Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Resch, Joseph; 1716–1782 (1716–1782) [1772], Prosopopoeia gratulatoria nomine oppidi Inticensis, versio electronica (), 321 versus, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [resch-a-prosopopoeia].
Prosopopoeia gratulatoria nomine oppidi Inticensis
‘Drave, caput canum et primum qui vertice fontem
Tollis Aguntino, qui alias nunc alluis urbes,
Nunc alias, nunc praedensis aspergine silvis
Influis, et sonitu plusquam vicina fatigas,
Innumeris rivis, multis torrentibus auctus,
Multorumque pater fluuiorum. Siste retortas,
Siste parumper aquas, quas per spatiosa viarum,
Per gelidos campos, per Norica rura volutus,
Perque Carentanos, Tauriscos atque Gelonos,
Perque Gigantigenas, genus implacabile, Brencos
Danubio regi fluuiorum gurgite vasto[ERROR: no reftable :] gurgite vasto] vortice magno H in ras.
Infundis, tumidas spumosis fluctibus undas,
Drave, doce verum, tua ripa vetustior urbe est,
Urbe vetusta olim (Graii tenuere coloni)
Nomen Aguntus erat, nunc restant rudera pauca,
Rudera post factas Boiorum funere clades,
Drave, doce, quod sit quondam florentis Agunti
Principium? quae sit tam praeclarae urbis origo?
Dissere Aguntinae prima incunabula gentis!
Scire potes, nemo melius te scire valebit,
Qui fuerint casus, eventus, praelia, fata
Ignota Historicis Graecis, ignota Latinis,
Quaeve loco facies ante annos mille, recense![ERROR: no reftable :] recense] fuisset H’
Haec ego solicitus quaesivi. Protinus ille
Caeruleo auscultans Thalamo[ERROR: no reftable :] Thalamo] thalamo H sub fluminis alti
Dravus arundineum medio caput extulit alvêo,
Quem circum multae millesia vellera nymphae
Carpebant, hyali saturo fucata colore,
Caesariem effusae nitidam per candida colla.
Obstupui, rauca me affatur voce rogantem
Ipse pater Dravus: ‘Quid me alta silentia cogis
Rumpere? Sed quia non tanquam hospes, civis Agunti,
Et loco huic adscriptus ades, tibi fas est limina nostra
Tangere, mecum intrato domum, quae regia sedes
Est mihi cum Nymphis, viridis penetralia Regis.’
Haec dixit, simul alta iubet remeare fluenta,
Intro qua possem gressus inferre, sed ecce
Curvata in montis speciem circumstetit unda.
Praegreditur Dravus (Nymphae comitantur euntem)
Meque manu pavidum per lubrica ducit in antrum.
Ingredior thalami pendentia pumice tecta,
Miratusque domum genitoris et humida regna,
Speluncisque lacus clausos, lucosque sonantes,
Contremui[ERROR: no reftable :] Contremui] Obstupui H in ras. ingenti motu tremefactus aquarum.
Celsior ille loco, calamoque innixus inani,
Sede sedet vitrea, concussa terque quaterque
Caesarie, cum qua vastos in gurgite[ERROR: no reftable :] gurgite] vortice H fluctus
Commovet, haec raucis oracula cantibus edit.
‘Siqua seni est adhibenda fides senioque verendo,
Haec loca desertas vidi sine civibus oras[ERROR: no reftable :] civibus oras] viribus herbas H,
Quoque loco sparsi nunc stant per compita muri,
Tunc bos in ripa gramen carpebat utraque,
Quaque Augusta patent Templa ac altaria Divûm,
Sordida tunc stabant stabula ac praesepia boum,
Quaque Chorum peragit Clerus populusque canendo
Laudandoque DEum[ERROR: no reftable :] DEum] Deum H, densa per opima corona[ERROR: no reftable :] corona] coronâ H
Pascua balabant pecudes, armenta boabant.
Quaeris mille annos, annos bis mille require,
Principium veteris quondam florentis Agunti,
Primum exortum urbis, veteris primordia gentis,
Eventus varios, progressus, praelia, casus,
Expediam dictis, diversaque fata docebo,
Et veterum Monumenta Annalibus eruta priscis.
