Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Pribojevic, Vinko (mortuus post a. 1532) [1525, Hvar]: Oratio de origine successibusque Slauorum, versio electronica, verborum 14680, ed. Veljko Gortan [genus: prosa oratio - oratio; poesis - epigramma; poesis - carmen] [numerus verborum] [pribojev-v-or.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

TRIBVS [ERROR: no reftable :]Secundum agendum. ex causis unamquanque regionem maxime comendari uobis, [ERROR: no reftable :]Tria commendant prouinciam seu regionem. uiri praestantissimi, satis compertum esse existimo, uidelicet ex situ cum fertilitate ac ex naturalibus incolarum bonis conditionibus nec non ex ipso populorum in ea degentium studio, legibus et consuetudinibus. At haec Dalmatiae quam eminenter conueniant, [ERROR: no reftable :]Tria haec maxime conueniunt Dalmatiae. facile considerantibus apparet, si ad singula descendendo singulorum ratio pensitetur. Dalmatia enim, [ERROR: no reftable :]Primum. prisca prouintiarum partitione ommissa (quemadmodum nunc apud omnes inoleuit opinio), Histriam ab occidente habens Epyro et Macedonia ob oriente clauditur Bosnaeque ac Chroatiae a septentrione subiacens salo, quod Adriaticum dicitur, ab australi parte abluta, spectat ad meridiem. Regio, ut Strabo inquit, [ERROR: no reftable :] Strab. lib. VII. (134) aprica, similiter frugifera [ERROR: no reftable :]Dalmatia aprica et frugifera. bonisque feracissima fructibus, oliuetis uinetisque speciosa, nisi sicubi aspera rupis iacet, quae tamen pascendo gregi est aptissima. Quam, Sabellico [ERROR: no reftable :] Sab. aene. VII. libro VIII. (135) Philippoque Bergomate testibus, [ERROR: no reftable :] Suppl. cro. libro VIII. (136) Galerius Augustus, [ERROR: no reftable :]Galerius Augustus magni duxit Illyrium. obtenta Romani imperii potestate, comendata prius cum reliquis occidentis prouintiis Italia Seuero Caesari, Maximiano item orienti praefecto, pro se retinuit omnibus totius 80 orbis residuis partibus Illyricam oram anteponens. Ratus (ni fallor), quod et rei ueritas habet, imperii Romani uires absque Illyrii praesidio haud facile posse diu consistere, utpote quod et uiris fortissimis abundat et ad multas regiones facilem transitum habet uariarumque rerum ad bellum necessariarum copia faecundatur. Nam tota haec ora neque nimiis caloribus exuritur neque superfluo frigore aspera est aut horrida, sed inter utrunque manens semper uiret aspectuque est mirum immodum delectabilis. Maritima enim Dalmatiae pars (ut Plinio placet) [ERROR: no reftable :] Pli. lib. III. capi. XXV. (137) mille amplius insulis [ERROR: no reftable :]Mille in Illyrio insule. frequentatur natura uadosi maris aestiariisque tenui alueo intercursantibus speciem magne classis per late patentia aequora prae se ferentibus. E quibus (ut Strabo inquit) [ERROR: no reftable :] Strab. lib. VII. (138) Tragurium et Pharos sunt nobiliores, [ERROR: no reftable :]Tragurium et Pharos insularum Illyrii nobiliores. quanquam multae ex eis, uariis consite arboribus, olei, uini melisque ac tritici sint feracissime tutissimosque portus efficiant magnamque Illyricum sulcantibus aequor uoluptatem sua perpetua uiriditate ac oportunitate praebeant. Alique enim ex his abundant gregibus caprarum et ouium nullique totius orbis parti praeciosorum copia piscium cedunt aut e terra ibidem productorum suauitate postponuntur. Tanta est autem huius soli salubritas, ut indigenis prodigio simile appareat homines aeris intemperie morbos posse incurrere. Quo fit, ut germinandis populis Dalmatia sit aptissima et proinde pace comite hominum frequentia refertissima. Vnde ferunt ante Troie incendia Dalmatiam sic collonis plenam exstitisse, quod, cum Antenor necnon et Diomedes Illyricum sulcarent salum, nullas in Dalmatia uacuas habitatore sedes inuenerunt. Sed 81 quorsum Antenorem Diomedemque refferro, cum Argonautae longe ante litus Dalmaticum lustrantes sui transitus memoriam in eo nullibi relinquerint, quos Dalmatiam praeteruectos fuisse insulis ab Absirtho a