Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1527]: Dialogus Sylla, versio electronica., Verborum 15372, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - dialogus] [numerus verborum] [andreis-f-sylla.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

CAES.

Is ego sum Caesar (si quando, Minos, ad tuas aures fama ipsius peruenit) qui domi belloque clarus omnes (excepto rege Macedonum) externos et Romanos imperatores magnitudine rerum gestarum (ne sit inuidia dicto) superarim. Vtrasque Gallias seminarium triumphorum pacatas populo Romano reddidi: Britannos uici: summoui Germanos: a me uires Pharnacis comminutę: Alexandria subacta: Aphri atque Hispani meis inimicis auxilia ferentes cęsi sunt: ad extremum diem necis summę rerum praefui solus imperator: nunquid ergo, Minos, indigna postulare uideor, si contendo pręferri L. Syllę, uiro alioquin egregio, nequaquam tamen amplitudini Cęsaris comparando.

Vade retro

Vade porro


Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1527]: Dialogus Sylla, versio electronica., Verborum 15372, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - dialogus] [numerus verborum] [andreis-f-sylla.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.