Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Toma Arhidakon (1200-1268) [1268, Split]: Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica, Verborum 40426, ed. Olga Peric [genus: prosa oratio – historia] [numerus verborum] [thomas-hist-salon.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

5Honoratus uero uidens sibi tam nequiter fore delusum ad papam se contulit proponens omnia, que archiepiscopus fraudulenter egerat contra eum. Tunc beatus Gregorius iterato scripsit Natali, ut Honoratum in honore pristino restitueret et nichilominus pro his, que insinuatio proclamabat infamie contra eum, ad sedem apostolicam accederet responsurus. Sed Natalis papalia mandata contempnens, utpote male conscius, in sue mentis peruersitate contumaciter persistebat. Dolens ergo beatus Gregorius de tanta obstinatione pontificis compatiens etiam tot erumnis archidiaconi quendam subdiaconum suum nomine Antonium Salonam direxit. Qui auctoritate fultus apostolica illuc accedens, cepit prius lenibus uerbis admonere pontificem, ut Honoratum in sui honoris locum reciperet et ab ipsius tam peruersa molestatione cessaret. Sed cum Natalis multa contra archidiaconum confingeret uias multiplices reluctandi exquirens, Antonius eidem Natali usum pallii interdixit interminans ut, si nec sic acquiesceret, excommunicationis in eum sententiam promulgaret. Hoc facto Natalis suas litteras ad papam direxit contra Honoratum. Honoratus nichilominus suas accusatorias contra archiepiscopum destinauit. Beatus uero Gregorius Natali rescripsit de multis excessibus redarguens ipsum et precipue de dolosa promotione Honorati dicens: Quod ualde iniquum fuit, ut uno eodemque tempore una persona nolens ad ordinem sacerdotii promoueatur, que tamquam immerita a diaconatus officio remouetur et sicut iustum est, ut nemo crescere compellatur inuitus, ita censendum puto, ne quisquam insons ab ordinis sui ministerio deiciatur iniuste. Honorato uero rescripsit dicens: Volumus et precipimus te in officio archidiaconatus iure pristino ministrare, custodia uero thesaurorum tibi ex officio tuo competit, unde siquid uel ex negligentia tua uel cuiusquam fraude deperiret, tu Deo et nobis satisfacere teneris. Eum uero, quem Natalis intruserat, ab archidiaconatu deiecit. Et quia in tantum scandali tumultum hec causa succreuerat, precepit papa Honorato archidiacono, ut ad sedem apostolicam personaliter accederet. Archiepiscopus uero non personaliter sed per procuratores legitimos se curie presentaret. Quod et factum est. Nam per sententiam apostolicam amborum causa terminata est.

Vade retro


Toma Arhidakon (1200-1268) [1268, Split]: Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica, Verborum 40426, ed. Olga Peric [genus: prosa oratio – historia] [numerus verborum] [thomas-hist-salon.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.