sorore Medea in eis discerpto (unde, quemadmodum Strabo [ERROR: no reftable :] Strab. lib. VII. (139) Pliniusque [ERROR: no reftable :] Pli. li. III. capitu. XXV. (140) ac Sabellicus dicunt, Absirthides appellate sunt) nomen collatum manifestat. [ERROR: no reftable :]Insule Absirthides ab Absirtho, Medee fratre ab ea in eis interfecto, dicuntur. Eandem ob causam et Cholchi, Argonautarum insecutores, qui, Strabone [ERROR: no reftable :] Strab. lib. VII. (141) et Plinio auctoribus, [ERROR: no reftable :] Pli. lib. III. ca. XVIII et XXI. (142) in Histria Polam et in Epyro Olchinium, alias Colchinium, Dalmatiam hinc inde circumstantibus prouintiis, condiderunt, suae locum quietis in Dalmatia minime obtinuerunt. Quid autem opus est, ut profusas diuersorum metallorum uenas huius soli commemorem, cum (sicut Plinius auctor est) [ERROR: no reftable :] Pli. lib. XXXIII. capitu. IIII. (143) sub Nerone principe quinquagenas libras auri singulis diebus arena lota in Dalmatia fuderit. [ERROR: no reftable :]Aurum in Dalmatia copiosum. Hinc Martialis [ERROR: no reftable :] Martialis. (144) ad amicum:
Ibis litoreas, Macer, Salonas,
Felix auriferae colone terrae,
Et Statius: [ERROR: no reftable :] Statius. (145)
Robora Dalmatico fulgent satiata metallo.
Multe sunt hac in prouintia delitiae, inter quas, ut Plinii sermone uti liceat, [ERROR: no reftable :] Plin. lib. XIII. capitu. II. (146) Iris Illyrica rarum Europae donum in componendis unguentis odoriferis computatur, magnaque est frugum ac fructuum abundantia, sic quod copiosa omnifariam alimenta ad alienas partes ex Dalmatia deferuntur. Saltibus ferrarum multitudine refertis gaudet, diuersis fluminibus irrigatur, caprarum et ouium gregibus, quae (ut Aristoteles meminit) [ERROR: no reftable :] Aristo. de mirabilibus naturae. (147) singulis annis bis fetantur, abundat et, quemadmodum experimento nos didicimus, si industrius sit opilio, tertium frequenter fetum adiciunt. Iumentorum 82 armenta copiosa habet, numerosa piscium non minus lacunarium et fluuiatilium quam maritimorum ubertate exuperat, conchiliorum diversitate fruens cochleas (quemadmodum Plinius meminit) [ERROR: no reftable :] Pli. lib. IX. capitu. LVI. (148) praecipua magnitudine gignit, auium uenationi et aucupio idonearum copia fecundatur. Multaque id genus, quae singula commemorare superuacaneum foret, producendo nullius fere rei, quae hominum uitae communiter est oportuna, (exceptis duntaxat aromatibus) suos incolas necessitatem habere promittit.

Quantum autem ad Dalmatiam inhabitantes attinet, [ERROR: no reftable :]Secundum. Dalmatae sunt [ERROR: no reftable :]Dalmatae habitudo. cum mediocritate quadam maiori ex parte procere staturae, uenustas habentes facies, albicantes, oblongas, moderato rubore perfusas, occulos bene mobiles, non uniformis coloris (quemadmodum habent Germani ac Ethiopes, hii quidem ceruleos, illi autem nigros), ceruicem uirilem, humeros musculosos, pectora lata et eminentia, apparentes brachiorum lacertos, brachia longa, ualentes digitos, lumbos restrictos, uentrem non expanssum, coxas firmissimas, crura (ut dici solet) tornatilia, surram crurium turgidam, neruorum duritia collectam, crus circa cauillam compressum, pedem amplum, ad sustinendam tantam corporis molem aptissimum, totam demum habitudinem uirilem et robustam, ad impetum ellectissamam, praestantiorem intus gestantes animum. Nam acre est eis ingenium, ad cuncta uersatile, mens ad mortem paratissima, [ERROR: no reftable :]Qualis mens Dalmatarum manus impigra, iocunda alacritas, constantia in pugna admirabilis. Qua factum est, ut grauissimus ille Arpinas Dalmatis malum imprecatus semper eos bellicosos habitos fuisse dixerit. Nouerat 83 enim Cicero [ERROR: no reftable :] Cice. ad Vatini. lib. V. Epistolarum. (149) ex ante actis per Illyrios, Alexandri Magni fortunarum in Asia (quemadmodum refert Quintus Curtius) [ERROR: no reftable :] Q. Curtius de gestis Alexan. (150) commillitones, et per Glautiam, regem Illyriorum, Pirhi, Epirotarum regis, Plutarcho