Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1527]: Dialogus Sylla, versio electronica., Verborum 15372, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - dialogus] [numerus verborum] [andreis-f-sylla.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
CAES.
Haud contemnenda (ni fallor) documenta nostrae uirtutis in Gallia reliquimus:
neque me poenituisset rerum a me gestarum etiam si nunquam Germanos et
Britannos adiissem: unde tamen patrię titulos non mihi quęsiui. Sed alias
quoque oportunum erit meum animum ad calculos reuocare, atque in coniecturam
ducere. Quoniam uideris te Libero patri aut Herculi facere parem, peruelim,
Sylla, mihi explices primo, si minus tangebare diuitiis (ut ipse iactas) quid
bello ciuili proscribebas, quid rapiebas bona ciuium? parum fuit sanguine
crudelitatem exsaturasse, nisi etiam in bona inuasisses: an quo delicatius
philosophareris necesse erat amplissimis aedificiis dedaleas uillas extruere
ac sumptuosam comparare supellectilem. Nam illę certe decumae ex uniuersis
fortunis Herculi consecratae, lautaque populo Romano conuiuia facta
uidebantur ampliores opes et fortunatiorem uitam aucupari.
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1527]: Dialogus Sylla, versio electronica., Verborum 15372, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - dialogus] [numerus verborum] [andreis-f-sylla.xml].
|