Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1527]: Dialogus Sylla, versio electronica., Verborum 15372, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - dialogus] [numerus verborum] [andreis-f-sylla.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

CAES.

Num ideo conquiescent odia malorum? aut inuidia, felicium rerum alumna, conticescet? Vtinam non irritarentur inuidorum animi aliena gloria, et in uirtutem pestiferos gladios non acuerent: siquidem imprimis honestum arbitrantur magnitudinem beneficiorum maxima ingratitudine compensare. Non uenit in mentem Milciadis atque Themistoclis, libertatis Gręciae propugnatorum, ut hic ob liberatam patriam in exilio, ille uero in uinculis mori coactus sit? Quid praeterea uirtute Coriolani, quid Camilli, quid Aphricani, quid Asiatici

-- xx --

fratris Aphricani aut fortius, aut sublimius, aut populo Romano conducibilius fuit? Contra quid magis ingratum ciuitate nostra, quae optimos ciues ac de se bene meritos uariis criminibus in foro atque iudiciis petulantissime proscidit ad iniuste damnauit? Haud aliena mihi quoque merces ab inimicis meis proposita fuerat: qui constituerant, si priuatus redirem postquam utrasque Gallias decenio potestatis Romanorum fecissem, eorum omnium, quae ad splendorem et decus populi Romani gesseram, circumpositis armis in foro rationem publice redderem. Hac in spe prouincias suscipimus administrandas, et cum hostibus confligimus: haec pręmia pro uulneribus totiesque ob rempublicam fuso sanguine referuntur? Sed alius dixerit nolo ductare exercitum, aut aliis pręesse, mihi mediocris in ciuitate degam. Nulla mehercule seruitutis expers conditio futura est, nec tamen nunc connumerabo rapinas libidines, eorumque, qui ius in alios habent, superbam dominationem, atque alia penę infinita, quae domi grauissima perferuntur. omitto etiam quoties aerarii nomine luxuria Satraparum et auaritia tuis fortunis explenda sit, illud unicuique luctuosum ac

-- xx --

in primis tenuioribus ciuibus funestum est quum gerendum erit bellum; non pro libertate neque ex commodo publico, sed unius libidine atque dementia necesse est nomen dare militiae: deinceps innumeri terra marique labores adeundi subeundaque plurima uitae pericula, quoad unius deliramenta sanguine multorum expientur. Helena seu Lauinia praemium uictoriae futurum est: aut Indię Scytharumue deserta stultis regibus exploranda comites uniuersos, fame, siti, ęstu, frigore, clade conficient: interdum in fluuios expeditio ducenda: nonnumquam montibus exequandis siccandoque mari cogetur operam nauare misera uulgi multitudo: nec putes labori quietem impetrari posse antequam uel parens tellus dolore obstupescat uel compedibus Neptunus constrigatur. Altera ex parte fastigium regale imperandique dulcedo mirabiles excitant amores: finge te, Sylla, eminentissimum, aequam diis potestatem assecutum, qui ductor sis classium, exercitus imperator, multis equitum atque satellitum cohortibus uallatus in summa opulentia rerumque successu, arridentibus undecunque fortune blanditiis, nutu Iouis in morem omnia gubernes, alios terra, alios mari persequaris,

-- xx --

castiges rebelles, superbos excidas, subiectis ignoscas, adsis pręsidis tuam opem implorantibus. Tum reges occurrant priuati abiectisque regalibus ornamentis aduoluti tuis genibus sesę ac regna tibi dedant, uitamque una cum dignitate arbitrio tuo summittant: quorum alios tua liberalitas pristinae fortunę restituat, aliorum perfidia clementiam a te non impetret: insuper hos distes, illis honores et praefecturas largiaris; in summa, quem libuerit, extollas et pręcipites: Quos fauores hominum senties? quot audies acclamationes? quae uota publice priuatimque pro tua salute suscipientur?

Vade retro

Vade porro


Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1527]: Dialogus Sylla, versio electronica., Verborum 15372, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - dialogus] [numerus verborum] [andreis-f-sylla.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.