teste, [ERROR: no reftable :] Plutar. de Pirho. (151) ex miseratione allumnum, cuius opera Pirhus quoque, quo infantulus fuerat spoliatus, paternum regnum est assecutus, ac per Argonem, (152) Pleurati filium, ipsiusque coniugem Theutam, quae (sicut diuus contra Iouinianum inquit Hieronymus), [ERROR: no reftable :] Hier. contra Iouinianum capi. XXVII. (153) ut fortissimis uiris Dalmatis longo tempore imperaret et Romanos saepe bello frangeret, miraculo utique meruit castitatis, et per Demetrium Pharium nostratem ac per Scerdelaidam, Illyriorum reges, de quibus, praecipue de Demetrio Phario, accuratius tractant Polybius [ERROR: no reftable :] Poly. lib. II. et III. (154) et Appianus Alexandrinus, [ERROR: no reftable :] Appia. de bel. Illy. (155) et per Theutinum Platoremque ac Versum et perplures alios Illyrici generis uiros pugnacissimos, priscis celebratos historiis, Dalmatarum in pugnando constantiam: unde eos semper belligeros esse merito asseuerauit. Quid si Claudii ipsiusque fratris Quintilii, Probi quoque ac Dioclitiani eiusque filii Maximiani ac nepotis Maxentii Carique Augustorum triumphos Tullius inspexisset? Quales Dalmatas idem esse diceret, si, quemadmodum Tribelius Polio [ERROR: no reftable :] Tribe. Poli. de Clau. Augu. (156) Blondusque [ERROR: no reftable :] Blon. deca. prime lib. primo. (157) ac Sabellicus dicunt, [ERROR: no reftable :] Sab. aenea. IX. lib. VII. (158) militum Dalmatiae insigni opera sub Claudio Augusto Dalmata trecenta trecenta uiginti milia Gothorum caesa ac duo milia naues eorum demersas cognouisset? [ERROR: no reftable :]Trecenta uiginti millia Gothorum cesa et duo milia eorum naues submerse. Quid quod (sicuti Eutropius refert) [ERROR: no reftable :] Eutro lib. IX. cap. III. (159) idem Claudius aduersus ducenta milia Alemanorum, haud procul a lacu Benacho dimicans, tantam multitudinem fudit, ut egre pars dimidia superfuerit? [ERROR: no reftable :]Centum milia Alemanorum cesa circa Lacum Benacii, Quid demum diceret, si duas legiones Illyriorum 84 sena milia militum habentia Martiobarbulos dictas tanti momenti esse cognouisset, quod longo tempore constat per eos omnia bella strenuissime confecta fuisse usque eo, ut, dum Dioclitianus et Maximianus ad imperium uenissent, (quemadmodum Vegetius refert) [ERROR: no reftable :] Vegeti. de re mi. lib. primo cap. XVII. (160) pro merito uirtutis hos Martiobarbulos Iouiarios atque Herculianos censuerint appellandos eosque cunctis legionibus praetulisse dicantur? [ERROR: no reftable :]Martiobarbuli milites ex Illyris Iouiarii et Herculiani appellati. Quid quod (sicut prodit Appianus Alexandrinus) [ERROR: no reftable :] Appi. de bel Illyri. (161) Caesar Augustus Illyricam gentem prae caeteris bellicosissimam ad senatum detulit? [ERROR: no reftable :]Illyrii prae caeteris nationibus bellicosissimi. Propositi mei metas excedam, si uniuersa strenuitatis Dalmatarum occurentia mihi potiora opera perstringendo commemorare curauero. Quamobrem breuitati studens haec ommittam, tantam in obseruandis promissis Dalmatarum esse stabilitatem contestatus, ut nihil magis oderint, quam data dextera a condictis resilire. Hinc perquam difficilime ualdeque cruente Illyricarum urbium Metulinae et Segesticiae [ERROR: no reftable :]Metulium et Segesticia urbes Illyrice. et plurium aliarum Romanis fuere expugnationes. Nam summis uiribus maximaque vigilantia (Appiano Alexandrino [ERROR: no reftable :] Appi. de bello Illyri. (162) Sabellicoque auctoribus) [ERROR: no reftable :] Sabel. aenea. VI. li. IX. (163) Octauius Caesar eas agressus, magno cum discrimine uitae suae crus lapide ictus, uix uoti compos effectus fuit. [ERROR: no reftable :]Octauius Caesar crus lapide ictus ab Illyriis. Quid quod (quemadmodum supra ex Suetonio Tranquillo [ERROR: no reftable :] Sueto. de Tibe. Caesa. Au. (164) et Sabellico tetigimus) [ERROR: no reftable :] Sabel. aenea. VI. lib. IX. (165) Tyberius Caesar egre per integrum triennium, triginta secum legiones ducens, Illyrium, quod a Romanis defecerat, recuperauit?

