Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1527]: Dialogus Sylla, versio electronica., Verborum 15372, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - dialogus] [numerus verborum] [andreis-f-sylla.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

SyL.

Quamquam, Minos, non dubito tuam sententiam irreuocabilem esse, tamen, ut retundam insolentem Caesaris temeritatem, breuiter respondebo. Quo tempore, Caesar, Gallia tibi prouincia decreta fuit, iam populus Romanus pollens potensque totius imperator Italię, Siciliae, Sardiniae, Corsicę, Hispaniarum expugnauerat Pęnos, domuerat Numidas, dominabatur Illyriis, Epirotis, Aetolis, Macedonibus ac uniuerso nomini Graecorum: tenebat minorem Asiam, Liciam, Pamphiliam, Ciliciam atque Syriam. Deinde Cn. Pompeio duce Bithinios,

-- xx --

Paphlagones, Cappadocas metu potentissimi regis liberauerat: tum uictor perlustrarat Iberos, Albanos, utramque Armeniam, Scythas, Bastarnas, Iudęos, Assyrios, Cretam insulam, cunctis aliis insulis atque littoribus mediteranei maris in potestatem redactis. Porro his uiribus agressus es gentem bellicosam nec tamen uno praelio uniuersam, sed pares inuadendo (quia Galli sub multis regibus agunt) alios dolis, alios magna ex parte suis ipsorum uiribus debellasti. Centornes, Garocelos, Carieriges, Alpinas gentes, non fuit magnum negocium superare, dehinc horum ope additis Vocontiis, Allobrogibis, Heduis, Aruernis, Latobricos, Rauracos, Boios, Treuiros ad deditionem compulisti: haud aliter Ariouistus quoque debellatus est: sic etiam Belgę uicti iugum ciuitatis nostrae subiere. Caeterum si cum enumeratis populis Vbii, Bellouaci, Suessiones, Neruii, Attrebates, Ambiani, Morini, Menapii, Bellocasses, Caleti, Catuaci, Sidoci, Codrusi, Eburones, Aduatici, Armotici, ac Celae omnes, et Aquitani omnesque Oceani accolę suas copias in unum agmen coegissent, quid, Caesar, tuae cohortes potuissent sustinere tantas uires, quum olim parua manu Romam cęperint Italiae fere dimidia parte

-- xx --

possessa; Illyrios, Peones, Triballos, Thracas penetrarint, Graeciam uastarint et Macedoniam, Asiam per uim ereptam occuparint? Nam Germaniae atque Britannię magis explorator fuisti quam uictor. Quid autem de Pharnace dixerim, siquidem post Philippicam stragem facile potuit ei regnum adimi, cuius capiti regium diadema Pompeius imposuerat? In egregiis haud sane operibus numerabuntur Alexandrinorum delitiae subactę. A Pęnis et Hispanis, qui iam diuturnis bellis contusi fuerant, nullum graue discrimen impendebat: et pauci quidem pro partibus arma sumpserant. Itaque caeteris inspectantibus cum ciuibus concurristi, ciues trucidasti, ciuium sanguine funestam urbi nostrae uictoriam adeptus es, denique a summo fastigio tyrannidis, quam innumeris facinoribus occupaueras, inimicorum uirtus magno tui ludibrio pręcipitem in profundissimum infoelicitatis barathrum dedit. Atqui meas res modo repetere superuacaneum puto, quas iudicium diligentia iampridem sigillatim examinauerit. Quantum autem uirtute nos inter se distamus, quaeso, tandem animaduertite. Caesar aduersum libertatem bellum gessit: Sylla, ne ea tolleretur, totis uiribus adnixus est: a Caesare defensores reipublicae

-- xx --

necati sunt. Sylla, ut incolumes boni essent, cum profligatissimis hominibus depugnauit. Caesar euertit rempublicam: Sylla eam conseruauit: Cęsar tyrannidem arripuit: Sylla urbem a tyrannide crudelissima liberauit: uter igitur laude dignior uiderit, Minos?

Vade retro

Vade porro


Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1527]: Dialogus Sylla, versio electronica., Verborum 15372, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - dialogus] [numerus verborum] [andreis-f-sylla.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.