Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Toma Arhidakon (1200-1268) [1268, Split]: Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica, Verborum 40426, ed. Olga Peric [genus: prosa oratio – historia] [numerus verborum] [thomas-hist-salon.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

XIII. Cathalogus archiepiscoporum de quibus extat memoria

1Igitur duces Sclauonie habere ceperunt in magna ueneratione ecclesiam beati Domnii donantes ei predia et possessiones multas, decimas et oblationes corde ylari offerentes.

2Fuerunt autem in ecclesia Spalatensi archiepiscopi multi, quibus ex priuilegio Salonitane ecclesie omnes episcopi superioris et inferioris Dalmatie obediebant utpote suffraganei ab antiquo. Ipsi autem archiepiscopi non Spalatenses sed Salonitani appellabantur. Postquam autem per predicationem predicti Iohannis ac aliorum presulum Salonitanorum duces Gothorum et Chroatorum ab Arriane hereseos fuerant contagione purgati, preter episcopos Dalmatie in Sclauonia fuerunt alique statute episcopales ecclesie: uidelicet ab oriente fuit episcopus Delmitanus, unde Dalmatia dicta est, ab occidente fuit episcopus Sciscianus, ubi beatus Quirinus martir quondam extitit presul.

3Denique post Salone interitum in Spalato hos inuenimus antiquiores fuisse antistites: Iustinus archiepiscopus extitit anno incarnationis octingentesimo quadragesimo, Marinus archiepiscopus fuit tempore Caroli regis et Branimiri ducis Sclauonie, Iohannes archiepiscopus fuit anno Domini nongentesimo quartodecimo tempore Tamislaui ducis. Martinus archiepiscopus fuit anno Domini nongentesimo septuagesimo tempore Theodosii imperatoris et Dirscisclaui regis. Iste Martinus fuit Spalatinus natione, hic fecit ecclesie unum calicem magnum cum sua patena de auro purissimo. Ab isto Dirscisclauo ceteri successores eius reges Dalmatie et Chroatie appellati sunt. Recipiebant enim regie dignitatis insignia ab imperatoribus Constantinopolitanis et dicebantur eorum eparchi siue patricii. Habebant namque ex successione sue originis patrum et proauorum dominium regni Dalmatie et Chroatie.

4Istaque fuerunt regni eorum confinia: ab oriente Delmina, ubi fuit ciuitas Delmis, in qua est quedam ecclesia, quam beatus Germanus Capuanus episcopus consecrauit, sicut scriptum reperitur in ea, ab occidente Carinthia uersus mare usque ad oppidum Stridonis, quod nunc est confinium Dalmatie et Ystrie, ab aquilone uero a ripa Danubii usque ad mare Dalmaticum cum tota Maronia et Chulmie ducatu.

Vade retro

Vade porro


Toma Arhidakon (1200-1268) [1268, Split]: Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica, Verborum 40426, ed. Olga Peric [genus: prosa oratio – historia] [numerus verborum] [thomas-hist-salon.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.