Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1527]: Dialogus Sylla, versio electronica., Verborum 15372, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - dialogus] [numerus verborum] [andreis-f-sylla.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

SyL.

Vtrumque comprobatum Radamanthus confimauit: non uides ut inter se diuersi longeque dispares sint? illos uirtus extulit ad laudem: hos ad ignominiam depressit improbitas: illi fructum bene actę uitae capiunt: his ob iniquitatem suplicia non desunt, unde non immerito crebris mei sapientissimi patris admonitionibus instituebar ut fortunis bonum nomen anteponerem ac potius uirtutem ipsam haurirem quam eius imaginem sectarer. Ad quod me toto animo incumbentem philosophię studium impulit. Et quum duę uiae se aperuissent, altera quietem, labores altera ostentans. Porro uitam ociosam, in qua reliquum aetatis cursum procul

-- xx --

a ciuilibus negotiis atque perturbationibus urbanis legendo scribendoque licebat honestissime sanctissimeque transigere, posthabuimus: non hercle quod ignauię repręhensionem metueremus, neque quod illud uiuendi genus contemneremus ob humilitatem, alioqui saluberrimum esse animo pariter atque corpori liquet: non inflatur superbia, non pallet inuidia: odio non incenditur, nullis iactatur fluctibus, nullas pelagi uentorumque minas extimescit: atque (quod omnium pulcherrimum existimo) non pendet a libidine fortunae, sed omnes rationes quum in se ip-o collocarit, iucundissimo sese ocio consolatur. Verum enimuero cogitanti mihi ac diligenter animo prospicienti in quas calamitates et pericula inuidia nouorum et improborum hominum casura esset nostra respublica, uisum est absque cunctatione uires, ingenium, sanguinem, uitam etiam (si res postularet) ei potissimum reipublicę impendere, quę quum genuerit, educarit, litteris, ac bonis moribus ornarit, ad hęc maiorum imaginibus satis reddiderit opulentum, hoc idem merito et suo iure a me reposcere potuisset. Hanc ego uitam non laudabilem tantum, sed heroicam plane diuinamque semper putaui: quid enim diuinius

-- xx --

inter mortales quam proprio periculo cędem a ceruicibus ciuium repellere, urbem deorumque templa a conflagratione, Italiam ac totum orbem a uastitate conseruare? Haec profecto (repetam enim) haud unius hominis, sed potentiae deorum similia sunt. Huiuscemodi opes ego semper (ut fatear) affectaui, ac si denuo, quod a me deprecor, reuiuiscendi facultas haerbis Aesculapii daretur, sola me plane commoda ciuitatis et ornamenta sibi uendicarent.

Vade retro

Vade porro


Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1527]: Dialogus Sylla, versio electronica., Verborum 15372, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - dialogus] [numerus verborum] [andreis-f-sylla.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.