Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Bunic, JakovCortonus de Vtino Minorita, BernardinusPetrus GalatinusColonna Galatino, Pietro (1469-1534; m. post 1539.) [1526]: De vita et gestis Christi, versio electronica, 10155 versus; verborum 68245, ed. Neven Jovanovic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [bunic-j-vgc.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
AD ELECTVM INVICTISSIMVMQVE Imperatorem Carolum August. Praefatio II. Iacobi
Boni Racusaei.
6
Tu quoque magne ueni, nam te mea tibia Caesar Inuocat, urbe tuus nam te manet aspice, pastor. Huic ades, hunc et enim cultu uenerabere sancto, Huic Aquilis in signa tuis uictricia cedent Cuncta triumphali quae mox dabis aequora cymbae. Pastor erit populis, Caesarque erit omnibus unus. Nam noua purgatis implebit ut horrea granis Alter ab Aegypto mundi seruator Ioseph Aduenient ultro gentes, has ille minister Pane salutifero saturabit, iura subactis Atque reformatis ille et dabit optima terris, Aurea succedent hinc saecula, Pastor ouilis. Vnius unus erit, mundo pax alma, diescet. Multa serenatis oracula mentibus alto Sol pandet, noua sol et lumina fundet Olympo. Vnde propinqua pias inuisent numina terras. Ille sedens in sede Dei reget omnia, iusta Frena tenens, et Marte potens, et Numine fortis, Turpe nefas omneis abolebitur omne per oras. Interea Caesar tantos in frena tumultus Coge tua, et terrae discordia comprime regna.
Bunic, JakovCortonus de Vtino Minorita, BernardinusPetrus GalatinusColonna Galatino, Pietro (1469-1534; m. post 1539.) [1526]: De vita et gestis Christi, versio electronica, 10155 versus; verborum 68245, ed. Neven Jovanovic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [bunic-j-vgc.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.