Toma Arhidakon (1200-1268) [1268, Split]: Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica, Verborum 40426, ed. Olga Peric [genus: prosa oratio – historia] [numerus verborum] [thomas-hist-salon.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
4Interim autem summus pontifex Pelagius mortis debitum soluit, cui successit beatus Gregorius doctor. Iterum ergo Honoratus supplicauit beato Gregorio, ne a suo prelato super ordinis susceptione tantam molestiam sustineret. Papa uero, secundum quod decessor eius mandauerat, Natalem per epistolam suam comonuit et precepit, ut a molestatione sui archidiaconi iam cessaret. Sed cum Natalis sue peruersitatis non reuocaret habenas, Honoratus tot grauaminibus ac laboribus fatigatus demum suo archiepiscopo acquieuit. Cum ergo fuisset in presbiterum ordinatus, statim Natalis conceptam sui cordis nequitiam euomuit et Honoratum ab archidiaconatu deiecit dicens: Non debet sacerdos in archidiaconatus ministerio deseruire. Moxque alium moribus et uita sibi concordem in locum eius asciuit.

|