Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1527]: Dialogus Sylla, versio electronica., Verborum 15372, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - dialogus] [numerus verborum] [andreis-f-sylla.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
CVM MICHAELE NARDINO meo necessario, uiro ingenioso et docto, longa mihi
disceptatio fuit de nostrÄ™ nationis homine Diocletiano Imperatore, qui eadem
animi magnitudine, qua sublatus erat ad fastigium rerum humanarum, ad priuatam
uitam redierat. Quod me defendente, illo contra nitente, eam disputationem sub
Caesaris et Syllae persona retuli. In temperando autem stilo non simplex
difficultas fuit: nam ratio poscebat ut esset infra oratoriam grauitatem et
sua grauissimis personis dignitas attribueretur. Existimaui hanc meam foeturam
non nihil ad tuam fortunam pertinere, non autem solandi tui atque confirmandi
gratia, in quo uirtus et litterae summum adire periculum uideantur, sed quoniam
augustali sanguine ortus, utpote cuius maiores longa serie Constantinopoli
imperarunt, uicissitudine rerum ad hanc tenuitatem redactus sis. Quam tu
commutationem sic fortiter toleras, ut istud uiuendi genus elegisse uideare.
Itaque mitto tibi hunc dialogum ut cum tua forte conferas ac, si probaueris, te
authore exeat in manus hominum, et noster Diocletianus uindicetur a calumnia.
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1527]: Dialogus Sylla, versio electronica., Verborum 15372, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - dialogus] [numerus verborum] [andreis-f-sylla.xml].
|