Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Toma Arhidakon (1200-1268) [1268, Split]: Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica, Verborum 40426, ed. Olga Peric [genus: prosa oratio – historia] [numerus verborum] [thomas-hist-salon.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

6Exierunt ergo de ciuitate filii Vitalis et filii Gallone cum sequacibus suis, et abierunt Iaderam. Et cum ibi aliquantam moram fecissent, perquirebant, qualiter per uim saltem eis liceret ad patriam remeare. Conduxerunt ergo in auxilium sibi aliquantam sotietatem Pisanorum, qui erant boni pugnaces, sed ad malum satis ueloces. Tunc armatis duobus lignis uenerunt et media nocte applicantes ad portum consilio amicorum et parentum suorum clanculo intrauerunt in turrim quandam, que est super portam aquilonarem. Et quia inopia rei familiaris premebantur, ceperunt consilia pessima machinari, disponebant enim armata manu quorundam diuitum domos inuadere et bona eorum diripere uiolenter. Ob hoc uero in huius se presumptionis audatiam erigebant, quia nullum caput, nec regimen inter ciues uidebant. Cum autem in ciuitate auditum fuit, quod filii Vitalis cum sotietate hominum externorum aduenissent, et quod ad talia facinora perpetranda sui cordis relaxarent habenas, mox inimici eorum pauefacti totam concitauerunt ciuitatem contra eos. Unde facta coadunatione totius communitatis miserunt ad eos, ut statim recederent, unde uenerant, alioquin impetus uniuersi populi in ipsorum mortem fureret incunctanter. Tunc consilio suorum fautorum exierunt et usque ad monasterium sancti Stephani secesserunt ibique occassione quadam biduo comorandi indutias petierunt et optinuerunt. Infra quod spatium appropinquabant ad ciuitatem et cum amicis et propinquis per ortos comedebant et bibebant securi. At uero eorum inimici manebant inclusi in turri Calende. Factum est autem, ut quadam die, aduesperascente iam hora, cum uiderent quosdam eorum quasi insultando eis prope ciuitatem accedere, magnum sibi oprobrium fieri extimantes, si in conspectu inimicorum suorum tota die manerent inclusi. Exierunt ergo de turri: Iohannes Cegaida, Lampridius filius Duimi cum ceteris complicibus suis, et uenerunt uersus montem, non quasi pugnandi animo, sed gratia spatiandi. Et ecce, inimici eorum sedebant absque pauore post ecclesiam sancti Felicis. Videntes autem inimicos suos contra se uenientes illico surrexerunt et, ut erant audatiores, licet pauci essent, ibi ceperunt urgere ipsos lapidibus et non permittere eos ulterius progredi. E contrario uero pars aduersa lapides contra lapides iactando suos aduersarios ex loco illo expellere nitebatur. Cum ergo inter eos aliquantisper eminus pugnatum esset, pars filiorum Vitalis in tantum ualidior fuit, ut eorum inimici compellerentur retrocedere usque presidium suum. Sed cum fragor pugnantium in ciuitate audiretur, factus est popularis concursus contra filios Vitalis una uoce clamantium, ut recederent uel perirent. Tunc uidentes hi, qui erant ex parte Duimi Drasce, quod in auxilium eis de ciuitate confluerent, resumptis uiribus ceperunt contra hostes reuerti. Et concurrentes aduersus eos, non iam instant lapidibus, sed telis et ensibus in hostes feruntur. Et cum ipsis ignominiosum uideretur cursim ad suos fugere, cum essent pene inhermes, lentis gressibus recedebant. Et ecce repente inimici eorum irruerunt super eos et primo inuadentes Gregorium, filium Gallone, totum iaculis et mucronibus confoderunt, alterum uero Domitium ei succurrere properantem cede simili mactauerunt. Et sic sui sanguinis ultione patrata ad turris sue presidium sunt cum exultatione reuersi munientes se undique, ne qua ex parte ab aduersariis possent inuadi. Iohannes uero, maior ex filiis Vitalis, cum sua sotietate apud portum monasterii positus audiens miserabilem casum fratrum suorum cepit tristis et anxius ad ciuitatem reuerti.

Vade retro

Vade porro


Toma Arhidakon (1200-1268) [1268, Split]: Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica, Verborum 40426, ed. Olga Peric [genus: prosa oratio – historia] [numerus verborum] [thomas-hist-salon.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.