Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Toma Arhidakon (1200-1268) [1268, Split]: Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica, Verborum 40426, ed. Olga Peric [genus: prosa oratio – historia] [numerus verborum] [thomas-hist-salon.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

7Per idem tempus, anno domini millesimo CCXXXVIIII die tertio intrante mense Iunio, facta est eclipsis solis mirabilis et terribilis. Totus enim sol obscuratus est et tota serenitas aeris obtenebrata est. Et quasi noctis tempore stelle apparuerunt in celo et quedam maior stella micabat iuxta solem ex occidentali parte. Tantusque pauor in omnes incubuerat, ut uelud amentes huc illucque clamando discurrerent mundi finem adesse putantes. Erat autem dies Veneris luna tricesima. Et quamuis solis iste defectus per totam aparuisset Europam, in Asia tamen et Africa non dicebatur fuisse. Eodem anno uisa est stella crinita, id est cometa, que imminebat septentrionali regioni, quasi supra regnum Hungarie, et mansit diebus multis satisque magne rei portendi uidebatur presagium. His etenim diebus crebrescebat iam per aures hominum tristis rumor, quod pestifera Tartarorum gens fines iam Christianorum inuaserant in Ruthenie partibus; sed quasi pro ludo reputabatur a multis.

Vade retro


Toma Arhidakon (1200-1268) [1268, Split]: Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica, Verborum 40426, ed. Olga Peric [genus: prosa oratio – historia] [numerus verborum] [thomas-hist-salon.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.