Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Brodaric, Stjepan (1490-1539) [1526, castra regia prope Erd ad Danubium posita]: Stephanus Brodericus cancellarius Clementi papae VII, versio electronica, Verborum 350, ed. Bessenyei Jozsef [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [brodaric-s-epist-1526-07-27.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Quod ad Vestram Sanctitatem rarius scribo, id duabus de causis accidere solet: et, quod parcendum mihi existimo Vestre Sanctitatis occupationibus, et, quod ipse, quam soleo esse, plusquam satis occupatus. Accedit et illud, quod non ignoro dominum baronem omnia perscribere ita, ut nihil supersit mihi scribendum. Nos in quantis periculis impresentiarum versemur, ex eiusdem domini baronis litteris Vestra Sanctitas assidue intelligit. Deus solus vel casus aliquis Dei voluntate contingens potest hoc regnum liberare ab excidio. Nullam video salutis viam. Ego in ea, si quid possem, libentissime servirem. Sed quid credit me Vestra Sanctitas facere posse in tanto regis inopia, rerum omnium confusione, hominum cum malignitate, tum dissensione, hostis potentia, mea ipsius et paupertate et novitate, et eorum, qui me dignitate et opibus longe antecedunt, ob hunc locum, in quem me Vestra Sanctitas evexit, invidia, mille denique aliis maximis atque incredibilibus difficultatibus? Nihil tamen pretermittam, usque ad capitis discrimen, quod a me fieri possit. Adeptus sum, clementissime Clemens 31, hunc magistratum difficilimo tempore, sed fortasse Deus ex sua misericordia rumpet hos difficultates et aperiet mihi viam serviendi. Quę spes nisi me foveret, iam diu ob causas supradictas et ob valetitudinem eciam, qua non satis prospere fruar, cessissem huic gravissimo oneri, sed durabo adhuc, quicquid sors ferat. Vestra Sanctitas, suplico humilime, dignetur me rebus omnibus, quibus potest, adiuvare, qua de re rogavi dominum baronem, ut apertius ad Vestram Sanctitatem scribat.

Vade retro

Vade porro


Brodaric, Stjepan (1490-1539) [1526, castra regia prope Erd ad Danubium posita]: Stephanus Brodericus cancellarius Clementi papae VII, versio electronica, Verborum 350, ed. Bessenyei Jozsef [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [brodaric-s-epist-1526-07-27.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.