Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Pribojevic, Vinko (mortuus post a. 1532) [1525, Hvar]: Oratio de origine successibusque Slauorum, versio electronica, verborum 14680, ed. Veljko Gortan [genus: prosa oratio - oratio; poesis - epigramma; poesis - carmen] [numerus verborum] [pribojev-v-or.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Hinc praeclarissimum illud facinus naualium sociorum triremis, cui praeerat Nicolaus Paladinus, patritius Pharensis [ERROR: no reftable :]Nicolaus Paladinus eques auratus. (non enim nisi patritii triremibus praeficiuntur). Quod utique memoria dignum opus pristinam Pharensium uirtutem uitales reducit ad auras. Nam cum maximis agitata procellis Pharensium triremis portum, in quo, ignorantibus nostris eas ibi esse, parate ad pugnam septem Turcarum erant biremes, illapsa esset, insurgentibus in Pharenses nihil tale ueritos Turcis, tanto se animi uigore pugnandique pertinatia Pharenses tutati sunt, quod, protracta per octo horarum spatium pugna, uix pro quatuor biremibus sufficientes naute 107 Turcarum superfuerunt. Postremo Turcis pugna detractantibus, nonnullis ex nostris desideratis caeterisque fere omnibus magnis confectis uulneribus, Pharenses clara potiti uictoria ad suos regressi sunt. Quamobrem Nicolaus Paladinus (quemadmodum nos ipsi uidimus) Senatus Veneti consulto militari honore togaque aurea ob suscepta uulnera pugnandique constantiam donatus, diuitiis et immunitatibus simul cum caeteris naualibus sotiis pro meritis auctus fuit.

Vade retro

Vade porro


Pribojevic, Vinko (mortuus post a. 1532) [1525, Hvar]: Oratio de origine successibusque Slauorum, versio electronica, verborum 14680, ed. Veljko Gortan [genus: prosa oratio - oratio; poesis - epigramma; poesis - carmen] [numerus verborum] [pribojev-v-or.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.