Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Pribojevic, Vinko (mortuus post a. 1532) [1525, Hvar]: Oratio de origine successibusque Slauorum, versio electronica, verborum 14680, ed. Veljko Gortan [genus: prosa oratio - oratio; poesis - epigramma; poesis - carmen] [numerus verborum] [pribojev-v-or.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Quapropter 110 receptui mihi canendum esse puto, ne longiori sermone humanitatem uestram plus iusto defatigem, hoc unum in calce sermonis uos obsecrans, ut unanimi corde Reipublicae communisque boni curam habentes nullo pacto generositatis maiorum uestrorum obliuiscamini, sed in omnibus, quae uobis agenda incumbunt, minus uitam ducite quam uirtutem.[ERROR: no reftable :]Minus uita quam uirtus ducenda Deus enim, qui superne cuncta inspicit, laborantibus uobis pro uirtute, quanto animus praestat corpori, tanto uirtutis apicem, quo animus ipse perficitur, magnis acquisitum difficultatibus, praecipuis in uobis extollet muneribus, ut, quemadmodum ob uirtutis amorem hostes animi, qui sunt cupiditates, uitia ac peccata, uiceritis proculque a uobis effugaueritis, sic, postquam anima a corporis societate liberabitur, aeterna faelicitate potiamini. Nostra enim beatitudo ibi est, ubi summum bonum, quod deus est, reperitur. [ERROR: no reftable :] Lactantius libro iii. di. insti. cap. XII. (289) Hoc enim uno (sicuti Lactantius Firmianus dicit) beati in hac uita esse possumus, [ERROR: no reftable :]Quo in hac uita beati esse possumus si minime beati esse uideamur, si fugientes illecebras uoluptatum solique uirtuti seruientes in omnibus laboribus miseriisque uiuamus, quae sunt exercitia et corroboramenta uirtutum, si denique asperam illam uiamque difficilem teneamus, quae nobis ad beatitudinem patefacta est, ut, quam gloriam accepistis a maioribus, posteris reddatis. Dixi.

Explicit oratio fratris Vincentii Priboeuii, Pharensis, Dalmatae, sacrae Theologiae professoris, ordinis praedicatorum, de origine successibusque Slauorum, in qua de Dalmatia et de Pharo actum est.
Vade retro


Pribojevic, Vinko (mortuus post a. 1532) [1525, Hvar]: Oratio de origine successibusque Slauorum, versio electronica, verborum 14680, ed. Veljko Gortan [genus: prosa oratio - oratio; poesis - epigramma; poesis - carmen] [numerus verborum] [pribojev-v-or.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.