Kruzic, Petar (m. 1537) [1526, Senj]: Petrus Crusich capitaneus Segniae Clementi papae VII, versio electronica, Verborum 133, ed. Bessenyei Jozsef [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [kruzic-p-epist-1526-01-30a.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Mitto hunc Simonem presbyterum, latorem scilicet presentium, capellanum meum ad
Vestre Sanctitatis pedes, qui paulo ante apud eandem fuit, quem Vestre
Sanctitati commendo. Hunc siquidem alias serenissimus Hungarie rex, dominus
noster gratiosus pro quadam abbatia Sancti Georgii commendat, satis enim
superioribus annis tum regie Maiestati, tum Christianitati servit, maxime in
castri Clissÿ obsidione magnas sustinuit tribulationes. Certe propter merita sua
est praemiandus, immo eundem Vestre Sanctitati commendo, et rogo, quatenus –
quam citius Vestra Sanctitas poterit – eundem expedire dignetur.

|