Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Toma Arhidakon (1200-1268) [1268, Split]: Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica, Verborum 40426, ed. Olga Peric [genus: prosa oratio – historia] [numerus verborum] [thomas-hist-salon.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

4Venerant de partibus Polonie, qui Lingones appellantur, cum Totila septem uel octo tribus nobilium. Hi uidentes terram Chroatie aptam sibi fore ad habitandum, quia rari in ea coloni manebant, petierunt et optinuerunt eam a duce suo. Remanentes ergo ibidem, ceperunt opprimere indigenas et ad suum seruitium subigere uiolenter. Chroatia est regio montuosa, a septemtrione adheret Dalmatie. Hec regio antiquitus uocabatur Curetia et populi, qui nunc dicuntur Chroate, dicebantur Curetes uel Coribantes, unde Lucanus: Illic bellaci confisus gente Curetum, quos alit Adriaco tellus circumflua ponto. Dicebantur uero Curetes quasi currentes et instabiles, quia per montes et siluas oberrantes agrestem uitam ducebant. Ex asperitate quidem patrie naturam trahentes armorum asperitatibus, inuasionibus, predationibus, ferino more gaudebant. Bellaces ualde et quasi pro nichilo ducentes se morti exponere, nudos se plerumque hostilibus armis obiciunt. Hi apud plures poetarum de quadam ridiculosa opinione notantur. Etenim quando luna ecclipsin patitur, putantes eam a spiritibus corrodi et consumi, omnia eramenta domorum pulsant, quasi per strepitum fugatis demonibus credunt lune succurrere laboranti, unde Virgilius: pulsantes era Curetes. Permixti ergo sunt populi isti et facti sunt gens una, uita moribusque consimiles, unius loquele. Ceperunt autem habere proprios duces. Et quamuis praui essent et feroces, tamen christiani erant, sed rudes ualde. Ariana etiam erant tabe respersi. Gothi a pluribus dicebantur et nichilominus Sclaui, secundum proprietatem nominis eorum, qui de Polonia seu Bohemia uenerant.

Vade retro

Vade porro


Toma Arhidakon (1200-1268) [1268, Split]: Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica, Verborum 40426, ed. Olga Peric [genus: prosa oratio – historia] [numerus verborum] [thomas-hist-salon.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.