Brodaric, Stjepan (1490-1539) [1525, Budim]: Stephanus Brodericus secretarius regius Clementi papae VII, versio electronica, Verborum 579, ed. Bessenyei Jozsef [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [brodaric-s-epist-1525-09-30.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
De publicis rebus nostris scribit regia maiestas, dominus meus gratiosissimus,
privatum autem rerum mearum statum intelliget Vestra Sanctitas ex litteris
domini baronis, nuncii sui. Si res habebit bonum exitum, sicut credo omnino
futurum, suplico Vestre Sanctitati humilime, dignetur me rebus omnibus, quibus
poterit (poterit autem pluribus), adiuvare, quo possim hunc magistratum in
patria nostra summum cum honore et auctoritate gerere. Quod non dubito Vestram
Sanctitatem pro sua in me benignitate, pro sua singulari in res nostras cura ac
studio libenter facturam. Scribo de hiis plura ad dominum Marsupinum, cum quo
mihi sunt notę occultiores, cum quo, scio, possunt omnia libere communicari.
Ceterum scio Vestram Sanctitatem recordari egisse me superiori etate (in ipso
primo meo ad Vestram Sanctitatem adventu) nomine regio pro pileo cardinalatus
reverendissimo domino Strigoniensi conferendo Vestramque Sanctitatem id benigne
annuisse. Id cum ego hiis diebus Maiestati Regię referrem, egit eidem Vestrae
Sanctitati gracias amplissimas commisitque mihi et tunc et hodie rursus, ut pro
hac ipsa re privatis meis litteris scriberem ad Vestram Sanctitatem, cui
suplicat humilime Sua Maiestas, dignetur se Sanctitas Vestra omnem huius sui
desiderii facere compotem, quanto celerius cum commoditate Vestre Sanctitatis
fieri poterit, et hoc regnum suum, illam ecclesiam adeo insignem atque in toto
septemtrione primariam, hanc personam de se suisque regnis ac de Christianitate
tota optime meritam hoc honore afficere. Hoc a Vestra Sanctitate Maiestas Sua
summis precibus petit, me vere omnes page rationes mundi
inducunt, Clementissime Pater, ut idem suadeam Vestrę Sanctitati faciendum atque
ipsum dominum Strigoniensem omni gratia prosequendum. Non sum ego nescius earum
rerum, quę hic hiis diebus preteritis contigere, non sermonum, quos multos cum
Vestra Sanctitate et quidem liberrimos habui, sed res ita se habet, ut a domino
Francisco Marsupino Vestra Sanctitas intelliget. Ad quem plura scribo, ut dixi,
et certe omnia verissima. In summa: maiestas regia omnino optat a Vestra
Sanctitate ac ei enixe suplicat, ne dominus Strigoniensis in hac petitione
pretereatur, neque dubito Vestram Sanctitatem preces eius exaudituram. Ioannes
Bornemÿza (pater regis et omnium nostrum) incredibile est, quante amore,
observantia, servitute Vestram Sanctitatem prosequatur et colat. Credo Deum ita
voluisse consulere rebus nostris labentibus, ut haberemus in hoc sene aliquid
sustentaculum. Reverendissimus dominus Colocensis (filius et ipse huius senis et
quidem omnium charissimus) quid agat nunc, quo pacto nos ab hoste tueatur,
intelliget Vestra Sanctitas ex hiis, quę dominus baro scribit. Magne voluptati
fuerunt nobis ille littere ipsius de eis regionibus erecto exercitu, quas,
credo, Vestra etiam Sanctitas libenter videbit. Palatinus novus ostendit
mirabilem animum ad bene agendum, est nobiscum valde coniunctus. Vaÿvoda et ipse
singulari certe prudentia iuvenis. Denique habeo optimam spem res bene ac ex
desiderio ac prescripto Vestrae Sanctitatis curans, sed
fundamentum nullum firmum neque aliud plane video, quam quod ad
dominum Franciscum perscripsi. Rege ipso nihil posset esse melius in veritate
neque ad omne bonum inclinatius flexibiliusque, sed est etate nimium adhuc
immature ad tantum onus. Deus nos iuvabit et post Deum eius vicarius
sanctissimus.
Brodaric, Stjepan (1490-1539) [1525, Budim]: Stephanus Brodericus secretarius regius Clementi papae VII, versio electronica, Verborum 579, ed. Bessenyei Jozsef [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [brodaric-s-epist-1525-09-30.xml].
|