Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1527]: Dialogus Sylla, versio electronica., Verborum 15372, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - dialogus] [numerus verborum] [andreis-f-sylla.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Deum immortalem, quid ego uideo, ingens profecto monstrum si uera uisio est:
atque utinam somniarem et hoc spectaculum euanidum redderetur. Sed corneis
nimirum, non eburneis oculis aspicio: quod me non solum delectatione non afficit,
sed pęne dolore
orchestra consederunt: agnosco Syllam, Pompeium eiusque liberos, Catonem,
Scipionem, Petreium, Domitium, Afranium, Faustum, L. Caesarem, et alios
permultos, qui mecum de imperio et uita dimicarunt. Rursus in subseliis (quę res
meum dolorem exulcerat) C. Marium cum C. filio, Carbonem, Lepidum, Cinnam,
Sertorium, Curionem, Antonium, et mox defunctum referent inter diuos aris, apud quas uotis se obligent meo nomini constructis. Cur igitur moror, et primum (si repugnarit) sella non detraham et deturbem?
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1527]: Dialogus Sylla, versio electronica., Verborum 15372, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - dialogus] [numerus verborum] [andreis-f-sylla.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.