Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1527]: Dialogus Sylla, versio electronica., Verborum 15372, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - dialogus] [numerus verborum] [andreis-f-sylla.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

SyL.

Haud facile dixerim uaniorem opinionem an magis pestilentem induerint mortales: quae adeo altas ęgit radices, ita mentibus obcęcatis adhęsit, ut ad nullas rationes oculos aperiri patiatur. Quippe ratio iampridem persuasit constantem gloriam nequaquam ex iis rebus scaturire, quae licet magnę sint, cum scelere tamen affinitatem contraxere: alioquin Phaeton et Herostratus incendiarii manibus impio facinore contaminatis cęlo terraque cari haberentur: quos tamen omnia sęcula, omnes hominum aetates uno ore infamarunt. Nam Herculis memoria summa cum ueneratione colitur, quod ex ipsius erumnis ingentia in mortales commoda redundarunt. Neque ego laudem Iouis ex eo constare putauerim quod uictor pręlio Titanas et Gygantes deleuerit (ad uindicandam impietatem necessitas impulerat), caeterum quia publicam agens utilitatem cumulauerit amplissimis beneficiis humanum genus aeque propriis ingenii uiribus atque beneficos liberos procreando. Igitur eum uirum dicemus

-- xx --

ueram gloriam ac nominis aethernitatem assecutum ex cuius industria uel gentes uel urbes uel nationes nullius iniuria iacturaque ingens emolumentum percęperunt. Caue, Caesar, imperitum uulgus imitatus temere credas quemquam istorum, siue Cyrum, seu qui in anxietatem Alexandri ac Democriti uanitatem diffunduntur, quasi beatos laudibus extolli debere: nisi uelimus insatiabiles et effrenatas cupiditates ac scelerata facta in rebus honestis connumerare. Quibus gentibus illę rapinę, non uictorię, Macedonis Alexandri (nam hunc audio maxime rerum gestarum admiratione crebrari) latronis more in bona, uitam, libertatem miserorum hominum grassantis usui ac non potius calamitosae fuerint? Ipsi quoque Macedones postmodum sibi funestas experti sunt, quum in diuidenda praeda dissentientes mutuis cladibus uulgo sternerentur. Sed aliquantisper publico blandiamur errori, adiuuemus tuam insaniam, ubi nihil a pertinacia decedis; esto magnitudine rerum gestarum terras mariaque fama tui nominis impleuisti, unicuique potentissimorum et clarissimorum regum gloria antecęlluisti, omnia denique tuis optatis obsecundarunt, ut fęlix tua et aliorum persuasione

-- xx --

uixeris: quam repente sola mors, exacta quasi una diecula uitę, tot aceruos uoluptatum, tot congestas delitias, tot fortunę blandimenta, omnem istam longe lateque imperandi dulcedinem unico momento extinxit: nec tamen istius fęlicitatis tragicum finem inter mala referam, qui suauissimas uoluptates amarissimo felle condiit.

Vade retro

Vade porro


Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1527]: Dialogus Sylla, versio electronica., Verborum 15372, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - dialogus] [numerus verborum] [andreis-f-sylla.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.