Parce tamen verbis, et metro[ERROR: no reftable :] metro] stilo H parce Latino,
Non ego sum Peneus, sed Dravus rusticus arte,
Noricus, haud inter perdoctos Doricus Argos.
Non ego sum Peneus praecinctus[ERROR: no reftable :] ante praecintus] Daphnes H in ras. tempora lauro,
Fatidicam[ERROR: no reftable :] ante Fatidicam] cui H in ras. laurum cui praebet filia Daphne.
Non ego sum Peneus, qui celso ex[ERROR: no reftable :] ex] om. H vertice Pindi
Parnassive antro, facto de cautibus, actus,
Per nemus Aemoniae per amaenaque Thessala Tempe
Undis iura dabat, Musisque colentibus undas
Pieriis, a queis Parnassia carmina discat.
Itaque[ERROR: no reftable :] Itaque] Ergo H Itaque H in ras., si minus apta canam, non contrahe vultum,
Alter Aristarchus, Momusve, aut Zoilus absit.
Urbis Aguntinae nomen tibi saepe refertur,
Urbis Aguntinae per me referetur origo.
Narrabo primos auctores, quive vetustos
Fundarint muros (animos advertito) pandam.
Nomen Aguntus habet, veteres coluere Zacynthii[ERROR: no reftable :] Zacynthii] Zacinthîi H,
Urbem (si memini) quondam extruxere Zacynthi
Incolae, in Ionio gens armis inclyta Ponto.
Hi postquam bello Troia est[ERROR: no reftable :] Troia est] Troiaest H obsessa bilustri,
Arma ministrarunt[ERROR: no reftable :] ministrarunt] ministrabant H in ras. Graiae virtutis Ulyssi,
Et socias iunxere manus. Haec urbis origo.
Qui primum nomen veteri tribuere Sagunto,
Hi primum nomen tribuere (recordor) Agunto.
Itaque[ERROR: no reftable :] Itaque] Postea H Itaque H in ras. Aguntini, gens fortunata colonis,
Graecorum sortes victriciaque arma secuti,
Imperio primum morem gessere Pelasgo,
Et Marte invictis per plurima Saecula[ERROR: no reftable :] Saecula] saecula H Achaeis.
Tum genus Aeneae, clara de[ERROR: no reftable :] clara de] de clara H stirpe creatus
Iulius, is Caesar, de quo nata omnis Iuli
Progenies animos et res aequavit Olympo,
Dum laetus victis Aquileiae victor ab agris
Eque Foro Iulii[ERROR: no reftable :] Iulii] Iulîi H, turma comitante, per Alpem,
Iulia[ERROR: no reftable :] Iulia] Nomine H in ras. quae claro de ipsius nomine[ERROR: no reftable :] nomine] Iulia H in ras. dicta est,
Per Montana suum nostra usque in Gallica rura
Instituebat iter, pertransiit littora Dravi,
Plusque metu belli, quam bello aut fortibus armis,
Cepit Aguntinos. Post vix aetate peracta,
Illyrios Piso Consul Brencosque rebelles
Cepit, Amantinos et Norica castra tenentes,
Qui Dravum, Savumque bibunt, terrore subactos
Subdidit Imperio Romano, armisque subegit
Castella in tumulis, nec praetermisit Aguntum.
Cumque Quirinam urbem Romana potentia caelo
Aequaret, finesque iidem essent[ERROR: no reftable :] iidem essent] îidemessent H urbis et orbis,
Illa Duces habuit per saecula plura Quirites,
Sub quorum imperio pacata quievit Aguntus.
Postera[ERROR: no reftable :] Postera] Postea H fortasse recte per terras centesima Olympias acta est,
Urbis Aguntinis Constantinopolis arces
Regia iussa dabant, tum res caepere Quiritum
In peius ruere, et furiis succedere plena
Barbaries. Nunc[ERROR: no reftable :] Nunc] tunc H Eois erupit ab oris
Barbara Gothorum proles, Herulique, Getaeque,
Cumque gigantaeis Hunnorum exercitus armis,
Diis metuenda cohors, terrisque undisque tremenda.
Nunc et ab occiduis proles Alemannica[ERROR: no reftable :] proles] gens est H in ras. terris
His illapsa plagis, Italos descendit in agros.
