Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1527]: Dialogus Sylla, versio electronica., Verborum 15372, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - dialogus] [numerus verborum] [andreis-f-sylla.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Falsus es, Caesar, ac toto (uti ferunt) aberras cęlo: siquidem ad tuendum et conseruandum regni statum nihil esse tam firmum, tam stabile, saepe compertum fuit, neque classes, neque exercitus, neque bellicas machinas, neque cum ingentibus thesauris arces munitissimas, quam est subditorum fauor atque beneuolentia; quę tamen cum plurimis beneficiis, tum uero iustis imperiis, et imprimis obsequio atque facilitate demerenda sunt:
nihil aeque pestiferum gubernatoribus urbium arbitramur ac ubi ciuitas
percussa metu odio in ipsum principem accenditur: scilicet ullę uires
obstabunt quo minus imperio deiiciatur? dehinc extorris amissa patria et
domo, si forte cum spiritu euaserit, miseram uitam exigat? certe nullę
Dionysio Syracusano deerant opes ad stabiliendam tyrannidem pręter amorem
ciuium, quamobrem turpiter eiectus conficiantur?
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1527]: Dialogus Sylla, versio electronica., Verborum 15372, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - dialogus] [numerus verborum] [andreis-f-sylla.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.