Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Pribojevic, Vinko (mortuus post a. 1532) [1525, Hvar]: Oratio de origine successibusque Slauorum, versio electronica, verborum 14680, ed. Veljko Gortan [genus: prosa oratio - oratio; poesis - epigramma; poesis - carmen] [numerus verborum] [pribojev-v-or.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Pharos enim insula, Phara a Plinio dicta, [ERROR: no reftable :]Paros, quae et Phara, insula describitur. [ERROR: no reftable :] Pli. li. III. c. XX. (237) eiusdem nominis (ut Strabo inquit) [ERROR: no reftable :] Strab. lib. VII. (238) a Pariis conditam (quemadmodum supra tetigimus) urbem habens, [ERROR: no reftable :]Pharum urbs. circa Nerentani sinus intima uiginti quinque milibus passuum distans ab hostio Naronis amnis in littore Dalmatiae, quatuor supra uiginti stadiis a continenti diuellitur longitudinem nacta stadiorum quingentorum et sexaginta. Latitudo non est ubique eadem, sed, quod maximum spatii eius est latitudinis, sex et nonaginta stadiis mensuratur. Principium insulae a continenti planum est, insigne structura duorum oppidorum non multum ad inuicem distantium, [ERROR: no reftable :]Duo oppida in principio insulae a continenti. ignoto nobis euentu desolatorum, stratis pluribus in locis assaroto seu musiuo 94 opere pictis in eis apparentibus. In praesentia quinque sunt hac in planicie uillae maiori ex parte, quamquam pars eorum arua Cereris causa (nam huius hec insule pars satis ferax est) uineasque excolant, a pastoribus pecudum inhabitate suntque hi inter Pharae incolas asperiores. Ressiduum insulae campos umbrosis montibus permixtos habet, multarum rerum in usus hominum cedentium, uini uidelicet oleique ac ficorum necnon et croci melisque ac caeterorum fructum praeter Cererem feracissimos, haud spernendo uirorum numero et robore corporis [ERROR: no reftable :]Pharenses fortes. et animi uiuacitate preditorum, peculiari quadam naturae probitate sobrietatem atque a superfluis uini potationibus abstinentiam amplectentium refertos. [ERROR: no reftable :]Pharenses sobrii magna uini copia affluentes. Nam cum maxima sit optimi apud Pharenses uini abundantia (non enim decimam sui uini partem ipsi potando consumunt), grande tamen facinus, immo scelus esse arbitrantur uinum aqua non flagellatum potare. Quam ob causam, si cui aliquando ex aduenis temulento in publicum prodire euenit, uelut mente captum omnes, sed praecipue pueri (quemadmodum uos ipsi probe scitis) eum iniuriis contumeliisque afficiunt derisionibusque prosequuntur.

Vade retro

Vade porro


Pribojevic, Vinko (mortuus post a. 1532) [1525, Hvar]: Oratio de origine successibusque Slauorum, versio electronica, verborum 14680, ed. Veljko Gortan [genus: prosa oratio - oratio; poesis - epigramma; poesis - carmen] [numerus verborum] [pribojev-v-or.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.