Exinde annorum vix una aetate peracta,
Has venit in terras Venantius, orsus ab urbe
Compita Traviso per Iulia Fortunatus.
Vir Superis gratus, quo non praestantior alter
Relligione Patrum fuerat, nec amantior aequi.
Praeruptisque viis queis Iulia tenditur alpis,
Altius assurgens, qua mons in nubila pergit,
Defessus fluvio superato Plave bicorni,
Per Dravum ivit iter, qua se castella supinant,
Qua montana sedens in colle superbit Aguntus,
Norica rura petens, ubi Byrrhus vertitur undis,
Qui Brixentarum cum Isargo littora lambit.
Posthaec sex lustris (doleo meminisse) peractis[ERROR: no reftable :] doleo meminisse] (memini) bis quinque H in ras.,
Altera barbaries istis infunditur oris.
Nempe Carentani, Winidis mixti, urbe Carunto
Pannoniae effusi, furiis agitantur Alectus,
Quaque Carentanos Dravus descendit in agros,
Ascendunt hostes, flammis ferroque feroces.
Non tali, aggeribus dum ruptis Aufidus amnis
Exiit, oppositasque evicit gurgite moles,
Impetu in arva furit rapidus, camposque per omnes
Cum stabulis armenta trahit, pecudumque catervas,
Quale Leontinos veniens furit agmen in agros.
Hostis equo pollens longeque volante sagitta,
Depopulatur humum, belli terrore subactam.
Windus, habens arcus imbutaque tela veneno,
Imminet exitio, quo Civibus atque colonis[ERROR: no reftable :] Imminet ... colonis] Saevus antelaenti lustrabat castra subacta H
Instant[ERROR: no reftable :] Instant] Sunt ergo H Pars H in ras. incursus omni de parte timendi,
Pars agitur vinctis post tergum capta lacertis,
Pars cadit hamatis misere confixa sagittis.
Nunc, si tantus amor cladem cognoscere Agunti,
Totius et patriae supremum audire laborem,
(Quamquam animus meminisse horret, luctuque refugit)
Fata renarrabo Divum[ERROR: no reftable :] Divum] Divûm H, casus docebo
Cincta premebantur trucibus belloque superbis
Sclavis et Winidis miseri Castella Leontii[ERROR: no reftable :] Leontii] Leontîi H.
Urbs capitur, muris, arte, ingenioque locorum,
Ne quicquam defensa, cadit vi Martis adacta.
Fata viam inveniunt, vastantur proxima quaeque,
Aut bello bellive metu. Densissimus hostis
Ascendit Dravo adverso, sed Marte secundo.
Martia Aguntinas perturbant classica portas,
Bellaque sumpta viris belli maioris amore,
His quippe evictis, claves ad Boica rura
Italiaeque simul regna evincenda dabantur.
Herculei nostro tollunt se in littore muri,
Clementer crescente iugo, queis nobile nomen
In[ERROR: no reftable :] ante In] Condita H in ras. Dravi[ERROR: no reftable :] ante Dravi] ex H in ras. ripa sacravit Aguntus utraque.
Imminet Arx (positu melius defensa manuve
Est dubium) praerupto in vertice nubibus aequa.
Hostis castra movet propius, quatit agmine campos,
Atque caput quassans, hos circumlustrat anhelo
Muros saevus equo, mensusque paventia tecta,
Pandere reclusas portas, et cedere vallo
Imperat, haud fore ait veniae spem Marte subatcis.
Attoniti primum funesto hoc turbine cives
Incipiunt, aliis muros fodientibus extra,
Atque aliis muros, trepidare, tenentibus intro.
Sed dignam obsessa mortem arbitrantur Agunto,
Servata cecidisse fide. Stat protinus omnes
Exeruisse arcus, stat se defendere muris.
Hosti cura subit turrita cingere fronte
Castelloque urbem circumvallare[ERROR: no reftable :] ante circumvallare] turrita H in ras. frequenti.
Ergo fervet opus, constrictis stridula nervis
Fortior effundit vastos balista molares,
Atque eadem, ingentis mutato pondere teli,
Ferratam excutiens ornum, media agmina rumpit.
