Pribojevic, Vinko (mortuus post a. 1532) [1525, Hvar]: Oratio de origine successibusque Slauorum, versio electronica, verborum 14680, ed. Veljko Gortan [genus: prosa oratio - oratio; poesis - epigramma; poesis - carmen] [numerus verborum] [pribojev-v-or.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Quapropter
110
receptui mihi canendum esse puto, ne longiori sermone humanitatem uestram plus iusto defatigem, hoc unum in calce sermonis uos obsecrans, ut unanimi corde Reipublicae communisque boni curam habentes nullo pacto generositatis maiorum uestrorum obliuiscamini, sed in omnibus, quae uobis agenda incumbunt, minus uitam ducite quam uirtutem.[ERROR: no reftable :]Minus uita quam uirtus ducenda Deus enim, qui superne cuncta inspicit, laborantibus uobis pro uirtute, quanto animus praestat corpori, tanto uirtutis apicem, quo animus ipse perficitur, magnis acquisitum difficultatibus, praecipuis in uobis extollet muneribus, ut, quemadmodum ob uirtutis amorem hostes animi, qui sunt cupiditates, uitia ac peccata, uiceritis proculque a uobis effugaueritis, sic, postquam anima a corporis societate liberabitur, aeterna faelicitate potiamini. Nostra enim beatitudo ibi est, ubi summum bonum, quod deus est, reperitur. [ERROR: no reftable :]
Lactantius libro iii. di. insti. cap. XII. [(289)]
Hoc enim uno (sicuti Lactantius Firmianus dicit) beati in hac uita esse possumus, [ERROR: no reftable :]Quo in hac uita beati esse possumus si minime beati esse uideamur, si fugientes illecebras uoluptatum solique uirtuti seruientes in omnibus laboribus miseriisque uiuamus, quae sunt exercitia et corroboramenta uirtutum, si denique asperam illam uiamque difficilem teneamus, quae nobis ad beatitudinem patefacta est, ut, quam gloriam accepistis a maioribus, posteris reddatis. Dixi.
Pribojevic, Vinko (mortuus post a. 1532) [1525, Hvar]: Oratio de origine successibusque Slauorum, versio electronica, verborum 14680, ed. Veljko Gortan [genus: prosa oratio - oratio; poesis - epigramma; poesis - carmen] [numerus verborum] [pribojev-v-or.xml].
|