Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Toma Arhidakon (1200-1268) [1268, Split]: Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica, Verborum 40426, ed. Olga Peric [genus: prosa oratio – historia] [numerus verborum] [thomas-hist-salon.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

I. De Dalmatia

1Dalmatia secundum Ysidorum est prima pars Gretie et dicitur a Delmi ciuitate antiqua, que ibi fuit, sed ubi hec ciuitas Delmis in Dalmatie partibus fuerit, non satis patet. Verum tamen Dalmatia dicebatur olim largius, censebatur enim cum Chrouatia una prouintia. Est enim regio quedam in superioribus partibus, que dicitur Delmina, ubi antiqua menia ostenduntur, ibi fuisse Delmis ciuitas memoratur. Nunc uero Dalmatia est regio maritima, incipiens ab Epyro, ubi est Dirachium et protenditur usque ad sinum Quarnarium, in cuius interioribus est oppidum Stridonis, quod Dalmatie Pannonieque confinium fuit. Hec fuit patria tellus beati Hieronymi, egregii doctoris. Dicta est Dalmatia etiam alio nomine Liburnia a quodam genere nauis piratice, que in usu erat apud illos, unde Lucanus: Pugnacesque mari Graia cum classe Liburnos. Exercebant enim piraterium propter oportunitatem locorum, quia mare illud ob multitudinem insularum latebrosum et portuosum est ualde.

2Dicta est etiam hec prouintia Illiris a quadam regina Amazonum, que ibi regnauit, de cuius stirpe dicuntur illi populi traxisse originem. Per mare huius prouintie transiuit Antenor Troyanus, qui sue urbis euadens excidium, cum gente Dalmatica prelia multa commisit, ad ultimum peruenit ad partes Venetiarum. Et inde progrediens super oras Padi fluminis edificauit ciuitatem Patauium, que nunc Padua nuncupatur, sicut in Virgilio legitur.

3In istoriis uero Romanorum habetur, quod cum imperator Augustus in partibus Illyricis exercitum duceret et ipse alio properaret, misit quendam ducem, Venium nomine, contra Pannonios, qui duobus acribus fluuiis circumuallantur Drauo et Sauo, contra Dalmatas itidem misit ducem Vibium cum exercitu multo. Qui Dalmate commorantes in siluis circumadiacentes prouincias latrocinando uastabant. Qui Vibius congressus cum eis uictoriaque potitus gentem illam, licet esset efferum genus hominum, coegit ab armis discedere et terram fodere aurumque de uenis terre purgare.

4Secundum poetarum fabulas Cadmus dicitur in eandem deuenisse prouintiam, quando in serpentem mutatus est. Fuit autem ciuitas eius Epitaurus, que est iuxta Ragusium, in qua est magnum antrum et usque hodie opinio est, ibi habitare draconem, unde poeta: Cur in amicorum uitiis tam cernis acutum, ut serpens Epitaurius. Ob hanc causam populi illi dicebantur anguigene. Et etiam de beato Ylarione legitur, quod magnum ibi draconem peremit. Secundum ystoriam uero idem Cadmus rex fuit in Gretia, qui depulsus regno uenit in Dalmatiam factusque pirata seuissimus cepit quasi lubricus anguis per mare discurrere, nauigantibus insidiari et quoscumque poterat opprimere impotentes.

5Adria nichilominus hec prouintia nuncupatur ab Adrianne filia Minoys regis, quam rapuit Theseus et per mare nauigans, cum iam ipsam exosam haberet, reliquit in quadam insula solam et aufugit cum sorore ipsius Phedra, sed Bachus, qui et Liber pater dicitur, eam inueniens sibi in uxorem accepit. Quidam dicunt, quod Adria dicitur a quodam Adrio Ytali fratre, qui regnauit ibidem uel secundum quosdam Adria dicitur ab adra, quod est lapis, quia lapidosa et montuosa est hec prouintia. Vnde Ouidius: Subdita montane brachia Dalmatie.

Vade retro

Vade porro


Toma Arhidakon (1200-1268) [1268, Split]: Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica, Verborum 40426, ed. Olga Peric [genus: prosa oratio – historia] [numerus verborum] [thomas-hist-salon.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.