XII/2 1525. 5. Octobris, Clisio Petrus Crusich capitaneus Segniae Clementi
papae VII.
[ERROR: no reftable :]Segr. Stato, Principi, 3, f. 307. Fragmento sigilli annularis.
Editio: THEINER 1860, n. DCCCLXII, p. 656.
[ERROR: no reftable :][Inscriptio in extera parte litterarum:] Sanctissimo
in Christo patri et domino, domino Clementi providentia pape sacrosancto
pontifici maximo,
domino observandissimo [ERROR: no reftable :][Alia manu:] Petri Crusicz, capitanei Segnie, 5. Octobris.
Sanctissime pater! Post beatorum pedum oscula, devotam ac humilem
commendationem.
Per presentes meas Sanctitatem Tuam certam reddo, quemadmodum, dum Romę agerem,
eidem notificavi conditiones castri Clisii et angustias, imo extremitates, in
quibus populus Clissiensis versabatur ob assiduas incursiones et depopulationes,
quibus sine intermissione ab hostibus Christiani nominis premebatur, omnesque
maximam spem concoeperant me apud Sanctitatem Tuam ita profecturum, quod in
posterum possent in dicto castro tuti tum ab hostium metu, tum a fame pariter
comorari, quia pecunię (quas Maiestas Regia pro dandis stipendiis militibus, quę
iam meruerant et pro restauro populi miserat) in itinere occisis Suę
Maiestatis nuntiis a latronibus direptę fuerunt et ab eo tempore citra nullum
subsidium a Regia Maiestate usque in hodiernum aut militibus aut populo
exhibitum fuit. Et dum ego Segnię aliquod praesidium regium aut Sanctitatis Tuę
iuxta eiusdem promissa perdiu expectassem, nec eo ab ulla partium veniente
minime audebam Clissium me conferre, ne et milites nequientes sine stipendiis
ibi degere, neque populus absque aliquo subsidio inde auffugerent et castrum
vacuum hostibus mox facile capiendum relinquerent. Tandem receptis ab eis
pluribus litteris, quod amplius ibi moras trahere nec vellent nec possent sine
victui necessariis, divino fretus auxilio et promissis Sanctitatis Tuę ad eos me
contuli. Quos fere omnes hinc 17 dispersos comperi et quos
maxima cum difficultate multa nomine Sanctitatis Tuę eisdem promittens ad
castrum revocavi, quod scilicet Sanctitas Tua et illos et castrum sub
protectione sua in posterum recipiet et tutabit tam in castro, quam extra.
Quare, Sanctissime Pater, Sanctitatem Tuam ex parte Iesu Christi, salvatoris
nostri enixissime rogo, quantum subsidium (si quod habet in animo Sanctitas Tua
transmittere et in beneficium istius castri et populi conferre) cito
transmittat, quia periculum est in mora. Hostes in diu noctuque circa moenia
insultant et hii miselli non habentes unde vivere [ERROR: no reftable :]17 Litterae
tres – in longitudine circiter 1 cm – sunt illegibiles.
page diffugiunt per diversa loca victum quęritantes et sic
vereor, ne postea, cum Sanctitas Tua providere voluerit, occupato ab hostibus
castro conatus Sanctitatis Tuę frustrati depereant, prout omnia praemissa melius
declarabunt Georgius Heremita et nobilis civis Anchonitanus, dominus Gabriel de
Nappis, qui naturam et conditionem loci ac militum et populi calamitates et
viderunt et norunt. Insuper quęcunque nomine meo dictus Heremita Sanctitati Tuę
exponere voluerit, eidem tanquam nuntio meo plenariam fidem Sanctitas Tua
adhibere non dedignabitur.
Bene valeat Sanctitas Tua, exhibitorem praesentium
mittimus. Cui eadem pro beni[gnitati sua –– –]18, cui me, castrum ac populum
Clisiensem plurimum humiliter comendo, et eadem Sanctitas Tua vivat usque ad
annos Petri et ultra etc. Datum Clisii, quinta Octobris MDXXV. Eiusdem
Sanctitatis Vestre mancipium deditissimum Petrus Crusich, capitaneus Segnię et
comes Clisii etc.