Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Pribojevic, Vinko (mortuus post a. 1532) [1525, Hvar]: Oratio de origine successibusque Slauorum, versio electronica, verborum 14680, ed. Veljko Gortan [genus: prosa oratio - oratio; poesis - epigramma; poesis - carmen] [numerus verborum] [pribojev-v-or.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade porro

TRIBVS [ERROR: no reftable :]Secundum agendum. ex causis unamquanque regionem maxime comendari uobis, [ERROR: no reftable :]Tria commendant prouinciam seu regionem. uiri praestantissimi, satis compertum esse existimo, uidelicet ex situ cum fertilitate ac ex naturalibus incolarum bonis conditionibus nec non ex ipso populorum in ea degentium studio, legibus et consuetudinibus. At haec Dalmatiae quam eminenter conueniant, [ERROR: no reftable :]Tria haec maxime conueniunt Dalmatiae. facile considerantibus apparet, si ad singula descendendo singulorum ratio pensitetur. Dalmatia enim, [ERROR: no reftable :]Primum. prisca prouintiarum partitione ommissa (quemadmodum nunc apud omnes inoleuit opinio), Histriam ab occidente habens Epyro et Macedonia ob oriente clauditur Bosnaeque ac Chroatiae a septentrione subiacens salo, quod Adriaticum dicitur, ab australi parte abluta, spectat ad meridiem. Regio, ut Strabo inquit, [ERROR: no reftable :] Strab. lib. VII. (134) aprica, similiter frugifera [ERROR: no reftable :]Dalmatia aprica et frugifera. bonisque feracissima fructibus, oliuetis uinetisque speciosa, nisi sicubi aspera rupis iacet, quae tamen pascendo gregi est aptissima. Quam, Sabellico [ERROR: no reftable :] Sab. aene. VII. libro VIII. (135) Philippoque Bergomate testibus, [ERROR: no reftable :] Suppl. cro. libro VIII. (136) Galerius Augustus, [ERROR: no reftable :]Galerius Augustus magni duxit Illyrium. obtenta Romani imperii potestate, comendata prius cum reliquis occidentis prouintiis Italia Seuero Caesari, Maximiano item orienti praefecto, pro se retinuit omnibus totius 80 orbis residuis partibus Illyricam oram anteponens. Ratus (ni fallor), quod et rei ueritas habet, imperii Romani uires absque Illyrii praesidio haud facile posse diu consistere, utpote quod et uiris fortissimis abundat et ad multas regiones facilem transitum habet uariarumque rerum ad bellum necessariarum copia faecundatur. Nam tota haec ora neque nimiis caloribus exuritur neque superfluo frigore aspera est aut horrida, sed inter utrunque manens semper uiret aspectuque est mirum immodum delectabilis. Maritima enim Dalmatiae pars (ut Plinio placet) [ERROR: no reftable :] Pli. lib. III. capi. XXV. (137) mille amplius insulis [ERROR: no reftable :]Mille in Illyrio insule. frequentatur natura uadosi maris aestiariisque tenui alueo intercursantibus speciem magne classis per late patentia aequora prae se ferentibus. E quibus (ut Strabo inquit) [ERROR: no reftable :] Strab. lib. VII. (138) Tragurium et Pharos sunt nobiliores, [ERROR: no reftable :]Tragurium et Pharos insularum Illyrii nobiliores. quanquam multae ex eis, uariis consite arboribus, olei, uini melisque ac tritici sint feracissime tutissimosque portus efficiant magnamque Illyricum sulcantibus aequor uoluptatem sua perpetua uiriditate ac oportunitate praebeant. Alique enim ex his abundant gregibus caprarum et ouium nullique totius orbis parti praeciosorum copia piscium cedunt aut e terra ibidem productorum suauitate postponuntur. Tanta est autem huius soli salubritas, ut