Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1527]: Dialogus Sylla, versio electronica., Verborum 15372, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - dialogus] [numerus verborum] [andreis-f-sylla.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

SyL.

Nimium es, Cęsar, in contumeliam procax: at hercle in primis illud incredibili me delectatione afficit quod nulla fuerim cupiditate stimulatus ad munia bellorum ac reipublicę obeunda. Sed quum de summa rerum ageretur, soli tunc mihi non ambienti, ne optanti quidem causa mea, fuerant honores uniuersi decreto senatus ultro delati; numquam tamen assensi ut fęciales ad aliquos populos mitterentur, nisi iustissimis de causis, tum demum florentem fore rempublicam arbitratus,

-- xx --

quum non faceret iniuriam, sed propulsaret: nec a se ipsa modo ruinam, sed a sociis, amicis, confęderatis amoliretur. Quod maiores nostri quum facere consueuissent prosperos successus habuerunt: magis enim bono iure, quam uirtute militari uictores euaserunt. Recense omnia bella quae gesserunt ab expulsis regibus, repete si uis ab ipso Romulo urbis conditore, unum excipi uolo peregrinum, qui aeque in suos atque in hostes fraude atque crudelitate grassatus est: reperies nihil ab illis auide, nihil iniuste fuisse factum: quamobrem uel ipsis hostibus uenerationi nomen romanum erat. Nunc autem paucorum temeritate atque auaritia totus senatus populusque Romanus in inuidiam arcessitur. Quid ulturus M. Crassus mouerat expeditionem in Parthos? Aut quibus tu causis, Caesar, commotus es disiunctos ab orbe terrarum Britannos, nihil tale commeritos, bello sollicitare? quae necessitas urgebat Germanię Galliam ponte coniungere et in siluis quęrere gentes ut uincerentur? Videlicet ut titulis atque triumphis gratia nouitatis accederet: nam uulgus mirum immodum rebus nouis capitur iisque applaudit, et in auctores beniuolentia ducitur: qui dumtaxat uictorias numerat,

-- xx --

causas bellorum non ponderat.

Vade retro

Vade porro


Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1527]: Dialogus Sylla, versio electronica., Verborum 15372, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - dialogus] [numerus verborum] [andreis-f-sylla.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.