Sed nec Dalmatis, quamuis bellorum semper fuerint stodiosissimi, dulcia defuerunt litteraria oblectamenta, [ERROR: no reftable :]Dalmatae literarum cultores. cum famosissimos litterarum cultores hoc solum edat, quorum nonnulli uitalibus adhuc uescuntur 85 auris, nonnulli, quod eius est, terre redentes, felices spiritus caelestibus commendauerunt. Hinc maximus ille peritorum decor diuus fulsit Hieronymus, [ERROR: no reftable :]Hieronymus Dalmata cuius (ut Augustinus contra Iulianum dicit) [ERROR: no reftable :] Aug. contra Iulianum. (166) elloquium ab oriente in occidentem instar solis refulget. Tante auctoritatis uir, ut (quemadmodum Erasmus Rotherodamus inquit) [ERROR: no reftable :] Erasmus de Hieronymo super eius epistolas. eruditam quoque Graeciam, totius orbis semper magistram, post tot eximios scriptores ab homine Dalmata discere non puduerit, unius Hieronymi ex omnibus auctoribus commentarios in suam linguam transferendo. Is enim, ut patrium idioma (Sabellico teste) [ERROR: no reftable :] Sab. aenea. VII. lib. IX. (167) illustraret, noua literarum elementa commentus est, quibus in sacris et prophanis rebus regionis accole nostra tempestate utuntur. [ERROR: no reftable :]Hieronymus Slauis elementa literarum tradidit. Sed et offitium quoque diuinum, quo Catholici utuntur christiani, in id nouum idioma (ut Blondus [ERROR: no reftable :] Blon. de Ita. illu. in tractatu de Histria. (168) et Philippus Bergomas refferunt) [ERROR: no reftable :] Suppl. croni. lib. IX. (169) traduxit, quod Eugenius quartus Romanus Pontifex approbauit. Fulsit et aliud lumen nostra hac tempestate ex Dalmatia Marcus Marulus, qui plurima christianae pietatis uolumina compilauit, et Cypicus Coriolanus Tragurita, ad quem consolatorium carmen extat Sabellici de domus deflagratione in Dalmatia, [ERROR: no reftable :] Sabel. ad Coriolanum. (170) ac Haelius et Ioannes Gotius, quorum utique meminit Sabellicus, [ERROR: no reftable :] Sabel. aenea. X. lib. VIII. (171) et Ioannes Stoicus ordinis praedicatorum Georgiusque Benignus Minorita, Ragusei, et Ioannes Staphileus Tragurita ac Ioannes Pelicarpus Sibenicensis Hieronymusque Priboeuius Pharius, germanus meus, ambo praedicatoriae familiae, cum Ioanne Arbensi ordinis diui Benedicti ac Paulo Paladino Phario, de quo infra mentio fiet, qui literarum monumentis perhennem sibi 86 gloriam uendicauerunt. Exstant nostra hac tempestate in humanis magni nominis uiri Thomas Nigro Spalatinus et Simon Begnius Iaderita ac Vincentius et Dominicus Bucchii Catharenses ordinis praedicatorum, qui plurima catholice fidei archana suis scriptis illustrauerunt, necnon et Federicus Grisogonius Iaderita et Hieronymus Atticus Hannibalque Lutius, Petrus Hectoreus, qui inter caetera eleganti metro Nasonem de remedio amoris in Illyricum idioma cum magna omnium admiratione transtulit uel minimum iota non ommittens, et Michael Peregrinus, hii quatuor Pharii, cum Andronico Tranquillo Tragurita et Georgio Bixantio Catharensi ac Francisco Niconitio Corculensi, multique alii, quorum uirtus et eruditio in dies elucescit. [ERROR: no reftable :]Marcus Marulus, Cypicus Coriolanus, Helius, Ioannes Stoicus, Georgius Benignus, Ioannes Staphileus, Ioannes Pelicarpus, Hieronymus Priboeuius, Ioannes Arbensis, Paulus Paladinus, Thomas Nigro, Simon Begnius, Vicentius et Dominicus Buchii, Federicus Grisogonius, Hieron. Atticus, Hannibal Lucius, Petr. Hectoreus, Michael Peregrinus, Andronicus Tranquillus, Georgius Bixantius, Fran. Niconitius.

