Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1527]: Dialogus Sylla, versio electronica., Verborum 15372, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - dialogus] [numerus verborum] [andreis-f-sylla.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

SyL.

At ego facile tibi ostendam orationem meam nulla in parte a se ipsa dissidere neque ullis ita nubibus uelatam quominus prima facie intelligi possit. Quum populus Romanus summam in grauissimis periculis mihi potestatem mandasset, uoluit succurri periclitanti reipublicę: cuius incolumitatem una cum uita ciuium atque fortunis defenderem; non autem, ubi aliorum Tyrannidem euertissem, ipse confestim principatum arriperem: urbs

-- xx --

autem utroque modo libertate spoliaretur: atque (ut dicitur) dum Charybdim declinat, incideret in Syllam; mens huiusmodi non fuit uniuersi populi nec inuentum ut imperium in me perpetuum conferret, se uero in aethernam demergeret seruitutem. Caeterum id a meis necessariis exquisitum est, quorum intererat oficii me cunctis laudibus et ornamentis afficere. Igitur amici retulerunt, senatus assensus est, populus auctor fuit: tametsi tunc eadem ipse mihi uendicare potuissem. Quid credis ciues nostros beneuolentię gratia seu meę uirtutis admiratione iis me uoluisse beneficiis prosequi? certe legionibus tribuerunt, ac tempori obsecuti sunt. Quae res oportuna mihi uisa est, donec reipublicę status ordinaretur: erant enim plus habitura ponderis quae fuissent a uero legitimoque magistratu instituta. Proinde cunctis ex sententia perfectis dictaturam deposui, legiones reipublicę restitui, satellites dimisi rationem rerum a me gestarum ad nutum populi sigillatim redditurus, ut nemo esset, cui minus constaret me ob tutelam publice libertatis, non priuata simultate bellum contra Marios, communes bonorum omnium hostes, gessisse. Sed finge cunctorum ordinum

-- xx --

alacritatem in me ornando fuisse maximam et constantem, negabis esse magni animi quod abductus procul ab illecebris et uanitate rerum humanarum proculcatisque ac dissipatis teterrimis libidinibus quę, ut plerumque sunt uehementes et incitatę, rationem subigunt captiuamque post terga trahunt; superata denique laudis titillatione, qua mortalium pectora maxime permouentur, potuerim fascibus imperatoriis carere, pulcherrima re atque iucundissima, quemadmodum ipse arbitraris? Desinant igitur maledici calumniaria me quicquam uel fracto animo uel alienata mente factum fuisse: quando neque per deuia, neque per obliquos tramites hoc iter primus fecerim. Olim Ptolemeus, Ariobarzanes, Seleucus regnum deposuerunt: apud nos Cincinatus a dictatura, Messalla Coruinus ab urbis praefectura se abdicarunt imperium perinde atque naufragium fugientes: in quo in numera mala aggeruntur, ad humilem statum, uelut asylim quietis, intimumque sinum pacis et ocii, ubi profundissime in utramque aurem dormiendi facultas esset, descenderunt. Posthac animaduerte, Cęsar, an decere tuam grauitatem uideatur unumquodque ex primo

-- xx --

impetu animi de more imperitae plebeculę iudicare: diligenter omnes scrutandi sunt secretiores mentes recessus, et penitiores fibrę pectoris accuratius disquirendę, singula denique grauissimo iudicio tanquam trutina ponderanda priusquam de uita cuiuspiam illustris uiri sententiam pronunties.

Vade retro

Vade porro


Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1527]: Dialogus Sylla, versio electronica., Verborum 15372, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - dialogus] [numerus verborum] [andreis-f-sylla.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.