Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Toma Arhidakon (1200-1268) [1268, Split]: Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica, Verborum 40426, ed. Olga Peric [genus: prosa oratio – historia] [numerus verborum] [thomas-hist-salon.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

10His ita gestis, quedam controuersia cepit inter Bernardum archiepiscopum et eius canonicos agitari. Erat enim archiepiscopus astutus et callidus, canonici uero simplices et incauti. Cepit itaque uerbis blandis eos circumuenire, suadens ut refutarent priuilegia iurium suorum, que olim facta fuerunt in Romana curia sub archiepiscopo Petro dicens ea falsa fore et friuola. Et tunc fere omnes resignauerunt. Erat enim eis largus in mensa, in munusculis liberalis et se familiarem ipsis plurimum exhibebat. Sed Andreas primicerius, Cataldus et quidam alii duo resignationi huiusmodi nullatenus assenserunt. Cum autem archiepiscopus a consueta munificentia paulisper manum retraheret, mox resignatores ipsi, ad se reuersi, penitere ceperunt et accedentes ad predictos duos, qui non resignauerant, adheserunt eis. Tunc archiepiscopum adeuntes cum magna instantia exposcant iura sua sibi restitui. Sed cum archiepiscopus denegaret, in tantum discordiarum excreuit procella, ut tam archiepiscopus quam canonici, fere omnes, ad Romanam curiam essent deuoluti. Qui cum illuc pariter conuenissent, preparabant se mutuis accusationibus impetere. Verum antequam cause huiusmodi coram summo pontifice in iudicitium deducte fuissent, amicis suadentibus et de pace consulentibus, eorum sunt animi mitigati. Nam archiepiscopus omnia ipsis restituit et sic cum pacis gaudio ad propria sunt reuersi.

Vade retro

Vade porro


Toma Arhidakon (1200-1268) [1268, Split]: Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica, Verborum 40426, ed. Olga Peric [genus: prosa oratio – historia] [numerus verborum] [thomas-hist-salon.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.