Obsessi contra telorum nubibus atris
Castra fatigabant hostilia Sclavonicorum.
Horrendum visu, robur, celsisque nivosi
E Tulli trabs lecta iugis, cui plurima cuspis,
Vix muris toleranda lues, sed caetera pingui
Uncta pice ac atro circumlita sulphure fumant.
Fulminis haec ritu summis e moenibus arcis
Incita, sulcatum tremula secat aera flamma.
Interea Boiis Ductor Garibaldus ab arvis
Advenit auxilio, claudi videt aggere muros,
Insultare hostem, ferro flammaque potentem.
Quantus Bistoniis late Gradivus in oris
Belligero rapitur curru, telumque corruscans,
(Titanum quo pulsa cohors) flagrantia bella
Cornipedum afflatu tonat et stridoribus axis.
Tantus in hostiles Garibaldus Marte phalanges
Invehitur saevus, rutilum rotat impiger ensem,
Terribili terret Sclavorum umbone cohortes.
Colla viri fulvo radiabant lactea torque,
Auro virgatae vestes, manicaeque rigebant
Ex auro et simili vibrabat crista metallo.
Sternitur impulsu perculsa, Carentanorum[ERROR: no reftable :] Carentanorum] cadentum H
Prima phalanx, spissaeque ruunt conferta per arma
Tubae Boiorum, contraria pectora densant
Infandi Winidi, collisaque quadrupedantum
Pectoribus, toto volvuntur corpora campo.
Hos[ERROR: no reftable :] Hos] Postquam H a se factos calcabat victor acervos,
Arva natant, altusque virûm cruor, altus equorum
Lubrica belligerae sorbet vestigia turmae.
Sed postquam a trepidis allatum est, fervere partem
Diversam Marte infausto, ruit ocyus amens[ERROR: no reftable :] amens] amens actus H in ras.
Lymphato cursu, atque ingentes deserit actus.
Tum pudor incendit mentem, nec conscia fallit
Virtus pressa Ducis. Frendens luctatur, et aegro
Scandit in ipsam arcem per saxa minantia nisu.
Conclamant utrinque acies, tormenta, virique
Moenia diruerant, ferrumque ignisque sonabant.
Ergo labescentes animos Garibaldus in arce
Solicitat, nunc spe, nunc libertatis amore,
Nunc prece, nunc precio. Sed fraus hostilis utrinque
Tectis cuniculis fodiendo rupis arenas
Collabefactat opus, cui Castrum insedit in alto[ERROR: no reftable :] in alto] apertum H,
Quod simul eversum est, simul aethera terruit ipsum,
Hic casus fuit infelix, hic finis Agunti.
Quis modo cladem huius castri? Quis funera fando
Explicet? aut possit lachrymis aequare dolores,
Queis ego submersus, damnosa incendia luxi,
Excidiumque urbis, cuius vix nomina restant.
Inachus haud aliter caeco submersus in antro
Fletibus auxit aquas, natamque miserrimus Io
Luxit ut amissam. Quam fletibus ora rigavi,
Semper inornatos redimitus arundine crines,
Et lachrymis auxi, quas parco fonte trahebam,
Largiter effusas per Norica rura procellas.
Utque recurvatis ludit Maeander in undis,
Sic ego, ne tabo foedati limpida Dravi
Polluat ora cruor morientum, saepe retortis
Sum revolutus aquis, dum vidi moenia Agunti
Eversa, urbisque occasum, castrique ruinas,
Sanguineosque lacus patriae, fluctusque cruentis
Vorticibus mixtos humano sanguine vidi.
Ipse vadi dubius, coeuntibus undique ripis
Per clypeos galeasque virûm, caesosque per artus,
Perque hominum[ERROR: no reftable :] Perque hominum] Vix iter assuetum H in ras. in mersis prostrata cadavera campis
Vix iter assuetum rumpebam fessus in alveum.
At licet erubui tabo tractoque cruore,
Non tamen erubui vultu, nec casus Agunti
Est mihi (sic superûm statuerunt fata) pudori.
Nec pudet antiquum a Poenis cecidisse Saguntum.
Thebis quid maius? Cadmi quid clarius urbe?