Fuere et alii priscis temporibus ex Dalmatia probatissimi uiri, Caius uidelicet et Ioannes quartus summi Pontifices, [ERROR: no reftable :]Caius et Ioannes Quartus summi Pontifices. alter quorum (quemadmodum Platina [ERROR: no reftable :] Plati. de Caio papa. (172) [ERROR: no reftable :] Plati. de Ioanne IIII. papa. (174) Petrarchaque [ERROR: no reftable :] Petra. de Pontifi. et Caesa. ac Philippus Bergomas tradunt) [ERROR: no reftable :] Supple. cron. lib. VIII. (173) [ERROR: no reftable :] Supple. cron. lib. X. (175) oportunis ualdeque utilibus circa sacros ordines suscipiendos prius ecclesia dei sanctionibus instituta sub Dioclitiano Augusto, eius affine, martyrio coronatus fuit, alter uero magne pietatis uir, multis millibus captiuorum nummo redemptis, regnum coeleste largitate mercatus in pace obdormiuit. Quam pulchrum spectaculum deposita mortalitatis sue stolla Caius caelicolis exhibuit, quando eius cognationis uiri pariter et mulieres, uictoribus palmis insignes, cum triumphali pompa eum exceperunt gaudentes pontificem, ipsorum consanguineum, quem doctorem in terris habuerant, secum in caelestibus conregnare. Nam Gabinum, Cai fratrem, [ERROR: no reftable :]Gabinus presbyter et martyr. uirum (ut Petrus Echilinus episcopus dicit) [ERROR: no reftable :] Petrus in cathalogo de s. Gabino. (176) 87 in sacro eloquio peritissimum, simul cum Susanna, [ERROR: no reftable :]Susanna uirgo et martyr. elegantis formae uirginae, Gabini filia, sacris litteris a patre erudita, quam (eodem Petro teste) [ERROR: no reftable :] Petrus ubi supra. (177) Maximianus, Dioclitiani filius, optabat sibi matrimonio copulari, necnon et Maximum ac Claudium, Cai Gabinique fratres, [ERROR: no reftable :]Maximus et Claudius, Cai et Gabini fratres, martyres. cum Prepedigna, Claudii coniuge, filiisque eius Alexandro et Cucia [ERROR: no reftable :]Prepedigna, Alexander, Cutia martyres. pro Christi confessione Dioclitianus occidit. Quos cum palma martyrii praecesserat Ciryla, christianissima filia Decii imperatoris, [ERROR: no reftable :]Cirylla uirgo et martyr. pro Christo (quemadmodum Philippus Bergomas meminit) [ERROR: no reftable :] Supple. cron. lib. VIII. (178) iugulata. Secutaque est Arthemia, Dioclitiani filia, a Maximiano fratre pro fidei confessione interempta, nec non et Serena, Dioclitiani uxor, [ERROR: no reftable :]Serena regina Dioclitiani uxor. ac Marinus Dalmata [ERROR: no reftable :]Marinus confessor deo sine cede in pace coniuncti aliique multi in diversis Dalmatiae partibus ab hostibus fidei olim occisi. Quorum nomina tanquam uobis omnibus nota, ommitto, triginta duos fratres ordinis praedicatorum in Bosna fluminis submersione ab infidelibus necatos commemorando. [ERROR: no reftable :]XXXII fratres ordinis praedicatorum martyres. Pro quorum sanctitatis ostensione (quemadmodum in Cronica ordinis praedicatorum legitur) [ERROR: no reftable :] Cronica ordinis praedicatorum. singulo quoque anno in loco, ubi submersis sunt, longo tempore triginta duo luminaria in die occisionis eorum apparuerunt. Ex his horumque similibus luce clarius manifestum esse existimo optimas Dalmatarum corporis et animi naturales dotes caelestis gratiae donis abunde perfici et augeri, quando quidem iuxta incarnati uerbi dei sententiam maiorem hac dilectionem nemo habet, nisi ut animam suam ponat quis pro amicis suis. [ERROR: no reftable :]Ioannes. XV. (179)

Studia autem consuetudinesque ac leges Dalmatarum summa quadam sunt urbanitate praedite, ut pote christiana pietate condite. [ERROR: no reftable :]Tertium. 88 Nam diuino beatissimorum Petri et Pauli apostolorum pectora spiritu agente Titus a Paulo directus (quemadmodum secunde ad Thimotheum quarto idem apostolus manifestat) [ERROR: no reftable :] Secunde ad Thimo. IIII. (180) Domniusque, iubente apostolorum principe Petro, Salonarum episcopus institutus, apud quas, sicut Petrus antistes Echilinus meminit, [ERROR: no reftable :] Petrus de s. Domnio. (181) cum octo militibus pro Christo occisus fuit, christianum dogma Dalmatis praedicauerunt. [ERROR: no reftable :]Titus et Domnius Dalmatis fidem Christi praedicauerunt. Quod postquam semel Dalmatae complexi sunt, nunquam ab eius integritate deciderunt. Quin potius ex feruore