia et illa, quae in acie fuerunt, et ea, quae partim in castris partim in navibus remanserant, hostis habuit. Horum cura demandata fuerat sed sero et non nisi eadem illa nocte, quae pugnam praecessit, comiti Ioanni Hardegh viro strenuo et industrio et qui circa regem ab initio fuerat diligentissime versatus, regi inter paucos charus.

Nocte et die, quae pugnam insequuta est, hostes in omnes partes propinquas cursu effusi obvia quaeque vastaverunt et combusserunt nulli mortalium parcentes, non sexui, non aetati, non religioni, omnia foeda et crudelia in miseram gentem exercentes. Neque est mearum virium cladem illius noctis et sequentium dierum deplorare, quae tanta fuit per omnem illam Hungariae citerioris partem, ut non possim mihi persuadere ab ullo unquam hoste crudelius esse saevitum. Illud inter alia contigit nunquam fortasse antea auditum ut infantuli vivi, ne vagitu proderentur, fuerint ab infelicissimis matribus in terram defossi, ibidem aere terra incluso matribus inde aufugientibus misere suffocati. Processit hostis usque ad Balathum lacum Quinqueecclesiensi civitate insigni combusta, cuius tamen arx et nobilissimum templum, quod in arce est, remansit intactum. Dum haec agerentur, iam wayvoda circa Zegedinum erat cum copiis Transsylvanis, quae cum ita cito subsequi non possent, ipse conscensis levibus rhedis cum paucis ad regem properabat ut vel solus praelio, quod intellexerat minime dilatum iri, interesset. Comes Christophorus Zagrabiam pervenerat, Bohemorum aliqua pars eorum, qui in auxilium regi veniebant, partim non longe ab Alba Regali partim circa Iaurinum erat, et circa eadem loca Georgius marchio Brandeburgensis et cancellarius Bohemiae Adam de Nova Domo. Regina hac clade audita cum episcopo Vesprimiensi et Alexio Thurzone et oratore pontificio incerta adhuc de regis interitu trepide Posonium confugit rerum suarum magna parte per Danubium subvecta, in quibus et in his, quae civium Budensium erant, licet Andreas Orbonasz, qui arci Strigoniensi praeerat, nonnulla damna fecerit, tamen in huius rei commemoratione longe a veritate recessit ille, qui militibus nostris levis armaturae, quos vero nomine huzarones appellat, eam culpam impingit, quod puellas reginales inhonestius habuerint et in earum soleis per ludibrium saltaverint. Caesar paucis diebus circa ea loca, ubi praelium fuit, commoratus omnibus deinde, quos praedatum dimiserat, ad se revocatis inde Budam versus movit, ad quam sextis aut septimis castris ripam Danubii legens cum pervenisset oppidis et villis obviis omnibus exustis, eam sine omni praesidio relictam reperit et combussit arce sola cum stabulo regio ac vivario ferarum servata. Inde dimissis in omnes Hungariae citerioris partes praedatoribus, quicquid inter Danubium et lacum Balatum iacet usque ad Iaurinum, omnia ferro et flamma vastavit. Strigonii tamen arx per eum, quem superius nominavimus, Andream Orbanasz deserta per hominem humillimae sortis, et qui paulo ante peditum illius capituli ductor fuerat, Mathaeum cognomento Nagh, qui illuc cum paucis confugerat, arx vero Wissegradi coronae regiae conservatorium per rusticos et monachos fuerunt servatae. Tantus terror invaserat animos nostrorum audito caesaris Budam adventu, quae quidem arces et cum his Thata et Comarom atque etiam Alba Regalis propterea etiam ab hoste non fuerant captae, quod is, nescimus quo consilio, regnum vastare tantum contentus de arcium et locorum munitiorum expugnatione nihil habuit pensi. Nusquam est hosti sic in Hungariam saevienti magis repugnatum quam in loco, cui Maroth est nomen, non procul a Strigonio. Secessus est archiepiscopatus Strigoniensis non inamoenus inter eas sylvas, quas nos Wiertesias appellamus, sylvis et nemore undique cinctus. Huc se aliquot millia nostrorum receperant cum coniugibus et liberis locorum angustiis freti, cum his hosti fuit non semel acerrimum certamen magna hostium strage, postremo cum nullo modo castra nostrorum, quae curribus circumduxerant, expugnari ab hoste possent, coactus est hostis tormenta quoque bellica illuc adducere et ita demum et castra disiecta et omnes fere ad unum caesi fuerunt. Ingentes cadaverum cumuli, qui nunc quoque eo in loco visuntur, facile magnitudinem caedis declarant; fuere, ut hi, qui pauci inde effugerunt, referunt, usque ad viginti quinque millia nostrorum. Omnium vero ubique tam caesorum quam captorum numerum in unam summam colligendo affirmare ausim ex his, quae cognoscere potui, periisse hac clade prope ducenta hominum millia. Citeriore Hungaria in hunc, quem diximus, modum a Dravi ostio ad Iaurinum usque vexata terrore non modico etiam his, qui procul erant, ac Viennensibus quoque iniecto, ponte super Danubio ad Pestum facto decimo quarto, quam Budam venerat, die caesar in ulteriorem Hungariam transiit, dimissus inde quoque ad omnes partes, quae inter Danubium et Tibiscum sunt, omnia similiter vastat et comburit, sicut in citeriore Hungaria fecerat, multitudinem omnem, quae Tibiscum non transierat, partim gladio interimit, partim in servitutem rapit. Ipse satis iam in miseram Hungariam debacchatus, domesticis, quae interim in Asia Minore (quam Natoliam vocant) exorta fuerant, dissidiis eum revocantibus, omnibus, quae intra Dravum et Danubium occupaverat, locis atque ipsa etiam arce et civitate Budensi sine ullo praesidio relictis, domum est reversus.

Vade retro


Brodaric, Stjepan (1490-1539) [1527]: De conflictu Hungarorum cum Solymano Turcarum imperatore ad Mohach historia verissima, versio electronica., Verborum 959, ed. Arnold Ipolyi [genus: prosa oratio - epistula; prosa oratio - historia] [numerus verborum] [brodaric-s-mohach.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.