Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Kruzic, Petar (m. 1537) [1526, Senj]: Petrus Crusich capitaneus Segniae Clementi papae VII, versio electronica, Verborum 133, ed. Bessenyei Jozsef [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [kruzic-p-epist-1526-01-30a.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

XII/4 1526. 30. Januarii, Segniae Petrus Crusich capitaneus Segniae Clementi papae VII. [ERROR: no reftable :]Segr. Stato, Principi, 1, f. 83. Sigillo annulari papyro tecto. [ERROR: no reftable :][Inscriptio in extera parte litterarum:] Beatissimo et Sanctissimo domino nostro pape Post beatorum oscula pedum. Beatissime pater!

Mitto hunc Simonem presbyterum, latorem scilicet presentium, capellanum meum ad Vestre Sanctitatis pedes, qui paulo ante apud eandem fuit, quem Vestre Sanctitati commendo. Hunc siquidem alias serenissimus Hungarie rex, dominus noster gratiosus pro quadam abbatia Sancti Georgii commendat, satis enim superioribus annis tum regie Maiestati, tum Christianitati servit, maxime in castri Clissÿ obsidione magnas sustinuit tribulationes. Certe propter merita sua est praemiandus, immo eundem Vestre Sanctitati commendo, et rogo, quatenus – quam citius Vestra Sanctitas poterit – eundem expedire dignetur.

Ex Segnia penultima Januariii 1526. Eiusdem Vestre Sanctitatis servitor Petrus Crosith capitaneus Segnie, comes Clissÿ
Vade retro


Kruzic, Petar (m. 1537) [1526, Senj]: Petrus Crusich capitaneus Segniae Clementi papae VII, versio electronica, Verborum 133, ed. Bessenyei Jozsef [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [kruzic-p-epist-1526-01-30a.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.