spiritus diuino cultui propensius incumbendo Dalmaticarum ritum, quo genere uestium ad hanc usque diem in missarum solemniis ubique terrarum sacrosancta utitur Romana ecclesia, Dalmatae (quemadmodum diuus testatur Thomas) [ERROR: no reftable :] Tho. IIII. sen. dist. XXIIII. q. IIII. q. III. (182) adinuenerunt. [ERROR: no reftable :]Dalmaticae in Dalmatia primum inuente. Culta enim ueste (sicuti Ioannes Balbus refert) apud Romanos utentes Dalmaticati dicebantur. [ERROR: no reftable :] Catho. in dictione Dalmatia. Hinc Lampridius de Commodo Augusto: Dalmaticatus in publicum processit. [ERROR: no reftable :] Lampri. de Commodo Augu. (183) Dalmatae enim priscis temporibus (ut Calepinus reffert) chiridotis, [ERROR: no reftable :] Calepi. in dicti. Chirodota. (184) quae sunt uestes manicate sericeae, infecte colore, quem hodie Dalmascum uocant, usi sunt. Que etiam machrochere appellantur, unde Scipio Gallo homini delicato obiectat, quod cum chirodota tunica, id est manicata et prolixa ultra brachia manus cohoperiente, accubuerit. Has uestes Plautus (185) uocat mamleatas. (186)

Missas facio municipales Dalmatarum leges, quarum accurata constitutione unanimique obseruantia res publica Dalmatarum uehementer olim aucta fuit, nobilissimeque fuerunt praepotentesque ciuitates in ea aedificate. Ex quibus potiores commemorare me non piget, ut noueris Dalmatas 89 etiam antiquis temporibus politicis moribus studuisse. Fuit enim Dalmatiae olim Delmin uel Dalmium, [ERROR: no reftable :]Delmin uel Dalmium. ampla sane (ut Strabo inquit) [ERROR: no reftable :] Strab. lib. VII. (187) ciuitas, a qua et cognomen gens Dalmatarum usurpat, Salona [ERROR: no reftable :]Salona. quoque totius Dalmatiae (ut Strabo tradit) emporium. [ERROR: no reftable :] Strab. lib. VII. (188) Qua deuicta Polio genitum a se filium Salonium uocauit, [ERROR: no reftable :]Salonius. de quo Maro [ERROR: no reftable :] Vergilius. (189) in Bucolicis cecinit:
Magnus ab integro saeculorum nascitur ordo,
Iam redit et uirgo, redeunt Saturnia regna,
Iam noua progenies caelo demittitur alto.
Pharumque, [ERROR: no reftable :]Pharum. quod (ut Strabo inquit) [ERROR: no reftable :] Strab. lib. VII. (190) Paros antea dicebatur, a Pariis conditum in insula (Plinio teste) [ERROR: no reftable :] Pli. lib. III. capi. XX et XXV. (191) portunata, Pharos et Phara dicta. Huius oriundus fuit (quemadmodum Polybius [ERROR: no reftable :] Poly. lib. II. (192) Appianusque [ERROR: no reftable :] App. de bel. Illyri. (193) et Strabo produnt) [ERROR: no reftable :] Strab. lib. VII. (194) Demetrius, rex Illyriorum, uir utique bellicosissimus, de quo infra (ut policiti sumus) loquemur. Nerenta (195) [ERROR: no reftable :]Narenta. etiam, a Plinio Narona dicta, [ERROR: no reftable :] Pli. lib. III. capi. XXI. (195) in littore Naronis amnis sita, Pharensibus olim aduersus Venetos confoederata, cum quibus (ut Sabellicus inquit) [ERROR: no reftable :] Sab. aenea. IX. li. II. (197) et de gestis Veli. IIII. (198) centum septuaginta annis de maris imperio decertauit. Iadera [ERROR: no reftable :]Iadera. quoque, rerum abundantia insignis, olim, Vegetio teste, [ERROR: no reftable :] Vegeti. de re mili. lib. IIII. capitu. (199) Liburniae domina, de re publica Romanorum, sicut in commentariis Caesaris dicitur, [ERROR: no reftable :] In com. Cae. de bel. ciui. libro III. (200) semper officiosissima, quanto alias a Venetis magis auersa, tanto hisce temporibus honori et saluti eorum magis affecta. Moeum (201) in insula Issa, [ERROR: no reftable :]Issa insula, in qua Moeum. quae nunc Pharensibus paret, harum regionum (ut in iisdem comentariis dicitur) [ERROR: no reftable :] In com. Caesa. de bel. ciui. libro IIII. (202) oppidum nobilissimum, quod priscis temporibus rem publicam Romanam contra Philippum, regem Macedoniae, uiginti lembis expeditis 90 iuuisse Titus Liuius auctor est, [ERROR: no reftable :] Titus Liuius (203) dec. IIII. lib. I. Scardona (ut Plinio placet) [ERROR: no reftable :] Plin. li. III ca. (204) Iappygitarum conuentus, Larissa [ERROR: no reftable :]Larissa. etiam, (Iustino teste) [ERROR: no reftable :] Iusti. li. VII. (205) urbs nobilissima, (sicut Orosius dicit) [ERROR: no reftable :] Orosius li. III. (206) ciuitas Illyriorum