indigenis prodigio simile appareat homines aeris intemperie morbos posse incurrere. Quo fit, ut germinandis populis Dalmatia sit aptissima et proinde pace comite hominum frequentia refertissima. Vnde ferunt ante Troie incendia Dalmatiam sic collonis plenam exstitisse, quod, cum Antenor necnon et Diomedes Illyricum sulcarent salum, nullas in Dalmatia uacuas habitatore sedes inuenerunt. Sed 81 quorsum Antenorem Diomedemque refferro, cum Argonautae longe ante litus Dalmaticum lustrantes sui transitus memoriam in eo nullibi relinquerint, quos Dalmatiam praeteruectos fuisse insulis ab Absirtho a sorore Medea in eis discerpto (unde, quemadmodum Strabo [ERROR: no reftable :] Strab. lib. VII. (139) Pliniusque [ERROR: no reftable :] Pli. li. III. capitu. XXV. (140) ac Sabellicus dicunt, Absirthides appellate sunt) nomen collatum manifestat. [ERROR: no reftable :]Insule Absirthides ab Absirtho, Medee fratre ab ea in eis interfecto, dicuntur. Eandem ob causam et Cholchi, Argonautarum insecutores, qui, Strabone [ERROR: no reftable :] Strab. lib. VII. (141) et Plinio auctoribus, [ERROR: no reftable :] Pli. lib. III. ca. XVIII et XXI. (142) in Histria Polam et in Epyro Olchinium, alias Colchinium, Dalmatiam hinc inde circumstantibus prouintiis, condiderunt, suae locum quietis in Dalmatia minime obtinuerunt. Quid autem opus est, ut profusas diuersorum metallorum uenas huius soli commemorem, cum (sicut Plinius auctor est) [ERROR: no reftable :] Pli. lib. XXXIII. capitu. IIII. (143) sub Nerone principe quinquagenas libras auri singulis diebus arena lota in Dalmatia fuderit. [ERROR: no reftable :]Aurum in Dalmatia copiosum. Hinc Martialis [ERROR: no reftable :] Martialis. (144) ad amicum:
Ibis litoreas, Macer, Salonas,
Felix auriferae colone terrae,
Et Statius: [ERROR: no reftable :] Statius. (145)
Robora Dalmatico fulgent satiata metallo.
Multe sunt hac in prouintia delitiae, inter quas, ut Plinii sermone uti liceat, [ERROR: no reftable :] Plin. lib. XIII. capitu. II. (146) Iris Illyrica rarum Europae donum in componendis unguentis odoriferis computatur, magnaque est frugum ac fructuum abundantia, sic quod copiosa omnifariam alimenta ad alienas partes ex Dalmatia deferuntur. Saltibus ferrarum multitudine refertis gaudet, diuersis fluminibus irrigatur, caprarum et ouium gregibus, quae (ut Aristoteles meminit) [ERROR: no reftable :] Aristo. de mirabilibus naturae. (147) singulis annis bis fetantur, abundat et, quemadmodum experimento nos didicimus, si industrius sit opilio, tertium frequenter fetum adiciunt. Iumentorum 82 armenta copiosa habet, numerosa piscium non minus lacunarium et fluuiatilium quam maritimorum ubertate exuperat, conchiliorum diversitate fruens cochleas (quemadmodum Plinius meminit) [ERROR: no reftable :] Pli. lib. IX. capitu. LVI. (148) praecipua magnitudine gignit, auium uenationi et aucupio idonearum copia fecundatur. Multaque id genus, quae singula commemorare superuacaneum foret, producendo nullius fere rei, quae hominum uitae communiter est oportuna, (exceptis duntaxat aromatibus) suos incolas necessitatem habere promittit.

Vade porro


Pribojevic, Vinko (mortuus post a. 1532) [1525, Hvar]: Oratio de origine successibusque Slauorum, versio electronica, verborum 14680, ed. Veljko Gortan [genus: prosa oratio - oratio; poesis - epigramma; poesis - carmen] [numerus verborum] [pribojev-v-or.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.