Oedipodioniae nunc nil nisi nomina Thebae,
Quid Plandioniae[ERROR: no reftable :] Plandioniae] Pandioniae H fortasse recte restant, nisi nomen, Athenae?
Iulia, nunc seges est ad fontes Tiliamenti,
Carnica Metropolis, sortita a Caesare nomen.
Vile solum Sparte est, altae cecidere Mycenae,
Troia cadit, quae magna fuit censuque virisque,
Perque decem potuit tantum dare sanguinis annos,
Nunc humilis veteres tantummodo Troia ruinas,
Et pro divitiis tumulos ostendit avorum.
Nomina magna olim, nunc sunt sine nomine terrae.
Ortus talis erat, talisque occasus[ERROR: no reftable :] occasus] Occasus H Agunti.
Postquam res patriae veteresque evertere muros
Aeternis visum est Superis, ceciditque superbum
Culmen Agunti, omni fumante a stirpe[ERROR: no reftable :] a stripe] radice H Zacyntho,
Quas evertit opes Divûm inclementia, quodque
Magnificum antiquo stratum est a culmine castrum,
Has reparavit opes, reparavit moenia castri
Tassilo Dux Boius, quo non praestantior alter
Nec pietate fuit, nec bello maior et armis.
Virtute ex alto illustris reparavit Agunti
Relliquias veteres et rudera caeca novavit.
Quodque Columbanus, fatis renuentibus, olim
Perficere haud potuit, perfecit Tassilo tandem.
Ut per Presbyteros, Sclavorum incredula proles
Unius Trinique Dei coleret sacra, sumptibus almis
Templum in ruderibus veteris construxit Agunti.
Amplis redditibus dotatum ac amplificatum
Sub titulo, quo gavisa est Ecclesia, Petri,
In Choro Apostolico reliquorum Principis almi.
Addidit ipse Crucem, cui Christi appendet imago,
Transvexitque tuas de Roma, Candide sancte,
Relliquias, illuc Temploque Araque receptas.
Plusquam mille annos cecini, nunc mille supersunt,
Caetera sed monumenta Annalibus erue priscis
Divitis Archivi, quod possidet Intica felix.
Hinc describe Patres veteres, quos prima Frisinga,
Quosque Scarenza dedit, Rectores atque Decanos,
Tum post Ottonum Magnorum tempora Regum,
Praepositos cum Canonicis aliisque ministris
Adiice Euergetas, qui nobis annua quondam,
Praebendis bene fundatis, alimenta dederunt,
Nunc tempestivi caelis in pace quiescunt.
Attamen ante omnes annalibus insere nostrum
Praepositum Carolum, caelesti Numine dignum,
Nostri Atlantem orbis, sacro splendore tiarae
Praecipuum, exemplo morum, verboque trahentem,
Quem pietas, quem prisca fides, quem invicta labore
Dextera, dexteritas, candor, prudentia, zelus,
Resque domi gestae, properataque gloria rerum,
In Sidus[ERROR: no reftable :] Sidus] Sydus H Patriae verterunt, quo rutilante
Humano generi Deus Aurea saecula condet.
Hic vir, hic est, amplis quem efferri laudibus audis,
Cuius virtutes incisae adamante perenni
Aevo mandentur memori, seraeque futuri
Temporis aetati, ventorumque nepotum.
Tarda sit illa dies, et nostro serior aevo,
Qua caelo accedat, caeli venturus in axem.
Illius auspiciis, illius nomine sacro,
In lucem tua Millenaria prodeat aetas.[ERROR: no reftable :] In lucem ... Aetas] cantandis nec millenaria sufficit aetas H
Cuius honoribus[ERROR: no reftable :] honoribus] encomiis H in ras. ac titulis per climata Mundi
Cantandis nec Millenaria sufficit Aetas.’
Haec Dravus cecinit, primoque e fonte regressus[ERROR: no reftable :] vv. 319–321] desunt in D
Ora subintravit vivo rorantia saxo,
Sumque ego ab his antris in pristina rura rece

Resch, Joseph; 1716–1782 (1716–1782) [1772], Prosopopoeia gratulatoria nomine oppidi Inticensis, versio electronica (), 321 versus, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [resch-a-prosopopoeia].
Powered by PhiloLogic