opulentissima. Epidaurus [ERROR: no reftable :]Epidaurus quoque, in quo praecipue Esculapio litatum fuerunt, ubi et ad praesens antrum ostenditur, quod demon in forma serpentis pro Esculapio inhabitauit, Romanorum (ut Plinius inquit) [ERROR: no reftable :] Plin. lib. III. capitu. (207) colonia. Rixo etiam alias Rixanum, [ERROR: no reftable :]Rixanum unde et sinus Rixonicus dicitur, oppidum (ut Polybius asserit) [ERROR: no reftable :] Polybius li. III. (208) munitissimum, Theutae, cuius supra meminimus, Agronis, regis Illyriorum, olim coniugis, post uaria cum Romanis haud segniter gesta praelia (ut idem Polybius auctor est) [ERROR: no reftable :] Poly. lib. II. (209) ultimum refugium. Tragurium [ERROR: no reftable :]Tragurium quoque, (sicut Strabo refert) [ERROR: no reftable :] Strab. lib. VII. (210) ab Iseis conditum, olim (teste Plinio) [ERROR: no reftable :] Pli. lib. III. capitu. XXI. (211) marmore notum, nostra autem tempestate peritorum gloria uirorum clarum. Ragusium [ERROR: no reftable :]Ragusium etiam haud procul ab Epidauro, cuius Philippus Bergomas meminit, [ERROR: no reftable :] Suppl. cron. lib. III. et IX. (212) diuitiis ac nauibus et libertate, quam solerti studio et summa uigilantia Ragusini tuentur, [ERROR: no reftable :]Ragusini nulli parent. conspicuum, summam omnium negotiorum per senatum decernendo, nihil ommittentes, quod ad rem diuinam humanamque recte disponendam utile fore conspiciunt. Spalatum (213) [ERROR: no reftable :]Spalatum. uel (ut quidam dicunt) Spaletum, natale Marci Maruli solum, a Dioclitiano in agro Salonitano exstructum. Quo in loco priuatam degens uitam tanta animi uoluptate ob loci amoenitatem afficiebatur, quod reuocantibus eum per literas ad reassumendum, quod sponte deposuerat, imperium (quemadmodum Sabellicus [ERROR: no reftable :] Sabel. aenea. VII. lib. VIII. (214) post Eutropium reffert) [ERROR: no reftable :] Eutro. lib. IX. cap. XIX. (215) non aliter quam tetram pestem auersatus [ERROR: no reftable :]Dioclitianus imperium uelut tetram pestem auersatus. rescripserit: Vellem Salonis uideretis olera nostris 91 manibus instituta, nunquam me ad isthaec reassumenda uocaretis. Ascriuium (216) quoque, quod nunc Catharum dicitur, [ERROR: no reftable :]Catharum alias Ascriuium. Rixonensium (sicuti Cypicus Coriolanus opinatur) [ERROR: no reftable :] Cypi. Corio. de bello Asiatico. (217) reliquiae uel, ut ipsi Catharenses incerto auctore autumant, populi ex Asia Graecorum Troiam deuastantium furorem declinantis post uaria maris discrimina ultima sedes. Quod (ut praefati sumus) duo uterini fratres ex ordine praedicatorum, Vincentius et Dominicus, [ERROR: no reftable :]Vincentius et Dominicus fratres Catharenses. suis scriptis et indefessis ad populum praedicationibus celebre reddiderunt. Sicumque, a nostris Sibenicum dictum, [ERROR: no reftable :]Sibenicum alias Sicum. uario piscium genere et rerum oppulentia delitiosum, in quem locum (ut Plinius inquit) [ERROR: no reftable :] Pli. lib. III. capi. XXI. (218) Claudius Augustus ueteranos misit. Corcyra Nigra, his temporibus Corcula appellata, [ERROR: no reftable :]Corzula. Gnosiorum (ut Strabo prodit) oppidum, [ERROR: no reftable :] Strab. lib. VII. (219) aduersus ualidam classem, cui, teste Sabellico, [ERROR: no reftable :] Sabel. aenea. X. li. septimo. (220) preerat Federicus Aragonius, a suis ciuibus uiriliter deffensatum. Colentum et Arba [ERROR: no reftable :]Arba. in insula, quae secundum Calepinum [ERROR: no reftable :] Calepi. in dictione Sardona. (221) post Ptholemeum [ERROR: no reftable :]Ptholemeus. (222) Sardona dicitur, fructuum suauitate nota, Pagumque [ERROR: no reftable :]Pagum. praecipua salis facilitate praeciosum, Coricta (223) [ERROR: no reftable :]Coricta. quoque lanificio potens, Segnia (224) [ERROR: no reftable :]Segnia. etiam a mercatoribus frequentata et plura alia, et in littore maris et procul a mari, haud spernenda oppida (nos enim praeter Dalmium et Larissam non nisi maritimas tantum urbes pluribus ex eis ommissis enumerauimus). Nam quinquaginta castella dignitate praestantia Dalmatas Strabo scribit habuisse. [ERROR: no reftable :] Strab. lib. VII. (225) In quibus equidem laetus hospitibus patet ingressus tutusque recessus.

Quorum inter caetera notatu digna copiosa est sanctarum reliquiarum possessio, quas indigene praecipua colunt ueneratione largaque in 92 exornandis eis impensa prosequuntur. Cultissimis enim nitent Dalmatarum urbes episcopalibus ecclesiis amplaque sunt frequentia apud eos religiosorum monasteria et, quod ad rem summopere pertinere existimo, nihil fere in urbibus Dalmatiae hospitum obtutibus occurrit, quod christianam non redolet pietatem. Nam quanto acriori in pugnam feruntur impetu, tanto in conuictu Dalmatae sunt humaniores. Hinc euenit, ut quicunque siue domi siue foris intima perseuerantique Dalmatarum potiuntur familiaritate, eos animo esse liberos, opere strenuos, corde impauidos, sermone gratos, manu largos, iusti tenaces, consilio prouidos, ratione solertes, in aduersis constantes, in prosperis mites fateantur, predicent, commendent et extollant. Multa et pene innumerabilia uirtutis Dalmatarum monumenta suppetunt, quae, ne uolumen cudere uidear, postponenda ad praesens esse iudico, praesertim quia ueteres lectitantibus historias nota esse non uereor. [ERROR: no reftable :] Poly. lib. III. (226) Nam et Caesaris exercitum apud Appianum Alexandrinum [ERROR: no reftable :] Appi. de bell. Illyri. (227) ab Illyriis oppressum [ERROR: no reftable :]Multotiens Romani a Dalmatis fusi et quindecim Romanorum cohortes cum tribus milibus equitum Gabino creditas necnon et quinque cohortes ab Attinio ductas Dalmatarum gladio cesas [ERROR: no reftable :] Appi. de bell. Illy. (228) ac Antonium (teste Vegetio) [ERROR: no reftable :] Vege. de re mili. li. IIII. capi. XXXIII. (229) Liburnorum, qui (ut Robertus Valturius dicit) [ERROR: no reftable :] Rober. Valtu. de re mili. lib. XI. (230) Dalmatae sunt, [ERROR: no reftable :]Lyburni sunt Dalmatae auxilio ab Augusto fuisse uictum et apud Sabellicum Caium Marium consulem primo congressu cum Dalmatis infeliciter dimicasse multaque his similia in commentariis Caesaris [ERROR: no reftable :] In com. Cae. de bel. ciu. libro IIII. (231) et apud Polybium [ERROR: no reftable :] Poly. lib. II. (232) Sabellicumque [ERROR: no reftable :] Sab. aenea. VI. lib. IX. (233) ac Titum Liuium [ERROR: no reftable :] Titus Liuius dec. III. lib. II. (234) et huiusmodi auctores facile est reperire. At illa praestantioribus dimittendo haec a nobis breuiter perstricta sint. Neque enim 93 orationis angustia euagari nos longius patitur. Ad hanc ergo, in qua sumus, urbem aliqua de ipsa notatu digna dicturi descendamus.

Vade retro

Vade porro


Pribojevic, Vinko (mortuus post a. 1532) [1525, Hvar]: Oratio de origine successibusque Slauorum, versio electronica, verborum 14680, ed. Veljko Gortan [genus: prosa oratio - oratio; poesis - epigramma; poesis - carmen] [numerus verborum] [pribojev-v-or.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.